Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

On sunt feréndi, qui váriis ártibus décimas Ecclésiis

obveniéntes, subtráhere moliúntur, aut qui ab áliis solvéndas témere óccupant, et in rem suam vertunt, cum decimárum solutio débita sit Deo; et qui eas dare nolúerint, aut dantes impédiunt, res aliénas invádunt. Præcipit ígitur sancta Synodus ómnibus cujuscúmque gradus et conditiónis sint, ad quos decimárum solutio spectat, ut eas, ad quas de jure tenéntur, in pósterum Cathedráli, aut quibuscúmque áliis Ecclésiis, vel persónis, quibus legítime debéntur, íntegre persólvant. Qui vero eas aut súbtrahunt, aut impédiunt, excommunicéntur, nec ab hoe crímine, nisi plena restitutióne secúta, absolvántur. Hortátur dehinc omnes et singulos pro Christiána charitáte, debitóque erga Pastóres suos múnere, ut de bonis sibi a Deo collátis, Epíscopis et Párochis, qui tenuióribus præsunt Ecclésiis, large subveníre ad Dei laudem, atque ad Pastórum suórum, qui pro eis invígilant, dignitátem tuéndam non gravéntur.

S

Postea Pontifex ad fundatorem dicat:

Cias, frater charíssime, quóniam non permíttunt jura, Ecclésias sine minístris, ac dote consecrári. Quemádmodum enim dos matrimónium conséquitur, sic et ad sustentatiónem ministrórum facultátes necessáriæ sunt. Ea ítaque ratióne, frater charíssime, scire vólumus, quot Sacerdótes et Cléricos, et qualem eis honórem vis exhibére, et de quo Ecclésiam dotáre propónis. Et ut intélligas qualem tibi atque hærédibus tuis honórem et commoditátem éxhibet Ecclésia, scias, ut gratitúdinem ipsam ad fundatóres osténdat, quod a sanctis Pátribus statútum est, in diéi Dedicatiónis anniversário solémni fundatóres et eórum hærédes in processiónibus primos esse debére; et si casu ad egestátem pervenerint, grata recordatióne Ecclésia fundatóris piam liberalitátem recognoscit.

Qui ad interrogata, prout sibi placuerit, respondet; de quo fiat publicum instrumentum, si numerus Clericorum, honor, et dos sufficiens fuerit. Tunc fundator ipse, et

plebs, profitentur se jussa Pontificis impleturos. Deinde Pontifex jubet Deum deprecari pro eo, qui Ecclesiam construxit et dotavit, et pro eo qui eam consecrari petiit; et concedit illis partem in omnibus bonis, quæ ibi fieri continget. Quo facto, Pontifice sie sedente, antequam quis Ecclesiam ingrediatur, schola cantat Responsorium ton. 3. Erit mihi Dóminus in Deum, et lapis iste, quem eréxi, in títulum: et vocábitur domus Dei, et de univérsis, quæ déderis mihi, Décimas et hóstias, pacíficas óffe

ram tibi.

[ocr errors]

*. Si reversus fúero ad domum patris mei, Décimas. Tum Pontifex, deposita mitra, surgit, et versus ad ostium Ecclesiæ, ibidem stans dicit:

Orémus. Et ministri: Flectámus génua.

R. Leváte.

Omum tuam, quæsumus Dómine, cleménter ingrédere,

strue mansiónem: et præsta, ut domus hæc, quæ tua subsístit dedicatióne solémnis, tua fiat habitatióne sublímis. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Qua Oratione finita, Pontifex accepta mitra, priusquam ingrediatur, intingit pollicem dexteræ manus in sanctum Chrisma, et cum eo, in modum crucis, signat ostium Ecclesiæ exterius, dicens:

[ocr errors]

N nómine Patris, et Fílii, et Spíritus sancti, porta sis benedícta, sanctificáta, consecráta, consignáta, et Dómino Deo commendáta: porta sis introitus salútis, et pacis: porta sis óstium pacíficum, per eum, qui se óstium appellávit, Jesum Christum Dóminum nostrum: Qui cum Patre et Spíritu sancto vivit et regnat Deus in sæcula sæculórum. R. Amen.

Quo dicto, Presbyteri elevant feretrum Reliquiarum. et ingrediendo Ecclesiam cum Clero et populo processionaliter, Pontifex cum mitra incipit, et schola prosequitur Antiphonam ton. 4.

Ingredímini, Sancti Dei, præparáta est enim a Dómino habitátio sedis vestræ: sed et pópulus fidélis cum gáudio

inséquitur iter vestrum, ut orétis pro nobis majestátem Dómini, allelúja.

Alia Antiphona, ton. 6.

Gáudent in cœlis ánimæ Sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti: et quia pro ejus amóre sánguinem suum fudérunt, ideo cum Christo exúltant sine fine.

Interim processionaliter vadunt per Ecclesiam. Cum pervenerint ad altare, in quo Reliquiæ sunt condendæ, Reliquiis ipsis cum feretro prope altare positis, et luminaribus juxta illas ardentibus, Pontifex stans cum mitra ante altare, inchoat, schola prosequente, Antiphonam ton. 4.

Exultábunt Sancti in glória, et lætabúntur in cubílibus suis.

Psalmus 149.

Antáte Dómino cánticum novum: laus ejus in Ecclésia Sanctórum.

[ocr errors]

Lætétur Israel in eo, qui fecit eum: et filii Sion exúltent in rege suo.

[ocr errors]

Laudent nomen ejus in choro: in tympano et psaltério psallant ei.

Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo: * et exaltábit mansuétos in salútem.

Exultábunt Sancti in glória: * lætabúntur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum, * et gládii ancípites in mánibus eórum.

Ad faciéndam vindíctam in natiónibus, * increpatiónes in pópulis.

Ad alligándos reges eórum in compédibus: * et nóbiles eórum in mánicis férreis.

Ut fáciant in eis judícium conscríptum: * glória hæc est ómnibus Sanctis ejus.

L

Psalmus 150.

Audáte Dóminum in Sanctis ejus: * laudáte eum in Afirmaménto virtútis ejus.

Laudáte eum in virtútibus ejus: * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis ejus.

Laudáte eum in sono tubæ:

rio, et cíthara.

laudáte eum in psalté

A

Laudáte eum in tympano et choro: laudáte eum in chordis et órgano.

Laudáte eum in cymbalis benesonántibus: laudáte eum in cymbalis jubilatiónis: * omnis spíritus láudet Dóminum. Et non dicitur Glória Patri, sed repetitur Antiphona. Qua dicta, Pontifex, deposita mitra, versus ad altare, dicit: O rémus.

Eus, qui in omni loco dominatiónis tuæ clemens ac benígnus dedicátor assístis: exáudi nos, quæsumus et concéde, ut inviolábilis permáneat hujus loci consecrátio; et beneficia tui múneris univérsitas fidélium, quæ tibi súpplicat, percípere mereátur. Per Christum Dóminum nostrum. . Amen.

Tum Pontifex, accepta mitra, intingit pollicem dexteræ manus in sanctum Chrisma, et cum eo signat confossionem, idest, sepulchrum altaris, in quo Reliquiæ sunt reponendæ, in quatuor angulis faciens in singulis signum crucis, et dicens:

Onsecrétur, et sanctificétur hoc sepúlchrum: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus sancti. Pax huic dómui.

Deinde deposita mitra, recondit veneranter vasculum ipsum eum Reliquiis, et aliis, prout hesterna die per eum fuit sigillatum, in sepulchro altaris: quibus reconditis, Pontifex inchoat, schola prosequente, Antiphonam ton. 6.

Sub altáre Dei sedes accepístis, Sancti Dei: intercédite pro nobis ad Dóminum Jesum Christum.

. Exultábunt Sancti in glória

Et lætabúntur in cubílibus suis.

Et non dicitur Glória Patri, sed Antiphona repetitur. Interim dum præmissa cantantur, Pontifex sine mitra thurificat Reliquias inclusas.

PONHF. ROM.

15

Quo facto, imposita sibi mitra, accipit tabulam, seu lapidem, cum quo debet claudi sepulchrum, in manum sinistram, et pollicem dexteræ manus intingit in sanctum Chrisma, et cum eo facit in medio dictæ tabulæ, sive lapidis, de subtus, signum crucis, dicens:

Onsecrétur et sanctificétur hæc tábula, ( vel

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus sancti. Pax tibi.

Et mox linit cum camento, ponit, et coaptat tabulam seu lapidem super sepulchrum, claudens illud, et inchoans, schola prosequente Antiphonam ton. 8.

Sub altáre Dei audívi voces occisórum dicéntium: Quare non deféndis sánguinem nostrum? Et accepérunt divínum respónsum: adhuc sustinéte módicum tempus, donec impleátur númerus fratrum vestrórum.

[ocr errors]

Alia Antiphona, ton. 8.

Orpora Sanctórum in pace sepúlta sunt: et vivent nómina eórum in ætérnum.

. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui sancto.

R. Sicut erat in príncipio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.

Post hæc Pontifex, deposita mitra, dicit:

Orémus.

Eus, qui ex ómnium cohabitatióne Sanctórum ætérnum majestáti tuæ condis habitáculum: da ædificatióni tuæ increménta cœléstia, et præsta, ut quorum hic Relíquias pio amore compléctimur, eórum semper méritis adjuvémur. Per Christum Dóminum nostrum.

R). Amen.

Tunc accepta mitra, Pontifice prius incipiente, cæmentarii cum cæmento benedicto firmant ipsam tabulam, seu lapidem super sepulchrum; deinde Pontifex intingit iterum pollicem dexteræ manus in sanctum Chrisma, et cum eo format signum crucis per eamdem tabulam, sive lapidem, dicens:

« ZurückWeiter »