Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tum, assumpta mitra, dicit absolute exorcismum aquæ.

Xorcízo te, creatúra aquæ, in nomine Dei Pa t ris, Det Fi # lii, et Spíritus sancti, ut repellas diábolum a término justórum, ne sit in umbraculis hujus Ecclésiæ , et altáris. Et tu , Dómine Jesu Christe, infúnde Spíritum sanctum in hanc Ecclésiam tuam, et altáre, ut proficiat ad sanitátem corporum, animarúmque adorántium te, et magnificétur Nomen tuum in géntibus; et incréduli corde convertántur ad te, et non habeant álium Deum, præter te Dóminum solum, qui ventúrus es judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem.

R. Amen.
Deinde deposita mitra , dicit:
¥. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Ý. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.
T omine Deus, Pater omnipotens, statútor Ómnium ele-

mentorum , qui per Jesum Christum Filium tuum Dóminum nostrum elementum hoc aquæ in salutem humáni géneris esse voluisti , te supplices deprecámur, ut exaudítis oratiónibus nostris , eam tuæ pietátis aspectu sancti fices; atque ita ómnium spirituum immundórum ab ea recédat incúrsio , ut ubicúmque fúerit in nomine tuo aspersa, grátia tuæ benedictiónis adveniat , et mala ómnia te propitiánte procul recédant. Per eumdem Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.
Tum, stans sine mitra, dicit super cineres.

Benedictio cinerum.
X. Dómine, exáudi oratiónem meam.
N. Et clamor meus ad te véniat.

. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

ul.

Orémus. Mnipotens, sempiterne Deus, parce pænitentibus, proU pitiáre supplicantibus: et mittere dignéris sanctum Angelum tuum de cælis , qui bene * dícat et sanctí * ficet hos cineres , ut sint remédium salúbre ómnibus nomen sanctum tuum humiliter implorántibus, ac semetipsos pro consciéntia delictórum suorum accusántibus, ante conspéctum divinæ cleméntiæ tuæ facinora sua deplorantibus, vel serenissimam pietátem tuam supplíciter obnixéque flagitántibus; et præsta, per invocationem sanctíssimi Nóminis tui, ut quicúmque eos super se aspérserint , pro redemptióne peccatorum suorum , corporis sanitátem et ánimæ tutélam percipiant. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Tum Pontifex accipit sal, et miscet cineri in modum crucis, dicens :

Ommixtio salis, et cíneris pariter fiat: In nomine Pa * Utris, et Fi + lii, et Spíritus sancti.

.R!. Amen.

Deinde accipiens pugillum de mistura salis et cinerum in modum crucis, ter immittit in aquam , qualibet vice dicens :

Ommixtio salis, cineris , et aquæ páriter fiat: In nó-
Amine Pa t ris, et Fi *lii, et Spíritus sancti.
R. Amen.
Deinde, stans sine mitra, dicit super vinum.

Benedictio vini.
8. Dómine , exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
X. Dóminus vobíscum.
R!. Et cum spíritu tuo.

Orémus.
Omine Jesu Christe, qui in Cana Galilææ ex aqua vi-

num fecisti, quique es vitis vera: multiplica super nos misericórdiam tuam ; et bene * dícere et sancti * ficáre digneris hanc creatúram vini , ut ubicumque fusum fúerit. vel aspersum, divinæ id benedictiónis tuæ opulentia re

pleátur et sanctificétur: Qui cum Patre, et Spíritu sancto vivis et regnas Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

Deinde mittit, in modum crucis, vinum in aquam ipsam, dicens: C ommixtio vini , salis, cineris, et aquæ páriter fiat: In

Anómine Pa tris, et Filii, et Spíritus sancti.
R}. Amen.
♡. Dómine , exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
X. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.
Mnipotens, sempiterne Deus , creátor et conservátor

humáni géneris, et dator grátiæ spirituális, ac largitor æternæ salutis, emítte Spíritum sanctum tuum super hoc vinum cum aqua , sale, et cínere mixtum: ut armatum celéstis defensione virtútis, ad consecratiónem hujus Ecclésiæ et altáris tui proficiat. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejusdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum Pontifex, assumpta mitra, dicit absolute super aquam prædictam.

