Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Iterum repetitur Antiphona.

Emítte lucem tuam, et veritátem tuam: * ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum, et in tabernácula tua.

Antiphona tota repetitur.

Et introibo ad altáre Dei : * ad Deum , qui lætíficat juventútem meam.

Iterum Antiphona repetitur.

Confitebor tibi in cíthara, Deus, Deus meus: * quare tristis es, ánima mea , et quare contúrbas me?

Repetitur, ut prius, Antiphona.

Spera in Deo, quóniam adhuc confitebor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.

Et non dicitur Glória Patri , sed Antiphona prædicta repetitur.

Incepta prima Antiphona, Pontifex, retenta mitra, stans ante altare, intingit pollicem dexteræ manus, in aqua prædicta , ultimo per eum benedicta , et cum eo et aqua hu- i jusinodi facit crucem in medio tabulæ altaris, dicens :

Ancti ficétar hoc altáre, in honorem Dei omnipo

téntis, et gloriosæ Virginis Mariæ, atque omnium Sanctórum, et ad nomen ac memoriam Sancti X. In nomine Pa tris, et Fi + lii, et Spíritus sancti.

Pax tibi.

Deinde facit ex eadem aqua cum eodem pollice quatuor cruces in quatuor cornibus altaris, repetens in qualibet cruce verba præmissa.

Sancti # ficétur hoc altáre, etc. Facit autem primam crucem in dextera parte posterioris altaris, id est, ubi legitur Evangelium, secundam in sinistra parte anteriori transversa primæ, tertiam in dextera anteriori , quartam in sinistra posteriori tertiæ transversa in hunc modum:

Quo facto, et finitis Antiphona et Psalmo prædictis, Pontifex stans ibidem, deposita mitra, dicit:

O rémus. Et ministri: Flectámus genua. R. Leváte.
Inguláre illud propitiatórium in altári Crucis pro nobis

redimendis oblátum, in cujus præfiguratióne Patriarcha Jacob lápidem erexit in títulum, quo fieret sacrificium, et portæ cæli désuper aperiretur oráculum : súpplices tibi , Dómine, preces fúndimus, ut lápidis hujus expolítam matériam, supérnis sacrificiis imbuendam, ipse tuæ ditári sanctificatiónis ubertáte præcípias, qui quondam lapídeis legem scripsisti in tabulis. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Oratione explela, Pontifex circuit septies tabulam altaris, aspergens eam et stipitem de aqua prædicta ultimo per eum benedicta, cum aspersorio de herba hyssopi facto, hoc modo. Stans enim ante medium altaris, inchoat Antiphonam ton. 7. et schola prosequitur.

I. A spérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor.

Psalmus 50. Iserére mei, Deus, * secúndum magnam misericór11 diam tuam.

Et secúndum multitudinem miseratiónum tuarum, dele iniquitátem meam.

Amplius lava me ab iniquitáte mea : * et a peccato meo munda me.

Interim Pontifex accepta mitra circuit altare, illudque aspergit, et redit ad locum ante medium altaris, unde discesserat.

Finitis dictis versibus, Pontifex ibidem stans cum mitra inchoat secundo , ut prius, Antiphonam.

II. Asperges me, et schola prosequilur, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavabis me, et super nivem dealbábor.

Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.

Tibi soli peccávi , et malum coram te feci: * ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.

Ecce enim in iniquitátibus conceptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.

Interim Pontifex circuit secundo, aspergitque et redit, ut prius : et finitis versibus, stans ut supra Pontifex cun mitra , inchoat tertio Antiphonam.

III. A spérges me, et schola prosequitur , Dómine , hyssópo, et mundábor: lavabis me, et super nivem dealbábor.

Ecce enim veritátem dilexísti: * incerta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.

spérges me hyssópo, et mundábor: * lavabis me, et super nivem dealbábor.

A udítui meo dabis gaudium et lætitiam: * et exultábunt ossa humiliáta.

Interim Pontifex circuit tertio, aspergitque et redit, ut prius: et finitis versibus prædictis, stans cum mitra ut supra , inchoat quarto Antiphonam.

