Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Psalmus 94.

Eníte, exultémus Dómino, * jubilémus Deo salutári

nostro.

Præoccupémus fáciem ejus in confessióne, * et in psalmis jubilémus ei.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos.

Quóniam non repellet Dóminus plebem suam, quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse conspicit.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus.

Veníte adorémus, et procidámus ante Deum; * plorémus coram Dómino qui fecit nos, quia ipse est Dóminus Deus noster.

Nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.

Hódie si vocem ejus audiéritis, * nolíte obduráre corda

vestra.

Sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto.

Ubi tentavérunt me patres vestri, * probavérunt, et vidérunt ópera mea.

Quadraginta annis próximus fai generatióni huic; * et dixi; semper hi errant corde.

ipsi vero non cognovérunt vias meas, quibus jurávi in ira mea, si introíbunt in réquiem meam.

Et non dicitur Glória Patri. Vel, si magis placet, omissis omnibus præmissis Antiphonis cum Psalmo, schola cantat Responsorium de illo Sancto, cujus sunt ipsæ Reliquiæ. Interim Pontifex manet stans juxta Reliquias. Finitis autem Antiphonis cum Psalmo, vel Responsorio prædictis, Pontifex stans ibidem coram Reliquiis, detecto capite, dieit: Orémus. Et ministri: Flectámus génua. R. Leváte.

F

Ac nos, quæsumus, Dómine, Sanctórum tuórum tibi speciáliter dedicáta membra digne contingere, quórum

patrocínia cúpimus incessanter habére. Per Christum Dóminum nostrum.

[ocr errors][merged small]

Tum Pontifex, accepta mitra, imponit incensum in thuribulo, et fit Processio, hoc ordine. Procedunt duo ceroferarii cum luminaribus, deinde Crux, tum Clerus cantans Antiphonas subsequentes; post hos, Sacerdotes portantes feretrum cum Reliquiis, et juxta eos thuriferarius continuo Reliquias ipsas incensans, et immediate ante Reliquias ipsas præcedant aliqua intortitia, deinde Pontifex paratus cum suis Ministris. Processione igitur locum ipsum excunte, Pontifex inchoat primam Antiphonam, schola ipsam, et omnes alias sequentes prosequente, ton. S.

Cum jucunditate exíbitis, et cum gáudio deducémini : nam et montes, et colles exílient, expectántes vos cum gáudio, allelúja.

Alia Antiphona, ton. 7.

Súrgite, Sancti Dei, de mansiónibus vestris, loca sanctificáte, plebem benedícite, et nos hómines peccatóres in pace custodíte.

Alia Antiphona. ton. 8.

Ambuláte Sancti Dei, ingredímini in civitátem Dómini; ædificáta est enim vobis Ecclésia nova, ubi pópulus adoráre debet majestátem Dómini.

Alia Antiphona, ton. 8.

I stórum est enim regnum cœlórum, qui contempsérunt vitam mundi, et pervenérunt ad præmia regni, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.

Eis igitur ad Ecclesiæ consecranda fores pervenientibus, priusquam ingrediantur, dimissa ante fores Ecclesia schola, Antiphonas prædictas cantante, Pontifex, præcedentibus ipsum duobus ceroferariis, Cruce, thuriferario, et Sacerdotibus feretrum Reliquiarum portantibus, circuit Ecclesiam cum ipsis Reliquiis, populo sequente, et cla-mante: Kyrie eléison.

Quo facto, Pontifex sedens cum mitra in faldistorio,

ante fores Ecclesiæ ad id parato, brevi sermone populum alloquitur.

Q

Uanta, fratres charíssimi, Ecclésiis, et Deo dicátis lo

cis habénda sit reveréntia, cánones, et leges, et universális religiósus fidélium cultus declárat. Núllibi enim, quam in sacris Basílicis, Dómino offérri Sacrificium debet. Præcipiénte síquidem Dómino per Móysen, tabernáculum cum mensa atque altári, et æreis vasis, utensilibúsque consecrátum est ad divínum cultum expléndum; ipsum quoque tabernáculum non solum sacrásse, sed óleo quoque linivísse légimus. In ipso autem tabernáculo non álii, quam sancti Sacerdótes et Levítæ véstibus sacris ornáti Sacraménta tractábant, et pro pópulo oblatiónes offerebant. Póstmodum tam Reges Hebræórum suum templum, quam Románi Christiáni Príncipes Basílicas a se constrúetas summa in veneratióne habuérunt, immunésque ab omni vulgári strépitu et negótio esse voluérunt: ut domus oratiónis ad áliud nullum commércium, atque usum accommodarétur. Eámque privilégii et immunitátis prærogatívam habére voluérunt; ut si quis temerárie sacrílegas manus apposuisset, gravíssimis supplíciis afficerétur. Non enim justum visum est, domum Dei Altíssimi temeráriis præsumptiónibus expósitam esse, nec latrónum (juxta verbum Veritátis) spelúncam esse. Locus est salútis, portus naufragántibus, ad quem de tempestátibus ánchora jácitur. Hanc beneficia petitúri ádeunt, et justæ eórum preces exaudiúntur. Capitálium críminum rei ad hanc fugiéntes, impunitátem facti, implorántibus Sacerdótibus, accipiunt. Magna ergo veneratióne sacrátas Dómino Basílicas adeátis, fratres charíssimi, mundíque facinóribus Dómino oblatiónes cordis vestri offerátis. De quibus Basílicis hæc una est, cui N. et N. Summi Pontífices privilégia concesserunt, quam vos ædificári fecístis, ( vel N. ædificári fecit), et Nobis humiliter supplicástis, (vel supplicávit), ut eam consecráre dignarémur. Nos autem vestris, (vel suis) honéstis supplicatiónibus inclinati, eam in honórem omnipo

téntis Dei, beátæ Mariæ semper Vírginis, et ómnium Sanctórum, ac memóriam Sancti N. dedicámus; et in ejus altári Relíquias Sanctórum N. et N. Deo propítio, poni decrévimus, et in altári N. vel in loco N. sunt córpora vel Relíquia Sanctórum N. et N. quæ, (vel quas) qui devóte visitáverit, Indulgéntiam N. per N. concéssam obtinébit. Vos ínsuper móneo, fratres charíssimi, ut décimas, quæ sunt divína tribúta, íntegre Ecclésiis et Sacerdótibus persolvátis. Has sibi Dóminus ad universális domínii signum reservávit. Audíte sanctum Augustínum: Décimæ tribúta sunt egéntium animárum. Quod si décimas déderis, non solum abundantiam frúctuum recípies, sed étiam sanitátem córporis et ánimæ consequéris. Non igitur Dóminus Deus præmium póstulat, sed honórem. Deus enim noster, qui dignátus est totum dare, décimam a nobis dignátus est recípere, non sibi, sed nobis sine dúbio profutúram. Sed si tárdius dare peccátum est, quanto pejus est non dedísse? De milítia, de negótio, de artificio redde décimas. Cum enim décimas dando, et terréna et cœléstia possis præmia promeréri: quare pro avaritia dúplici benedictióne fraudáris? Hæc est enim Dei justíssima consuetúdo, ut si tu illi décimam non déderis, tu ad décimam revocéris. Dabis ímpio míliti, quod non vis dare Sacerdóti; et hoc tollit fiscus, quod non áccipit Christus. Revertímini ad me, inquit Dóminus apud Prophétam, et revértar ad vos. Et dixístis: In quo revertémur? Si affíget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixístis: In quo configimus te? In décimis et in primítiis. Et in penúria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota. Inférte omnem décimam in hórreum, et sit cibus in domo mea, et probáte me super hoc, dicit Dóminus: si non aperúero vobis cataractas cœli, et effúdero vobis benedictiónem usque ad abundántiam, et increpábo pro vobis devorántem, et non corrúmpet fructum terræ vestræ; nec erit stérilis vínea in agro, dicit Dóminus exercítuum. Et beátos vos dicent omnes Gentes: éritis enim vos terra desiderábi

lis, dicit Dóminus exercítuum. Evitánda est ítaque Dómini indignátio, solvéndæ décimæ, et tribúta divína persolvénda, nec pro temporáli cómmodo amitténda sunt secutúra bona, quæ expectántur. Mémores ergo hæc accípite, fratres charíssimi, et intellecta pro desidério compléte, ut ætérna pro temporalibus, accípere beneficia mereámini.

Archidiaconus legat sequentia duo Decreta Sacrosancti Concilii Tridentini, Sess. xxii. cap. xi. de Reformatione.

[ocr errors]

I quem Clericórum, vel laicórum, quacúmque is dignitáte, étiam Imperiáli, aut Regáli præfúlgeat, in tantum malórum ómnium radix cupíditas occupaverit, ut alicújus Ecclésiæ, seu cujúsvis sæculáris, vel reguláris beneficii, Móntium pietatis, aliorúmque piórum locórum jurisdictiónes, bona, census, ac jura étiam feudália et emphyteutica, fructus, emoluménta, seu quascúmque obventiónes, quæ in ministrórum et páuperum necessitátes convérti debent, per se, vel per álios, vi, vel timóre incússo, seu étiam per suppósitas persónas, Clericórum, aut laicórum, seu quacumque arte, aut quocúmque quæsito colóre, in próprios usus convértere, illósque usurpáre præsumpserit, seu impedíre, ne ab iis, ad quos jure pértinent, percipiántur: is anathémati támdiu subjáceat, quámdiu jurisdictiónes, bona, res, jura, fructus, et rédditus, quos occupaverit, vel qui ad eum quomodocúmque étiam ex donatióne suppósitæ persónæ pervénerint, Ecclésiæ, ejúsque administratóri, sive beneficiáto íntegre restitúerit, ac deinde a Románo Pontífice absolutiónem obtinúerit. Quod si ejúsdem Ecclésia Patrónus fúerit, étiam jure patronátus, ultra prædictas pœnas, eo ipso privátus exístat. Cléricus vero, qui nefándæ fraudis et usurpatiónis hujusmodi fabricátor seu conséntiens fúerit, eísdem pœnis subjáceat, necnon quibuscúmque beneficiis privátus sit, et ad quæcúmque ália beneficia inhábilis efficiátur, et a suórum Ordinum executióne, étiam post íntegram satisfactiónem, et absolutiónem, sui Ordinárii arbítrio suspendátur.

Sessione xxv. cap. xii. de Reformatione.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »