Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

stipitis, supra autem sit ponenda ipsa tabula, sive mensa altaris; finita aquæ benedietione, cum vino et cinere, ut supra, pag. 201. atque Oratione, Omnipotens sempiterne Deus, creátor et conservator, etc. pag. 204. Pontifex stans cum mitra et aqua benedicta hujusmodi, vino et cinere mixta, facit maltam, sive cæmentum ex calce et sabulo, seu legula trita ad hoc paratis, quod deinde, deposita mitra, benedicit , dicens :

V. Dóminus vobíscum.
1. Et cum spíritu tuo.

Orémus.
Umme Deus, qui summa, et média, imaque custódis,
A qui omnem creatúram intrínsecus ambiéndo conclúdis,
sanctí * fica, et bene * dic has creatúras calcis et sábuli.
Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Quo facto , tabula ipsa altaris a stipite separata jacente, debet fieri Reliquiarum deportatio et inclusio, Pontifice processionaliter accedente ad locum, ubi Reliquiæ sunt depositæ, in quo Pontifex stans ab extra sine mitra dicit: Orémus. Et ministri: Flectámus génua. R. Leváte. Oratio. Aufer a nobis, pag. 251. et continuans per omnia usque ad Conse c rétur, etc. inclusive, prout supra ordinatum est, pag. 252. Quibus dictis, Sacerdotes et Levitæ elevant aram sive tabulam , seu mensam altaris, et collocant eam super stipitem; et cæmentarii cum dicto cæmento benedicto ipsam liniunt et firmant, schola interim cantante, seu Ministris dicentibus Responsorium ton. 1.

V os Sacerdóles, et Levitæ sanctificámini : * Et afférte aram Dómini Dei Israel ad locum, qui ei parátus est.

Ý. Vos Sancti Dómini vocabímini, ministri Dei nostri: dicétur vobis sit timor Dei vobíscum , et cum diligentia cuncta fácite. * Et afférte. · Levata itaque ara , et collocata, ac cum cæmento prædicto bene firmata , Pontifex inchoat Antiphonam, Sub altáre Dei, pag. 252. et continuat usque ad Orationem : Dirigátur , inclusive: qua dicta , prosequitur altaris conse

crationem , accedeus ad altare cum mitra: et stans ante illud, deposita mitra, incipit , schola , seu Ministris prosequentibus , Antiphonam , Introibo ad altáre Dei, etc. pag. 248. cum omnibus sequentibus , usque ad Orationem, Deus, qui es visibílium rerum, etc. inclusive.

Qua dicta , Pontifex accepta mitra sedet, et Ministri extergunt mensam altaris cum linteo mundo : et mox Pontifex thurificat super illam in modum crucis in medio, et in quatuor ejus angulis, inchoans, schola seu Ministris prosequentibus, Responsorium.

Dirigátur orátio mea sicut incensum in conspectu tuo, Dómine.

. Elevatio mánuum meárum sacrificium vespertinum.

Et omnia alia deinde fiunt prout supra ordinala sunt usque ad finem.

DE ALTARIS PORTATILIS

CONSECRATIONE.

A Ltaris portatilis consecratio potest fieri quocumque die, Het loco, jejuno tamen stomacho.

Parantur in loco, ubi consecratio hujusmodi fieri debet, in primis aliquæ Reliquiæ cum tribus granis incensi in altari recludendæ; sanctum Chrisma in vasculo et ampulla; oleum sanctum Catechumenorum , etiam in vasculo et ampulla ; media libra thuris, cujus medietas sit in granis; thuribulum cum navicula et cochleari; vas cum prunis ardentibus, vas aquæ mundir, vas cum cineribus, vas cum sale, vas vini, aspersorium factumn de herba hyssopi; mantilia ex tela grossa ad extergendum altare consecranduri, quoties expedierit; quinque cruces parva factæ de candelis cerx subtilibus; aliquæ spatulæ ligneæ parvæ, ad abradendum de altari combustiones candelarum et thuris; vas, in quo ipsie rasura deponantur; duo candelabra cum duobus cereis continuo ardentibus prope Reliquias; vas em

PO.VIIF. RON

18

aqua ad abluendas manus Pontificis, et medulla panis, ac mantilia pro extergendis manibus.

.. Pontifex igitur paratus amictu, alba, cingulo, stola, pluviali albi coloris, et mitra simplici, si consecrationem hujusmodi publice facere velit, vel si in camera sua, aut alio loco secrete, stolam habeat supra Rochetum, vel supra superpelliceum , si sit Regularis, ab humeris dependentem, et milram simplicem, stans ante tabulam ipsam, sive altare consecrandum positum super aliquam mensam , vel altare, mitram in capite tenens, absolute dicit:

Eum omnipotentem , fratres charíssimi , votis exultánI tibus deprecémur, ut qui per omnem mundum fidem sparsit, et Ecclésiam congregávit, qui est lapis de monte sine mánibus abscissus, qui angulárem compágem solidávit, hanc petram serénus illústret , eámque ætérno lúmine irrigátam ita multiplícibus et diversis charismátibus locúpletet; ut super illam administrándam sui Córporis hóstiam bene dicat , et suscipiat consecrátam. Qui cum Deo Patre vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Deinde detecto capite , genuflexus ante Altare consecrandum, dicit:

Deus, in adjutórium meum inténde.
Quo dicto , Pontifice surgente , chorus: respondet :
Dómine, ad adjuvándum me festína.
Tuin Pontifex stans sine mitra, in eodem loco, dicit:
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto.
Chorus respondet:

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. sine Allelúja.

Et id cisdem modo et loco secundo et tertio fit, voce semper altius elevata.

Quibus dictis , Pontifex stans in eodem loco cum mitra, benedicit aquam cum sale, cinere, et vino, incipiens absolute exorcismum salis, prout habetur supra sub Ecclesia, Dedicatione, pag. 201. usque ad Orationem: Omnípo

[ocr errors]

tens, sempiterne Deus, creátor, et conservátor, etc. inclusive; hoc salvo, quod ubicumque fit mentio de Ecclesiæ Consecratione, dicit solum de altaris, vel tahula.

Aqua igitur benedicta, Pontifex, retenta mitra, sians ante altare, intingit pollicem dexteræ manus in aqua prædicta per eum benedicta , et cum eo et aqua hujusmodi facit crucem in medio tabulæ vel altaris, dicens:

Ancti ficétur, et conse crétur hæc tábula. In nó

mine Pa t ris, et Fi * lii, et Spiritus # sancti. Pax tibi.

Deinde facit ex eadem aqua cum eodem pollice quatuor cruces in quatuor cornibus altaris, repetens in qualibet cruce verba præmissa :

Sancti * ficétur, et conse crétur hæc tábula, etc.

Facit autem primam crucem in dextera parte posteriori lapidis, id est , Evangelii, secundam in sinistra parte anteriori transversa primæ, tertiam in dextera anteriori, quartam in sinistra posteriori transversa , in hunc modum.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Quo facto , inchoat, Ministris prosequentibus Antiphonamn:

A spérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavabis me, et super nivem dealbábor.

Psalınus 50.
Iserére mei, Deus, * secúndum magnam misericór-
W diam tuam.

Et totus dicitur ut supra , pag. 102. sine Glória Patri. Sed in fine repetitur ipsa Antiphona: et interim dum dicuntur Antiphona et Psalınus prædicti, Pontifex cum mitra aspergit cum aspersorio de herba hyssopi facto de ipsa aqua tabulam, per ejus circuituin tribus vicibus. Quo fa

cto, tabula abstergitur cum mundo panno lineo; deinde Pontifex deposita mitra, dicit:

Ý. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
*. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Eus, qui es visibílium omnium rerum et invisibílium 1 cónditor, et cunctárum sanctificatiónum consecrátor, ad dedicationem hujus Dominicæ mensæ adésse dignare; et quæ sacráto Oleo et Chrísmate a nobis indígnis est liniénda, et benedicenda; tuæ sancti ficationis in eam infúnde virtútem, et consecratiónem ; ut omnes , qui ad eam te deprecatúri accésserint, tuæ propitiatiónis auxilium séntiant. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Tum inchoat, ministris prosequentibus, Antiphonam:

Dirigátur orátio mea, sicut incensum in conspectu tuo, Dómine.

Qua incepta , Pontifex, accepta mitra, thurificat tertio tabulam per circuitum ejus. Finita incensatione, Pontifex inchoat, ministris prosequentibus, Antiphonam :

E réxit Jacob lápidem in títulum, fundens óleum désuper.

Psalmus. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum ! * concupiscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.

Et totus dicitur prout supra habetur in benedictione, et impositione primarii lapidis, pag. 182. sed in fine non dicitur Glória Patri. .

Dum Antiphona, et Psalınus dicuntur, Pontifex stans cum mitra, intingit pollicem dexteræ manus in Oleum Catechumenorum, et cum eo facit quinque cruces, videlicet, in medio altaris, et quatuor ejus cornibus, in locis, in quibus fecerat cruces de aqua benedicta, videlicet, primam in medio altaris, secundam in dextero cornu posteriori, id est , Evangelii, tertiam in sinistro anteriori, quartam in dextero anteriori, quintam in sinistro posteriori, hoc ordine, dicens dum singulas cruces fạcit :

« ZurückWeiter »