IV. A spérges me, et schola prosequitur, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavabis me, et super nivem dealbábor.

A vérte fáciem tuam a peccátis meis : * et omnes iniquitátes meas dele.

Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum innova in viscéribus meis.

Ve projícias me a fácie tua, * et spiritum sanctum tuum ne áuferas a me.

Et interim Pontifex circuit quarto, aspergitque et redit, ut prius : et finitis versibus prædictis, stans cum mitra in capite, inchoat quinto , stans ut supra, Antiphonam.

V. A spérges me, et schola prosequitur, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavabis me, et super nivem dealbábor.

Redde mihi lætitiam salutáris tui: * et spíritu principáli confirma me.

Docébo iníquos vias tuas : * et impii ad te converténtur.

PONTIE. ROM

Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ: * et exultábit lingua mea justítiam tuam.

Interim Pontifex circuit quinto, aspergitque et redit, ut prius: et finitis versibus prædictis, stans cum mitra ut supra, inchoat sexto Antiphonam.

VI. Asperges me, et schola prosequitur, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavabis me, et super nivem dealbábor.

• Dómine , lábia mea apéries: *. et os meum annuntiábit láudem tuam.

Quóniam si voluísses sacrificium, dedíssem útique: * holocáustis non delectaberis.

Sacrificium Deo spíritus contribulátus : * cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Interim Pontifex circuit sexto, aspergitque, et redit, ut prius : et finitis dictis versibus, stans cum mitra ut supra , inchoai septimo Antiphonam.

VII. Asperges me, et schola prosequitur, Dómine , hyssopo , et mundábor: lavabis me, et super nivem dealbábor.

Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Jerúsalem.

Tunc acceptabis sacrificium justítiæ, oblatiónes, et holocausta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Et non dicitur, Glória Patri. interim Pontifex circuit septinio, aspergitque, et redit ut supra.

Subsequenter circuit ter Ecclesiam interius, tantum aspergendo parietes ejus cum prædicta aqua benedicta , hoc modo. Finitis dictis versibus, et septimo circuitu per Pontificem ut supra facto, schola cantat Intiphonam, ton. 1. L Æc est domus Dómini firmiter ædificáta: bene fundáta Il est supra firmam petram.

Psalmus. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: * in domum Dómini ibimus.

Et dicitur totus pront supra in Benedictione primarii lapidis, pag. 187. sed in fine non dicitur Glória Patri.

Interim incepta Antiphona prædicta , Pontifex cum mitra incipiens retro altare majus, procedit ad dexteram partem , circuiens intrinsecus Ecclesiam et parietes illius; aspergit eam a parte inferiori, juxta terram, rediens usque ad locum retro altare, unde discessit: quo facto , ac finitis Antiphona et Psalmo prædictis, schola cantat Antiphonam ton. 7.

Exurgat Deus, et dissipéntur inimici ejus : et fúgiant qui oderunt eum, a facie ejus.

Psalmus 67. IN Ecclésiis benedicite Deo Dómino, * de fontibus Israel. I bi Benjamin adolescentulus, * in mentis excéssu.

Principes Juda duces eórum, * príncipes Zábulon, principes Néphthali.

Manda, Deus , virtúti tuæ : * confirma hoc, Deus , quod operátus es in nobis.

A templo sancto tuo in Jerúsalem, * tibi ófferent reges múnera.

Increpa feras arundinis, congregatio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos qui probáti sunt argento.

Díssipa Gentes, quæ bella volunt, vénient legáti ex Ægypto: * Æthiopia prævéniet manus ejus Deo.

Regna terræ cantáte Deo: * psállite Dómino.

Psállite Deo, qui ascendit super cælum cæli, * ad Orientem.

Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israel, * magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus.

Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israel, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: * benedíctus Deus.

Et non dicitur Glória Patri.

Interim Pontifex secundo per eamdem viam circuiens aspergit parietes Ecclesiæ in medio, id est, circa altitudinem faciei suæ, rediens usque ad locun unde discessit : quo facto , ac finitis Antiphona et Psalmo prædictis, schola cantat Antiphonam, ton. 8.

« ZurückWeiter »