Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Orémus. 1 Omine Deus omnipotens, cui assistit exércitos Ange

lórum cum tremóre, quorum servitium spirituále, et igneum esse dignoscitur; dignáre respicere, bene * dicere, et sancti eficáre hanc creatúram incensi , ut omnes languores , omnesque infirmitates, atque insidiæ inimíci odórem ejus sentiéntes effúgiant, et separéntur a plásmate tuo, quod pretioso Fílii tui sánguine redemisti , ut numquam lædátur a morsu iniqui serpéntis. Per eúmdem Christum Dominum nostrum.

R'. Amen.

Deinde aspergit ipsum aqua benedicta, et accepta mitra , format propria manu ex ipso incenso quinque cruces, quamlibet de quinque granis super illa quinque loca altaris, in quibus cruces de aqua et oleo ac Chrismate factæ prius fuerunt; et super quamlibet crucem thuris ponit unam crucem factam de subtili candela, ad mensuram crucis de granis incensi factæ, et cujuslibet crucis capita accenduntur, ut cum ipsis thus comburatur, et cremetur, Omnibus autem crucibus accensis, Pontifex, deposita mitra , flexis coram altari genibus, inchoat, schola prosequente, ton. 1.

A llelúja. Veni , sancte Spiritus , reple tuórum corda fidélium, et tui amoris in eis ignem accénde.

Nisi consecratio fiat inter Dominicam Septuagesimæ, et festum Paschæ Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi : quia tunc, omisso Allelúja , dicitur versus tantum. Quo dicto , surgit Pontifex stans ibidem versus ad altare sine mitra, et schola cantat Antiphonas. duas sequentes.

Antiphona ton. 4. A scéndit fumus aromatum in conspectu Dómini de manu Angeli.

Via Antiphona tom. I. S tetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua ; et data sunt ei incensa multa ; et ascendit fumus aromatum in conspectu Dei. sine Allelúja.

Quibus finitis, Pontifex adhuc stans ante altare sine mitra, dicit:

Orémus. Et ministri : Flectámus genua. R. Leváte. n omine sancte , Pater omnipotens, ætérne Deus, cle

1 mens, et propítius preces nostræ humilitatis exáudi: et réspice ad hujus altáris tui holocaustum, quod non igne visibili probétur, sed infúsum sancti Spíritus tui grátia in odorem suavitátis ascendat, et legitime se suméntibus Eucharistia medicábilis fiat, ad vitámque proficiat sempitérnam. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Post hæc, combustis candelis, et thure, cineres illius combustionis per unum ex Ministris cum spatulis ligneis abraduntur, et collecti in aliquo vase projiciuntur in sacrario. Interim Pontifex sine mitra stans ante gradus altaris, versus ad altare dicit :

Orémus. Et ministri: Flectámus genua. R. Leváte. D Eus omnipotens , in cujus honórem, ac beatíssimæ 1 Vírginis Mariæ, et ómnium Sanctórum, ac nomen et memóriam Sancti tui N. nos indigni altáre hoc consecrámus, clemens , et propítius preces nostræ humilitatis exáudi, et præsta, ut in hac mensa sint libámina tibi accépta, sint grata, sint pinguia, et sancti Spíritus tui semper rore perfúsa; ut omni témpore hoc in loco supplicántis tibi famíliæ tuæ anxietátes réleves, ægritúdines cures, preces exáudias, vota suscipias, desiderata confirmes, postuláta concédas. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate ejúsdem Spíritus sancti Deus.

Deinde eodem modo stans , dicit mediocri voce, entensis manibus ante pectus, Prafationem hanc:

W. Per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.

. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
ů. Sursum corda.
R'. Habémus ad Dóminum.

. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et justum est.

Vere dignum, et justum est , æquum, et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus; Et ut propensióri cura, et attentióri famulátu tibi servitútis officia deferámus, hoc præsértim témpore, quo religiosárum méntium hábitum ultra paríetum ornátum delegisti, templum istud, in quo Sancti tuì N. méntio habétur, bene * dícere, et sancti * ficáre dignéris, per cujus sacram reverentiam et honórem, sacratíssimo Nómini tuo hoc altáre dedicámus. Hujus ígitur, Dómine, efflagitátus précibus, dignáre hoc altáre cælésti sancti #ficatióne perfundere, et bene * dícere. Assistant Angeli claritátis et sancti Spíritus illustratione perfúlgeat. Sit illíus quoque apud te grátiæ , cujus fuit illud, quod Abraham pater fidei, in nostræ figúram redemptiónis, filium immolatúrus extruxit; quod Isaac in conspectu tuæ majestátis instítuit; quod Jacob Dóminum magna videns visione eréxit; ut hic orántes exáudias, hic obláta sanctí #fices, hicque superposita bene dícas, bic quoque benedícta distribuas. Sit ergo Ecclésiæ tuæ títulus sempiternus, sit mensa cælesti spiritualíque convívio præparáta. Tu igitur, Dómine , próprio ore tuo hostias super eam impósitas bene dícito , et benedíctas suscípito , ac nobis omnibus tribue, ut participatióne eárum vitam acquirámus sempitérnam.