Ancti F ficáre per verbum Dei unda cælestis, sancti

ficáre aqua calcáta Christi vestígiis ; quæ montibus pressa non cláuderis ; quæ scópulis illísa non frangeris ; quæ terris diffúsa non déficis. Tu sústines áridam, tu portas móntium pondera, nec demérgeris; tu celórum vértice continéris; tu circumfúsa per totum lavas ómnia , nec laváris. Tu fugiéntibus pópulis Hebræorum in molem durata constricta es; tu rursum salsis resolúta vorticibus Nili áccolas perdis, et hostílem globum freto sæviénte perséqueris: una eademque es salus fidélibus, et últio criminosis. Te per Moysen percussa rupes evómuit, neque abdita cáutibus latere potuisti , cum majestátis império jussa prodíres: tu gestáta nubibus imbre jucúndo arva fæcúndas. Per te, áridis æstu corpóribus, dulcis ad grátiam, salutáris ad vitam potus infúnditur : tu intimis scatúriens venis , aut spíritum inclúsa vitálem, aut succum fértilem præstas, ne siccátis exinaníta viscéribus solémnes neget terra provéntus: per te inítium, per te finis exúltat; vel pótius ex Deo est, tuum ut términum nesciámus, aut tuórum, omnípotens Deus, cujus virtútum non néscii , dum aquárum mérita prómimus, óperum insignia prædicámus. Tu benedictiónis auctor, tu salutis orígo: te supplíciter deprecámur ac quæsumus, ut imbrem grátiæ tuæ super hanc domum cum abundantia tuæ bene * dictionis infúndas; bona ómnia largiáris; próspera tribuas; advérsa repéllas; malorum facinorum dæmonem déstruas; Angelum lucis amicum, bonórum provisórem defensorémque constítuas. Domum in tuo nomine cæptam, te adjutóre perféctam, bene * díctio tua in longum mansúram confirmet. Tuum hæc fundamenta præsídium, culmina teguméntum, óstia introitum, penetrália mereántur accéssum. Sit per illustrationem vultus tui utilitas hóminum, stabilitas paríetum.

Tum Pontifex accedit ad ostium Ecclesiæ, et cum extremitate baculi pastoralis facit crucem in parte superiori , et aliam in parte inferiori intrinsecus.

Quo facto , deposito baculo , stans ibidem prosequitur, dicens :

Sit positis Crux invicta limínibus; utrique postes grátiæ tuæ inscriptione signentur; ac per multitúdinem propitiationis tuæ visitatoribus domus sit pax cum abundantia , sobríetas cum modéstia , redundántia cum misericórdia. Inquietudo omnis et calamitas longe recédant. Inópia, pestis , morbus, lánguor, incursúsque malorum spirituum tua semper visitatióne discédant; ut tua fusa in hoc loco visitatiónis grátia extensos ejus términos et átria circumácta percúrrat; sitque per cunctos ejus ángulos ac recessus hujus gúrgitis purificátio per lavacrum, ut semper hic lætítia quiétis , grátia hospitalitátis, abundantia frugis, reveréntia religiónis , cópiaque sit salutis. Et , ubi invocátur sanctum nomen tuum , bonorum omnium succédat copia; malorum tentaménta procul effúgiant, et mereámur habere nobíscum Angelum pacis, castitátis, ac veritátis , qui semper ab omnibus malis nos custódiat, prótegat, et deféndat. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculórum. Amen.

Deinde redit ad dictum locum , ubi aquam benedixit, et stans ibidem versus ad altare majus, mitram in capite tenens, dicit: 1 Eum Patrem omnipotentem , fratres charíssimi, in D cujus domo mansiónes multæ sunt, súpplices deprecémur: ut habitáculum istud bene * dicere, et custodire dignetur, per aspersiónem hujus aquæ cum vino, sale, et cinere mixtæ. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitate Spíritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Post hæc Pontifex procedit ad altare cum mitra , et ibidem inchoat, schola prosequente, Antiphonam scquentem ton. 4.

CONSECRATIO ALTARIS.

Advertendum, quod si plura altaria in eadem Ecclesia tunc fuerint consecranda, Pontifex eosdem actus et caremonias facit, sub eisdem verbis, in singulis altaribus successive, sicut facit in primo altari.

Introibo ad altáre Dei: ad Deum qui lætificat juventútem meam.

Psalmus 42. TUdica me, Deus, et discérne causam meam de gente

non sancta : ' ab homine iniquo et doloso érue me. Repetitur tota Antiphona prædicta , si necesse fuerit.

Quia tu es, Deus, fortitúdo mea: * quare me repulisti, et quare tristis incédo, dum affligit me inimícus ?

« ZurückWeiter »