Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

coram Pontifice, cum candelis in manibus, genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:

Susceptúri, filii charíssimi, officium Acolythórum, pen

sáte quod suscípitis. Acólythum étenim opórtet ceroferárium ferre; luminária Ecclésiæ accéndere; vinum, et aquam ad Eucharistiam ministráre. Studéte ígitur suscéptum officium digne implére. Non enim Deo placére potéritis, si lucem Deo mánibus præferéntes, opéribus tenebrárum inserviátis, et per hoc áliis exémpla perfidiæ præbeátis. Sed sicut Véritas dicit: Lúceat lux vestra coram hominibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Et sicut Apóstolus Paulus ait: In médio natiónis pravæ et pervérsæ, lucéte sicut luminária in mundo, verbum vitæ continéntes. Sint ergo lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, ut filii lucis sitis. Abjiciátis ópera tenebrárum, et induámini arma lucis. Erátis enim aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino. Ut filii lucis ambuláte. Quæ sit vero ista lux, quam tantopere incúlcat Apóstolus, ipse demonstrat, subdens: Fructus enim lucis est in omni bonitáte, et justítia, et veritáte. Estóte ígitur solliciti in omni justítia, bonitáte, et veritáte, ut et vos, et álios, et Dei Ecclésiam illuminétis. Tunc étenim in Dei sacrificio digne vinum suggerétis et aquam, si vos ipsi Deo sacrificium, per castam vitam et bona ópera obláti fuéritis: Quod vobis Dóminus concédat per misericórdiam suam.

Post hæc Pontifex accipit, et tradit omnibus candelabrum cum candela extincta, quod successive manu dextera singuli tangant, Pontifice dicente:

Ccípite ceroferárium cum céreo, et sciátis vos ad accendénda Ecclésiæ luminária mancipári, in nómine Dómini. R. Amen.

Tunc accipit, et tradit eis urceolum vacuum, quem similiter tangere debent, dicens communiter omnibus:

Ccípite urcéolum, ad suggeréndum vinum et aquam in Eucharistiam Sánguinis Christi, in nómine Dómini. R. Amen.

Postea, eis genuflexis permanentibus, Pontifex staus cum mitra versus ad eos, dicit:

D

Eum Patrem omnipoténtem, fratres charíssimi, supplíciter deprecémur, ut hos fámulos suos bene dícere dignétur in órdine Acolythórum; quátenus lumen visibile mánibus præferéntes, lumen quoque spirituále móribus præbeant: adjuvánte Dómino nostro Jesu Christo: Qui cum eo, et Spíritu sancto vivit et regnat Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

Tum Pontifex ad altare se convertens, deposita mitra, stans, dicit:

O rémus. Et ministri: Flectámus génua. R. Leváte.
Et mox Pontifex conversus ad eosdem genuflexos, dicit :

Domine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, qui

per Jesum Chrístum Fílium tuum Dóminum nostrum, et Apóstolos ejus in hunc mundum lumen claritátis tuæ misísti, quique, ut mortis nostræ antíquum aboléres chirógraphum, gloriosíssimæ illum Crucis vexillo affígi, ac sánguinem et aquam ex látere illíus pro salúte géneris humáni efflúere voluísti: benedícere dignáre hos fámulos tuos in officium Acolythórum; ut, ad accendéndum lumen Ecclésiæ tuæ, et ad suggeréndum vinum et aquam ad conficiéndum Sánguinem Christi Fílii tui in offerénda Eucharistia, sanctis altaribus tuis fidéliter subministrent. Accénde, Dómine, mentes eórum et corda ad amórem grátiæ tuæ, ut illuminati vultu splendóris tui, fidéliter tibi in sancta Ecclésia desérviant. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. . Amen.

D

O rémus.

Omine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, qui ad Móysen et Aaron locútus es, ut accenderéntur lucérnæ in tabernáculo testimónii, benedícere dignáre hos fámulos tuos, ut sint Acólythi in Ecclésia tua. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Orémus.