Quod sequitur, dicit submissa voce legendo , ita tamen, quod a circumstantibus audiatur.

Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, Qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

Ry. Amen.

Præfatione finita , Pontifex inchoat, schola prosequente, Antiphonam ton. S.

Confirma hoc, Deus , quod operátus es in nobis, a templo sancto tuo , quod est in Jerúsalem. Allelúja.

Psalmus. E xúrgat Deus, et dissipéntur inimici ejus : * et fúgiant qui oderunt eum, a fácie ejus.

Et totus dicitur prout habetur in benedictione Abbatis auctoritate Ordinarii, pag. 118.

Incepta Antiphona, Pontifex, accepta mitra, cum pollice dexteræ manus Chrismate intincto facit crucem in fronte altaris, nihil dicens. Quo facto, ac prædictis Antiphona , et Psalmo finitis, deposita mitra , dicit:

Orémus. Ajestátem tuam, Dómine, humíliter implorámus, ut W altáre hoc sacræ unctiónis libámine ad suscipiénda pópuli tui múnera inúnctum, poténter bene * dicere, et sancti ficare dignéris: ut quod nunc a nobis indígnis, sub tui Nóminis invocatione, in honórem beatíssimæ Vírginis Mariæ, et omnium Sanctórum, atque in memoriam Sancti tui V. sacrosancti Chrísmatis unctióne delibútum est, placeat tibi , atque altáre máneat perpétuum; ut quidquid deinceps super illud oblátum, sacratúmve fúerit, dignum tibi fiat holocaustum ; atque omnium hic offeréntium sacrificia a te pio Dómino benigne suscipiantur, et per ea víncula peccatórum nostrorum absolvántur; máculæ deleántur; véniæ impetréntur; grátiæ acquirántur; quátenus una cum Sanctis , et Eléctis tuis vitam percipere mereámur ætérnam. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Tum Pontifex, accepta mitra, cum pollice dexteræ manus Chrismate intincto inungit in modum crucis conjunctiones mensæ, seu tabulæ altaris, et tituli, sive stipitis, quatuor angulis, quasi illa conjungens, ad singulas cruces dicens:

In nomine Patris, et Fi *** lii, et Spiritus * sancti.
Deinde deposita mitra, dicit:

Orémus.
Upplices te deprecámur, omnipotens ætérne Deus, per

unigénitum Fílium tuum Dóminum nostrum Jesum Christum, ut altáre hoc sanctis úsibus præparátum, colésti bene fi dictióne sanctífices; et sicut Melchisedech Sacerdótis præcipui oblatiónem dignatióne mirábili suscepisti, ita impósita huic novo altári múnera semper accepta ferre dignéris; ut pópulus, qui in hanc Ecclésiæ domum 'sanctam convéniet , per hæc libámina cælesti sanctificatióne salvátus, animárum quoque suárum salutem perpétuam consequátur. Per eúmdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Post hæc Subdiaconi abstergunt diligenter cum mantilibus telæ grossæ mensam altaris; et Pontifex accedit ad sedem suam juxta altare, in qua cum mitra sedens, fricat bene manus cum medulla panis , ac lavat, et extergit. Quo facto , Subdiaconis, seu Acolythis præsentantibus ipsi Pontisici tobaleas novas et mundas, vasa et ornamenta ad cultuin Dei , et Ecclesiæ , ac altaris consecratorum pertinentia, Pontifex, deposita mitra, surgit, ct stans illa benedicit, dicens:

BENEDICTIO

TOBALEARUM, VASORUM, ET ORNAMENTORUM ECCLESIÆ,

ET ALTARIS CONSECRATORUM.

Ņ. Adjutórium nostrum in nomine Dómini.
R. Qui fecit coelum et terram.
ř. Dóminus vobíscum.
N. Et cum spíritu tuo.

Orémus.
Mnipotens, et miséricors Deus, qui ab initio utília , et

necessária hominibus creásti, témplaque manu hóminum facta Nómini tuo sancto dicári, tuæque habitationis loca vocári voluisti ; quique per fámulum tuum Móysen vestiménta Pontificália et Sacerdotália , seu Levítica , et ália quæque diversi generis ornaménta ad cultum et decórem tabernáculi , et altáris tui fieri decrevisti ; exáudi propitius preces nostras, et ómnia hæc diversárum specierum ornaménta in usum hujus Ecclésiæ tuæ, et altáris ad POIK. ROMA

16

« ZurückWeiter »