Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sicut ille lapis, quem Jacob suppónens cápiti suo, ascendéntes et descendéntes Angelos per scale mystérium somno revelánte cognóvit. Sit tibi, Dómine, altáre hoc, sicut illud quod Móyses, suscéptis mandátis, in præfiguratióne Apostólica, duódecim lápidum constructióne firmávit. Sit tibi, Dómine, altáre hoc, sicut illud quod Móyses septem diérum purificatióne mundávit, et cœlésti tuo collóquio Sancta Sanctórum vocávit, sicut locútus es ad Móysen, dicens: Si quis tetigerit altáre hoc, sanctificátus habeátur. Sit in hoc ergo altári innocéntiæ cultus; immolétur supérbia; iracundia jugulétur; luxúria omnísque libído feriátur; offerátur pro turtúribus sacrificium castitátis, et pro pullis columbárum innocéntiæ sacrificium.

Quod sequitur, dicit submissa voce legendo, ita tamen, quod a circumstantibus audiri possit:

Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum; Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Præfatione finita, Pontifex accepta mitra, inungit cum pollice dexteræ manus Chrismate intincto frontem altaris in modum crucis, inchoans, schola seu Ministris prosequentibus, Antiphonam:

Confirma hoc, Deus, quod operátus es in nobis, a templo sancto tuo, quod est in Jerúsalem, allelúja. Psalmus. Exurgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant qui odérunt eum, a fácie ejus.

Et totus dicitur prout supra habetur in Benedictione Abbatis, pag. 118.

Quo dicto, Pontifex, deposita mitra, dicit:

Orémus.

Ajestátem tuam, Dómine, humiliter implorámus, ut altáre hoc sacræ unctiónis libámine ad suscipienda pópuli tui múnera inúnctum poténter bene dicere et sanctificáre dignéris; ut quod nunc a nobis indígnis, sub tui Nóminis invocatióne, in honórem beatíssimæ Vírginis Maríæ, et ómnium Sanctórum, atque in memóriam

Sancti tui N. sacrosancti Chrismatis unctióne delibútum est, pláceat tibi, atque altáre máneat perpétuum; ut quidquid deinceps super illud oblátum sacratúmve fúerit, dignum tibi fiat holocaustum : atque ómnium hic offeréntium sacrificia a te pio Dómino benigne suscipiántur, et per ea víncula peccatórum nostrórum absolvántur; máculæ deleántur; véniæ impetréntur; et grátiæ acquirántur; quatenus una cum Sanctis et Eléctis tuis vitam percípere mereámur ætérnam. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Tum Pontifex accepta mitra, cum pollice dexteræ manus Chrismate intincto, inungit in modum crucis conjunctiones mensæ, seu tabulæ altaris et tituli, sive stipitis, in quatuor angulis, quasi illa conjungens, ad singulas cruces dicens:

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus sancti.
Deinde deposita mitra, dicit:

Orémus.

Upplices te deprecámur, omnípotens ætérne Deus, per unigénitum Fílium tuum Dóminum nostrum Jesum Christum, ut altáre hoc sanctis úsibus præparátum, cœlésti benedictióne sanctífices: et sicut Melchisedech Sacerdótis præcipui oblatiónem dignatióne mirábili suscepísti, ita impósita huic novo altári múnera semper accépta ferre dignéris; ut pópulus, qui in hanc Ecclésiæ domum sanctam convéniet, per hæc libámina cœlésti sanctificatióne salvátus, animárum quoque suárum salútem perpétuam consequátur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Post hæc Subdiaconi abstergunt diligenter cum mantilibus tela grossæ mensam altaris; et Pontifex accedit ad sedem suam juxta altare, in qua cum mitra sedens, fricat bene manus cum medulla panis, ac lavat, et extergit. Quo facto, Subdiaconis, sen Acolythis præsentantibus ipsi Pontifici tobaleas novas et mundas, ac vasa et ornamenta ad cultum Dei et altaris consecrati pertinentia, Pontifex, deposita mitra, surgit, et stans benedicit illa, dicens.

BENEDICTIO

TOBALEARUM, VASORUM, ET ORNAMENTORUM
ALTARIS CONSECRATI.

. Adjutórium nostrum in nómine Dómini. R. Qui fecit cœlum et terram.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

rémus.

Mnipotens et miséricors Deus, qui ab initio utília et necessária homínibus creásti, quique per fámulum tuum Móysen vestiménta Pontificália et Sacerdotália, seu Levítica Sacerdótibus et Levítis, atque ornaménta et linteámina fácere fámulum tuum Móysen per quadraginta dies docuísti, atque étiam quæ María téxuit et fecit in usum ministérii tabernáculi fœderis ordinásti; purificáre, bene dícere, sanctificáre, et consecráre per nostræ humilitátis servítium dignéris hæc ornaménta, et linteámina in usum altáris tui, ut divínis cúltibus et sacris mystériis apta existant, hisque confectióni Córporis et Sánguinis Jesu Christi Fílii tui Dómini nostri dignis pareátur famulátibus. Qui tecum vivit, et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Deinde aspergit illa aqua benedicta: tum Ministri ponunt super altare Chrismale, sive pannum lineum ceratum, ad mensuram altaris factum; deinde vestiunt altare tobaleis et ornamentis benedictis, ponentes desuper crucem, et alia ornamenta. Interim Pontifex stans ibidem, inchoat Antiphonam primam, schola, seu Ministris proscquentibus ipsam, et alias Antiphonas sequentes, et Responsoria cum suis versibus, et Psalmis.

Antiphona.

Ircúmdate Levítæ altáre Dómini Dei, vestíte vestiméntis albis: estóte et vos canéntes hymnum novum dicéntes, allelúja.

[ocr errors]

. Mirábilis Deus in Sanctis suis, et sanctus in ómni

bus opéribus suis.

. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui sancto.

R). Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.

Alia Antiphona.

Circúmdate Sion, et complectímini eam, narráte in túrribus ejus.

. Magnus Dóminus, et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.

Deinde dicitur Responsorium.

Induit te Dóminus túnica jucunditátis, et impósuit tibi corónam: Et ornávit te ornaméntis sanctis.

v. Luce spléndida fulgébis, et omnes fines terræ adorábunt coram te. Et ornávit te.

. Natiónes ex longinquo ad te vénient, et múnera deferéntes adorábunt Dóminum: et terram tuam in sanctificatióne habebunt, et Nomen magnum tuum invocábunt. Et ornávit te.

*

ỳ. Benedicti erunt qui te ædificavérunt: tu autem lætáberis in filiis tuis, quóniam omnes benedicéntur, et congregabúntur ad Dóminum. Et ornávit te.

Et non dicitur Glória Patri. sed sequens Antiphona dicitur:

In velaménto alárum tuárum prótege nos, Dómine, et in láude tua gloriémur. Psalmus, Deus, Deus meus. pag. 243. cum Glória Patri.

Finito Psalmo, Pontifex, deposita mitra, ascendit ad altare, et facta cruci super altari positæ reverentia, incipit, schola seu Ministris prosequentibus, Antiphonam:

Omnis terra adóret te, Deus, et psallat tibi: psalmum dicat nómini tuo, Dómine.

Interim, dum Antiphona cantatur, Pontifex incensat super altare in modum crucis: et Antiphona finita, Pontifex eam reincipit, et schola prosequitur; et interim iterum ipse Pontifex super altare in modum crucis incensat;

quod et tertio facit: quo facto, stans ante medium altaris, dicit:

Orémus.

Escéndat, quæsumus Dómine, Deus noster, Spíritus

[ocr errors]

tuus sanctus super hoc altáre: qui et dona nostra et pópuli tui in eo sanctíficet, et suméntium corda dignánter emúndet. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

[ocr errors]

Orémus.

Mnipotens, sempitérne Deus, altáre hoc nómini tuo dedicátum cœléstis virtútis benedictióne sanctífica: et ómnibus in te sperántibus auxílii tui munus osténde, ut hic Sacramentórum virtus et votórum obtineátur efféctus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit, et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

ỳ. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

. Benedicámus Dómino.

R. Deo grátias.

Quo dicto, Pontifex accedit ad Sacristiam, sive Sacrarium, ubi deposito pluviali, parat se ad celebrandam Missam, si voluerit, vel facit per aliquem Sacerdotem in dicto altari consecrato solemniter celebrari. Missa dicitur ut in Missali, in ipsa die Dedicationis Ecclesiæ.

Finita Missa, Pontifex dat Benedictionem solemnem et Indulgentias, exuit se sacris vestibus, et vadit in pace.

DE CONSECRATIONE ALTARIS

CUJUS SEPULCHRUM RELIQUIARUM EST IN MEDIO SUMMITATIS STIPITIS.

Rdo prædictus consecrandi altare semper servatur, quando sepulchrum Reliquiarum est in medio tabulæ altaris, a parte superiori, vel in stipite a parte anteriori, aut posteriori. Si vero sepulchrum est in medio summitatis

« ZurückWeiter »