(Mnipotens, sempitérne Deus, fons lucis, et origo bo

nitátis, qui per Jesum Christum Fílium tuum, lumen verum, mundum illuminasti, ejúsque passiónis mystério redemísti, benedícere dignáre hos famulos tuos, quos in officium Acolythórum consecrámus, poscéntes cleméntiam tuam, ut eórum mentes et lúmine sciéntiæ illústres, et pietátis tuæ rore írriges; ut ita accéptum ministérium, te auxiliánte, péragant, quáliter ad ætérnam remuneratiónem pervenire mereántur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Post hæc, suggerente Archidiacono. ordinati redeunt ad loca sua.

S

DE SACRIS ORDINIBUS

IN GENERE.

Aeri et majores Ordines sunt Subdiaconatus. Diaconatus, et Presbyteratus: ad quos ordinati omnes debent communicare: ideo parentur pro eorum numero hostia parvæ consecrandæ.

DE ORDINATIONE SUBDIACONI.

Pro Ordinatione Subdiaconorum parentur Calix vacuus cum Patena superposita, Urceoli cum manutergio,,

A

et liber Epistolarum.

Colythis ordinatis, Pontifex reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, ad cornu Epistolæ: ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro, et candela. legit quartum Graduale, vel quartum Allelúja, si sit infra Octavam Pentecostes. Interim a choro cantatur ipsum Graduale, vel Allelúja. Quo finito, surgit Pontifex, deposita mitra, et versus ad altare cantat quintam Collectam.

Tum sedet, reassumpta mitra, et cantatur quinta Lectio. Interim accedunt duo capellani cum libro. et candela ante

Pontificem, qui ex eo legit Lectionem ipsam Quibus di etis. Pontifex revertitur ad sedem suam ante medium altaris: et Archidiaconus versus ad ordinaudos. dicit:

A ccédant qui ordinándi sunt Subdiáconi.

Et Notarius unumquemque illorum vocat, dicens: Nad títulum Ecclésiæ N. N. ad títulum patrimónii sui. Frater N. proféssus Ordinis ad titulum paupertátis. Et sic de aliis: et quilibet vocatus, dicit, Adsum, et accedit versus Episcopum.

Debet autem quilibet ordinandorum in Subdiaconum indutus esse amictu. non tamen super caput, alba et cingulo; habere manipulum in manu sinistra, tunicellam su per brachio smistro, et candelam in manu dextera.

Omnibus autem in Subdiaconos ordinandis competenti spatio coram Pontifice stantibus. Pontifex cum mitra sedens admonet eos (nisi omnes sint Religiosi, quia tunc ista admonitio omittitur) dicens:

Ilii dilectíssimi, ad sacrum Subdiaconátus Ordinem promovéndi, íterum atque iterum consideráre debétis atténte, quod onus hódie ultro appétitis. Háctenus enim líberi estis, licétque vobis pro arbítrio ad sæculária vota transíre; quod si hunc Ordinem suscepéritis, ámplius non licébit a propósito resilíre, sed Deo, cui servíre regnáre est, perpétuo famulári, et castitátem, illo adjuvánte, serváre oportebit; atque in Ecclésiæ ministério semper esse mancipátos. Proinde, dum tempus est, cogitáte, et, si in sancto propósito perseveráre placet, in nómine Dómini huc accédite.

Illis tune accedentibus, et coram Pontifice genuflexis, Archidiaconus vocat cæteros ordinandos, dicens:

A ccédant qui ordinándi sunt Diáconi, et Presbyteri. Quibus accedentibus, Archidiaconus ordmat eos, videheet. Diaconandos paratos amictu, alba, cingulo, et manipulo, stolam in manu sinistra. dalmaticam super brachium sinistrum. et candelam in manu dextera tenentes, contra cornu Epistolæ altaris, faciebus altari versis; et Presbyte

randos paratos amictu, aiba. cingulo, mampulo, stola in modum Diaconi, planetam super brachium sinistrum, mappulem albam manu sinistra, et candelam dextera tenentes contra faciem Pontificis, ac medium altaris, faciebus similiter altari versis. Quibus sie ordinatis, Pontifex mitran in capte tenens procumbit super faldistorium, in superior gradu, sive plano altaris paratum, et omnes ordinandi in locis super tapetia prosternunt se: ministri vero, et alu astantes genuflectunt; et schola inchoat Litanias, choro respondente: vel si officium fiat sine cantu. Pontifex dicit. ninistris et capellanis respondentibus.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »