Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Allelúja. Veni sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium, et tui amóris in eis ignem accénde.

Nisi Consecratio fiat inter Dominicam Septuagesimæ, et Festum Pascha Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, quia tunc omisso Allelúja, dicitur versus tantum. Quo dicto, surgit Pontifex stans ibidem versus ad altare sine mitra, et schola seu Ministri dicunt Antiphonas duas sequentes:

A scéndit fumus arómatum in conspéctu Dómini de manu Angeli.

Alia Antiphona.

Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus arómatum in conspéctu Dei. sine Allelúja.

Quibus finitis, Pontifex adhuc stans ante altare sine mitra, dicit:

Orémus. Et ministri: Flectámus génua. R. Leváte.

HUjas altaris Dómine holocaustum sancti Spiritus tu

grátia infúsum in odórem tuæ suavitátis ascéndat. Per Christum Dóminum nostrum.

R). Amen.

Post hæc, combustis candelis et thure, cineres illius combustionis per unum ex Ministris cum spatulis ligneis abraduntur, et collecti in aliquo vase, projiciuntur in sacrarium. Interim Pontifex sine mitra stans ante gradus altaris versus ad altare, dicit:

O rémus.

Supplices tibi, Dómine Deus Pater omnipotens, preces

effúndimus: ut metálli hujus expolítam matériam supérnis sacrificiis imbuéndam ipse tuæ ditáre sanctificatiónis ubertáte dignéris, qui quondam legem in tabulis scripsísti lapídeis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum; Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus.

Deinde eodem modo stans, mediocri voce, extensis manibus ante pectus, dicit Præfationem hane:

Per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

*. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus: Qui post offendícula lapsus primi hóminis, instituísti tibi offérri propitiatórii delibaménta libáminis; ut culpa, quæ præcésserat supérbiam, futúris tempóribus expiarétur per múnera, quibus honoraréntur altária, honorificaréntur et templa. Quod tibi primus Noe præparávit officio, rursus Abraham immolatúrus filium, dehinc Jacob érigens et ungens lápidem in títulum. Te, Redémptor mundi, exorámus, ut lápidem istum seu mensam in honórem tuum, gloriosæque Virginis Maríæ, et ómnium Sanctórum, consecráre et sanctificáre dignéris benedictiónis tuæ illápsu, mánibus nostris opem tuæ benedictiónis infúndens; et sacri hujus mystérii sicut institútor, ita étiam et sanctificátor appáre, qui te angulárem lápidem et saxum sine mánibus abscissum nominári voluísti. Inhæreas hic plácido ætérnæ majestátis obtútu, ut quidquid sacro ritu super hoc immolábitur, sicut Melchisedech oblátum tibi pláceat holocáustum. Adsit misericórdiæ tuæ ineffábilis píetas, ut te largiénte réferat præmium quisquis intúlerit votum.

Quod sequitur dicit submissa voce legendo, ita tamen, quod a circumstantibus audiatur.

Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum; Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Præfatione finita, Pontifex inchoat, et schola seu Ministri prosequuntur, Antiphonam:

Confirma hoc, Deus, quod operátus es in nobis, a templo sancto tuo, quod est in Jerúsalem.

. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto. R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, sæcula sæculórum. Amen.

et in

Deinde repetitur Antiphona. Qua dicta, Pontifex sine mitra. dicit:

Q

Orémus.

Uæsumus, omnipotens Deus, universárum rerum rationabilis ártifex, qui inter cæteras creaturárum formas, lapídeum metállum ad obséquium tui sacrificii condidísti, ut legítimæ libatióni præpararétur altáre: ánnue dignánter, ut quidquid hic oblátum, sacratúmve fúerit, Nómini tuo assúrgat, religióni proficiat, spei innitátur, et fidei sit honóri. Per Christum Dóminum nostrum.

R). Amen.

Postea inchoat, schola, seu Ministris prosequentibus Antiphonam:

Omnis terra adóret te, Deus, et psallat tibi, psalmum dicat nómini tuo, Dómine.

Qua incepta, Pontifex accepta mitra, thurificat super tabulam in modum crucis, deinde deposita mitra, dicit:

Escéndat, quæsumus Dómine, Deus noster, Spíritus

tuus Sanctus super hoc altáre, qui et dona nostra et pópuli tui in eo sanctíficet, et suméntium corda dignánter emúndet. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Postremo extergitur tabula per Ministros cum panno lineo. Tum Pontifex parat se ad celebrandum, si voluerit, vel facit per aliquem Sacerdotem super dictam tabulam consecratam Missam celebrare.

Missa dicitur ut in Missali, in ipsa die dedicationis Altaris.

De

DE COEMETERII BENEDICTIONE.

le præcedenti ponuntur in cœmeterio benedicendo quinque ligneæ cruces, videlicet una altior in medio, et quatuor aliæ, quælibet ad staturam hominis, quarum una in extremitate cœmeterii ante crucem mediam, alia in alia extremitate cœmeterii retro crucem mediam, tertia in tertia extremitate a dextris, et quarta in quarta extremitate cœmeterii a sinistris crucis media; et ante quamlibet ex dictis quinque crucibus ponitur, seu figitur in terram aliquod lignum in ejus summitate aptum ad affigendum illi tres candelas, trium unciarum quamlibet, vel circa; scala, super quam ascendens Pontifex possit attingere summitales ipsarum crucum; vas magnum aqua plenum benedicenda, et vas cum sale.

Mane vero Pontifex in sacristia paratus amictu, alba, cingulo, stola, pluviali albi coloris, mitra simplici, et baculo pastorali, accedit cum Ministris ad cœmeterium benedicendum, ubi faldistorium ante crucem in medio positam sibi paratur, super quo residens facit populo brevem sermonem de sanctitate, et libertate cœmeterii.

Quo facto, affiguntur, et accenduntur quindecim candelæ, tres ante quamlibet crucem super ligna, ut supra, ordinata: quibus ardentibns, Pontifex ante mediam crucem et candelas stans, deposita mitra, dicit:

Orémus.

*

Mnípotens Deus, qui es custos animárum, et tutéla salútis, et fides credéntium, réspice propítius ad nostræ servitútis officium; ut ad intróitum nostrum purgétur, bene dicátur, sanctificétur, et conse crétur hoc cœmetérium; ut humána córpora hic post vitæ cursum quiescéntia, in magno judícii die simul cum felícibus animábus mereántur adipisci vitæ perénnis gáudia. Per Christum Dóminum nostrum.

Bj. Amen.

Et mox ante ipsam crucem super faldistorio Pontifex

accepta mitra accumbit; et cantor incipit et prosequitur Litanias, ut supra, pag. 31. Cumque dictum fuerit: Ut ómnibus Fidélibus, etc.

R). Te rogámus áudi nos.

Pontifex surgit ab accubitu, et baculum pastoralem in sinistra tenens, producit signum crucis super cœmeterium, dicens primo:

Ut hoc cœmetérium purgáre, et benedícere dignéris.

R. Te rogámus áudi nos.

Secundo dicit:

Ut hoc cœmetérium purgáre, benedícere, et sanctificáre dignéris.

R. Te rogámus áudi nos.

Tertio dicit:

Ut hoc cœmetérium purgáre, benedícere, sancti ficáre, et consecráre dignéris.

R). Te rogámus áudi nos.

Quo facto, redit ad accubitum, cantore Litanias perficiente.

Quibus finitis, surgit cum mitra ab accubitu Pontifex, et stans juxta aquam ibidem in vase paratam, benedicit eam. et sal simpliciter, prout supra sub benedictione et impositione primarii lapidis pro Ecclesia ædificanda, pag. 179.

Aqua igitur taliter benedicta, Pontifex accedens ad crucem ante mediam positam, mitra ibidem deposita, inchoat, schola prosequente Antiphonam, ton. 7.

A spérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor.

Psalmus. Miserére mei Deus, etc. Et totus dicitur, ut supra, pag. 102. cum Glória Patri. in fine. Quo dicto, Antiphona repetitur.

Dum Antiphona, et Psalmus dicuntur. Pontifex accepta mitra, circuit, et perambulat totum locum cœmeterii, incipiens circuire ad ejus dexteram, aspergens aquam benedictam undique. Expleto autem circuitu, rediens ante cru

1

« ZurückWeiter »