Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Orémus.

Omine Deus omnipotens, cui assistit exércitus Angelórum cum tremóre, quorum servítium spirituále, et * ígneum esse dignoscitur; dignáre respícere, bene dícere, et sanctificáre hanc creatúram incénsi, ut omnes languóres, omnésque infirmitátes, atque insídiæ inimíci odórem ejus sentiéntes effúgiant, et separéntur a plásmate tuo, quod pretióso Fílii tui sánguine redemísti, ut numquam lædátur a morsu iníqui serpéntis. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Deinde aspergit ipsum aqua benedicta, et accepta mitra, format propria manu ex ipso incenso quinque cruces, quamlibet de quinque granis super illa quinque loca altaris, in quibus cruces de aqua et oleo ac Chrismate factæ prius fuerunt; et super quamlibet crucem thuris ponit unam crucem factam de subtili candela, ad mensuram crucis de granis incensi factæ, et cujuslibet crucis capita accenduntur, ut cum ipsis thus comburatur, et cremetur. Omnibus autem crucibus accensis, Pontifex, deposita mitra, flexis coram altari genibus, inchoat, schola prosequente, ton. 1.

A llelúja. Veni, sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium, et tui amóris in eis ignem accénde.

Nisi consecratio fiat inter Dominicam Septuagesima, et festum Pascha Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi: quia tunc, omisso Allelúja, dicitur versus tantum. Quo dięto, surgit Pontifex stans ibidem versus ad altare sine mitra, et schola cantat Antiphonas duas sequentes. Antiphona ton. 4.

A scéndit fumus arómatum in conspéctu Dómini de manu Angeli.

Alia Antiphona ton. 1.

S tetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua; et data sunt ei incénsa multa; et ascéndit fumus arómatum in conspéctu Dei. sine Allelúja.

Quibus finitis, Pontifex adhuc stans ante altare sine mitra, dicit:

D

Orémus. Et ministri: Flectámus génua. R. Leváte.

Omine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, clemens, et propítius preces nostræ humilitátis exáudi: et réspice ad hujus altáris tui holocaustum, quod non igne visíbili probétur, sed infúsum sancti Spíritus tui grátia in odórem suavitátis ascéndat, et legítime se suméntibus Eucharístia medicábilis fiat, ad vitámque proficiat sempitérnam. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Post hæc, combustis candelis, et thure, cineres illius combustionis per unum ex Ministris cum spatulis ligneis abraduntur, et collecti in aliquo vase projiciuntur in sacrario. Interim Pontifex sine mitra stans ante gradus altaris, versus ad altare dicit:

D

Orémus. Et ministri: Flectámus génua. R. Leváte. Eus omnipotens, in cujus honórem, ac beatíssimæ Vírginis María, et ómnium Sanctórum, ac nomen et memóriam Sancti tui N. nos indígni altáre hoc consecrámus, clemens, et propítius preces nostræ humilitátis exáudi, et præsta, ut in hac mensa sint libámina tibi accépta, sint grata, sint pínguia, et sancti Spíritus tui semper rore perfúsa; ut omni témpore hoc in loco supplicántis tibi famíliæ tuæ anxietátes réleves, ægritúdines cures, preces exáudias, vota suscípias, desideráta confirmes, postuláta concédas. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus.

Deinde eodem modo stans, dicit mediocri voce, sis manibus ante pectus, Præfationem hanc:

. Per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ỳ. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

exten

ỳ. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.

Vere dignum, et justum est, æquum, et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus; Et ut propensióri cura, et attentióri famulátu tibi servitútis officia deferámus, hoc præsértim témpore, quo religiosárum méntium hábitum ultra paríetum ornátum delegísti, templum istud, in quo Sancti tui N. méntio habétur, bene dícere, et sanctificáre dignéris, per cujus sacram reverentiam et honórem, sacratíssimo Nómini tuo hoc altáre dedicámus. Hujus ígitur, Dómine, efflagitátus précibus, dignáre hoc altáre cœlésti sanctificatióne perfúndere, et benedícere. Assistant Angeli claritátis et sancti Spíritus illustratióne perfúlgeat. Sit illíus quoque apud te grátiæ, cujus fuit illud, quod Abraham pater fidei, in nostræ figúram redemptiónis, filium immolatúrus extrúxit; quod Isaac in conspéctu tuæ majestátis instítuit; quod Jacob Dóminum magna videns visióne eréxit; ut hic orántes exáudias, hic obláta sanctífices, hicque superpósita benedícas, hic quoque benedícta distribuas. Sit ergo Ecclésiæ tuæ títulus sempitérnus, sit mensa cœlésti spiritualíque convívio præparáta. Tu ígitur, Dómine, próprio ore tuo hóstias super eam impósitas benedícito, et benedíctas suscípito, ac nobis ómnibus tríbue, ut participatióne eárum vitam acquirámus sempitérnam.

