Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Audi , filia, et vide, et inclina aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum, et domum patris tui.

Et concupiscet Rex decórem tuum; * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.

Et filiæ Tyri in muneribus, * vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis.

Omnis glória ejus filiæ Regis ab intus : * in fimbriis áureis circumamícta varietátibus.

Adducéntur Regi vírgines post eam : * próximæ ejus afferéntur tibi.

Afferéntur in lætitia et exultatióne ; * adducéntur in templum Regis.

Pro pátribus tuis nati sunt tibi filii: * constítues eos principes super omnem terram.

Mémores erunt nóminis tui, * in omni generatione et generatiónem.

Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum, * et in sæculum sæculi.

Et non dicitur Glória Patri.

Incepta Antiphona, Pontifex , accepta mitra, iterum facit quinque cruces de sancto Chrismate cum pollice desteræ manus in medio tabulæ altaris, et in quatuor ejus angulis, ordine supra posito, ad quamlibet crucem dicens:

Ancti * ficétur, et conse c rétur lapis iste. In nó

mine Pa t ris, et Fi * lii, et Spíritus sancti : in honorem Dei, et gloriósæ Virginis Mariæ, atque omnium Sanctórum , ad nomen et memóriam Sancti N. Pax tibi.

Deinde Pontifex, accepto thuribulo a Sacerdote incensante, imposito , et benedicto, ut prius, incenso , staus cum mitra, inchoat , schola prosequente, Responsorium ton. 7.

Dirigátur orátio mea sicut incensum in conspectu tuo, Dómine.

¥. Elevatio mánuum mearum sacrificium vespertinum.

Quo incepto, Pontifex circuit semel altare ad sinistram, illud incensans, ut prius. Quo incensato, restituto thuri

bulo Sacerdoti, et Antiphona finita , Pontifex, deposita mitra , dicit:

Orémus. Et ministri: Flectámus génua. R. Leváte. nEscéndat, quæsumus, Dómine Deus noster, Spíritus

U tuus sanctus super hoc altáre, qui et dona nostra, et pópuli tui in eo sanctíficet, et suméntium corda dignánter emúndet. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Qua dicta, Pontifex inchoat et schola prosequitur, Antiphonam ton. 1.

Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum : quia hæc est domus Dei, in qua invocabitur Nomen ejus , de quo scriptum est: Et erit nomen meum ibi , dicit Dóminus.

Psalmus 45. Eus noster , refúgium et virtus: * adjútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.

Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.

Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitudine ejus.

Flúminis impetus lætificat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.

Deus in médio ejus non commovebitur : * adjuvabit eam Deus mane diluculo.

Conturbátæ sunt gentes , et inclinata sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.

Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.

\eníte, et vidéte ópera Dómini , quæ pósuit prodígia super terram : * auferens bella usque ad finem terræ.

Arcum conteret, et confringet arma: * et scuta combúret igni.

acáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.

Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.

Et non dicitur Glória Patri.

Interim dum Antiphona, et Psalmus prædicti dicuntur, Pontifex, accepta mitra, fundit et spargit de Olco Catechumenorum, et Chrismate pariter super altare, illud manu dextera confricans, liniens, et perungens. Quo facto incipit, schola prosequente, Antiphonam ton. 1.

Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedíxit Dóminus : créscere te fáciat Deus meus sicut arénam maris, et donet tibi de rore cæli benedictiónem.

Psalmus 86.
L Undaménta ejus in montibus sanctis: * díligit Dómi-
I nus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.

Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
Memor ero Rahab, et Babylonis * sciéntium me.

Ecce alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthiopum, * hi fuérunt illic.

Númquid Sion dicet : Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus ?

Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum, * hórum qui fuerunt in ea.

Sicut lætantium omnium * habitátio est in te.
Et non dicitur Glória Patri.

Finito Psalmo, Pontifex stans cum mitra, dicit :
T Apidem bunc, fratres charíssimi , in quo unguentum

sacræ unctiónis effúnditur, ad suscipiénda pópuli sui vota et sacrificia, orémus ut Dóminus noster benedícat et consecret: et quod est unctum a nobis, sit unctum in Nómine ejus; ut plebis vota suscípiat , et altári per sacram unctiónem perfécto, dum propitiatiónem sacrórum impónimus, ipsi propitiatores Dei esse mereámur. Per Jesum Christum Dóminum nostrum , qui cum eo, et Spíritu sancto vivit et regnat Deus in sæcula sæculórum. Ki Amen.

Quo dicto, inchoat Antiphonam , schola ipsam, ot Psalmum, ac sequentia Responsoria prosequente.

Antiphona ton. 2. Lápides pretiosi omnes muri tui, et turres Jerúsalem gemmis ædificabúntur.

Psalmus 147.

I Auda , Jerúsalem , Dóminum : * láuda Deum tuum ,

Sion.

Quóniam confortávit seras portárum tuárum : * benedíxit filiis tuis in te. . Qui pósuit fines tuos pacem : * et ádipe fruménti sátiat te.

Q ui emíttit eloquium suum terræ : * velociter currit sermo ejus.

( ui dat nivem sicut lanam, * nébulam sicut cínerem spargit.

11 ittit crystállum suam sicut buccellas: * ante fáciem frigoris ejus quis sustinebit?

I míttet verbum suum, et liquefaciet ea : * flabit spíritus ejus, et fluent aquæ.

Qui annuntiat verbum suum Jacob: * justítias, et judícia sua Israel.

N on fecit taliter omni natióni : * et judícia sua non manifestávit eis.

G lória Patri, etc.
Sicut erat, etc.
Deinde dicitur Responsorium ton. 8.

Il æc est Jerúsalem cívitas illa magna cælestis, ornáta tamquam sponsa Agni. ' Quóniam tabernáculum facta est. Allelúja.

¥. Portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit in ea. * Quóniam.

Aliud Responsorium ton. 8. Platéæ tuæ, Jerúsalem, sternéntur áuro mundo, allelúja: et cantábitur in te cánticum lætitiæ, allelúja: * Et per omnes vicos tuos dicétur ab universis, allelúja, allelúja.

$. Luce spléndida fulgebis, et omnes fines terræ adorábunt te.

Et per omnes.

Incepta Antiphona, interim dum ipsa et Psalmus, ac Responsoria prædicta cantantur , Pontifex cum mitra incipiens retro altare, et procedens ad ejus dexteram , inungit Chrismate cum pollice dextéro singulas duodecim cruces in parietibus Ecclesiæ depictas , ad unamquamque crucem dicens :

Ancti * ficétur, et conse + crétur hoc templum. In

nomine Pa 7 tris, et Fi + lii, et Spíritus sancti: in honorem Dei , et gloriósæ Virginis Mariæ , atque omnium Sanctórum , ad nomen , et memóriam Sanctix. Pax tibi.

Et peruncta qualibet cruce, mox accepto thuribulo , illam incensat triplici ductu.

His peractis, Pontifex ad altare revertitur , ac stans cum mitra, et thurificans super illud , inchoat, schola prosequente, Antiphonam ton. 2.

Ædificávit Moyses altáre Dómino Deo, ófferens super illud holocausta: et immolans víctimas fecit sacrificium vespertínum in odórem suavitátis Dómino Deo, in conspectu filiórum Israel.

Qua finita, stans adhuc cum mitra , dicit : n Ei Patris omnipotentis misericordiam súpplices implo

rémus, fratres charíssimi: ut altáre hoc sacrificiis spirituálibus imbuendum, nostræ vocis exorátus officio , præsénti bene * dictióne sanctíficet , atque in eo semper oblatiónes famulórum suórum stúdio sanctæ devotionis impósitas bene ** dícere, et sancti * ficáre dignetur; et spirituáli placátus incenso , précibus famíliæ suæ promptus exaudítor assistat. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Deinde benedicit incensum super altare cremandum , stans ibidem, deposita mitra, dicens :

. Dómine, exáudi oratiónem meam.
k. Et clamor meus ad te véniat.
* Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

« ZurückWeiter »