Quod sequitur, dicit submissa voce legendo, ita tamen, quod a circumstantibus audiatur.

Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit, et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

Præfatione finita, Pontifex inchoat, schola prosequente, Antiphonam ton. 8.

Confirma hoc, Deus, quod operátus es in nobis, a templo sancto tuo, quod est in Jerúsalem. Allelúja.

Psalmus. Exurgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: * et fúgiant qui odérunt eum, a fácie ejus.

Et totus dicitur prout habetur in benedictione Abbatis auctoritate Ordinarii, pag. 118.

Incepta Antiphona, Pontifex, accepta mitra, cum pollice dexteræ manus Chrismate intincto facit crucem in fronte altaris, nihil dicens. Quo facto, ac prædictis Antiphona, et Psalmo finitis, deposita mitra, dicit:

M

O rémus.

Ajestátem tuam, Dómine, humíliter implorámus, ut altáre hoc sacræ unctiónis libámine ad suscipiénda pópuli tui múnera inúnctum, poténter bene dicere, et sanctificáre dignéris: ut quod nunc a nobis indígnis, sub tui Nóminis invocatióne, in honórem beatíssimæ Vírginis Maríæ, et ómnium Sanctórum, atque in memóriam Sancti tui N. sacrosancti Chrismatis unctióne delibútum est, pláceat tibi, atque altáre máneat perpétuum; ut quidquid deínceps super illud oblátum, sacratúmve fúerit, dignum tibi fiat holocáustum; atque ómnium hic offeréntium sacrificía a te pio Dómino benígne suscipiántur, et per ea víncula peccatórum nostrórum absolvántur; máculæ deleántur; véniæ impetréntur; grátiæ acquirántur; quátenus una cum Sanctis, et Eléctis tuis vitam percipere mereámur ætérnam. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Tum Pontifex, accepta mitra, cum pollice dexteræ manus Chrismate intincto inungit in modum crucis conjunctiones mensæ, seu tabulæ altaris, et tituli, sive stipitis, quatuor angulis, quasi illa conjungens, ad singulas cruces dicens:

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus sancti.
Deinde deposita mitra, dicit:

O rémus.

Upplices te deprecámur, omnipotens ætérne Deus, per unigénitum Fílium tuum Dóminum nostrum Jesum Christum, ut altáre hoc sanctis úsibus præparátum, cœlé

sti benedictióne sanctífices; et sicut Melchisedech Sacerdótis præcipui oblatiónem dignatióne mirábili suscepísti, ita impósita huic novo altári múnera semper accépta ferre dignéris; ut pópulus, qui in hanc Ecclésiæ domum sanctam convéniet, per hæc libámina cœlésti sanctificatióne salvátus, animárum quoque suárum salútem perpétuam consequátur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Post hæc Subdiacom abstergunt diligenter cum mantilibus telæ grossæ mensam altaris; et Pontifex accedit ad sedem suam juxta altare, in qua cum mitra sedens, fricat bene manus cum medulla panis, ac lavat, et extergit. Quo facto, Subdiaconis, seu Acolythis præsentantibus ipsi Pontifici tobaleas novas et mundas, vasa et ornamenta ad cultum Dei, et Ecclesiæ, ac altaris consecratorum pertinentia, Pontifex, deposita mitra, surgit, et stans illa benedicit, .dicens:

BENEDICTIO

TOBALEARUM, VASORUM, ET ORNAMENTORUM ECCLESIÆ,
ET ALTARIS CONSECRATORUM.

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cœlum et terram.

ỳ. Dóminus vobiscum.

Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Omnipotens, et miséricors Deus, qui ab initio utília, et

necessária homínibus creásti, témplaque manu hóminum facta Nómini tuo sancto dicári, tuæque habitatiónis loca vocári voluísti; quique per fámulum tuum Móysen vestiménta Pontificália et Sacerdotália, seu Levítica, et ália quæque divérsi géneris ornaménta ad cultum et decórem tabernáculi, et altáris tui fieri decrevísti; exáudi propítius preces nostras, et ómnia hæc diversárum speciérum ornaménta in usum hujus Ecclésiæ tuæ, et altáris ad

PONTIF. ROM

16

« ZurückWeiter »