Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Repetitur Antiphona.

+

A templo sancto tuo in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera.

Repetitur Antiphona.

Increpa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos qui probáti sunt argento. Repetitur Antiphona.

Dissipa gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægypto: Ethiópia prævéniet manus ejus Deo.

Repetitur Antiphona.

Regna terræ cantáte Deo: psállite Dómino.
Repetitur Antiphona.

[ocr errors]

Psállite Deo, qui ascéndit super cœlum cœli, ad Orientem.

Repetitur Antiphona.

Ecce dabit voci suæ vocem virtútis: date glóriam Deo super Israel: * magnificéntia ejus, et virtus ejus in núbibus. Repetitur Antiphona.

Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israel ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: * benedíctus Deus. Et non dicitur Glória Patri, sed Antiphona repetitur. Interim dum Antiphona, et Psalmus prædicti dicuntur, .Pontifex, accepta mitra, circuit ter Ecclesiam intrinsecus, aspergendo in primo circuitu parietes in superiori parte; in secundo autem in inferiori parte eorum; in tertio vero pavimentum Ecclesiæ: aspergit etiam specialiter loca contaminata, quando Ecclesia principaliter est polluta, vel violata. Quo facto, Pontifex stans in Presbyterio cum mitra versus ad altare, dicit:

Eum indultórem críminum, Deum sórdium mundató- . rem, Deum, qui corrúptum peccátis originálibus mundum adventus sui nitóre purificávit, fratres charíssimi, súpplices deprecémur, ut contra diáboli furéntis insídias fortis nobis propugnátor assistat, ut si quid ejus virósa calliditáte quotidiánis insectatiónibus maculátum in isto loco, corruptúmque fúerat, efficiátur cœlésti miseratione

purgátum; quia sicut illíus est sólidum, perfectúmque quassáre, ita Auctóris est nostri lapsa restitúere, nutántia stabilíre, et corrúpta purgáre: Qui cum Deo Patre, et Spíritu sancto vivit, et regnat Deus.

Deinde deposita mitra, mediocri voce, extensis manibus ante pectus, dicit Præfationem:

[ocr errors]

. Per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

ỳ. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus; Cujus imménsa bánitas, ut non hábuit princípium, ita nec términum habébit. Qui divína, naturalíque pietáte plenus, éligis in nobis magis restitúere pérdita, quam percútere peritúra. Et si quid aut negligéntia pólluit, aut ira committit, aut stímulat ebrietas, aut libído subvértit, hoc, Dómine, cleménti patiéntia sústines; ut ante per grátiam purífices, quam percútias per furórem. Et óperis tui próvidus plasmátor, éligis pótius erígere jacéntia, quam puníre damnánda. Te, Dómine, súpplices deprecámur, ut hujus tabernáculi receptáculum placátus aspícias, et altáre tuum, quod insectántis est inimíci fráude pollútum, per infusiónem grátiæ cœléstis purífices, purificátum possídeas, possessúmque, ne deínceps áliqua labe sordéscat, custódias. Absint in pósterum omnes nequítiæ spirituáles, et eliminéntur; extinguátur antíqui serpentis invídia, et cum ómnibus fráudibus suis diáboli turma propellátur. Efferat secum máculam, quam ingéssit, et perénnibus quandóque supplíciis deputándus, óperum suórum sémina secum cólligat peritúra. Nihil hic in pósterum nóceat prætériti culpa contágii; nihil sit, quod

remáneat inimíci fráude pollútum, quandóquidem Spíritus tui est infusióne purgátum. Resúrgat Ecclésiæ tuæ pura simplícitas, et candor innocéntiæ háctenus maculátus, dum recéperit grátiam, resúrgat ad glóriam, ut populórum fidélium hic turba convéniens, dum petitiónis íngerit vota, votórum séntiat se obtinuísse suffragia.

Quod sequitur dicit submissa voce legendo, ita tamen quod a circumstantibus audiri possit:

Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit, et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R). Amen.

Post hæc Pontifex, accepta mitra, ascendit ad altare, et ibi inchoat, schola prosequente, Antiphonam, ton. 4. Introíbo ad altáre Dei: ad Deum, qui lætíficat juventútem meam.

Psalmus 42.

Udica me, Deus, et discérne causam meam de gente me. non sancta: ab hómine iníquo, et dolóso érue me. Quia tu es, Deus, fortitúdo mea: quare me repulísti, et quare tristis incédo, dum affligit me inimícus?

Emítte lucem tuam, et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum, et in tabernácula tua.

[ocr errors]

Et introíbo ad altáre Dei, ad Deum, qui lætíficat juventútem meam.

Confitebor tibi in cíthara, Deus, Deus meus: quare tristis es, ánima mea, et quare contúrbas me?

Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.

Et non dicitur, Glória Patri sed Antiphona repetitur. Qua repetita, Pontifex, deposita mitra, dicit:

Orémus. Et ministri: Flectámus génua. R. Leváte.

De

Eus, qui in omni loco dominatiónis tuæ clemens, ac benignus purificátor assístis, exáudi nos, quæsumus,. et concéde, ut in pósterum inviolabilis hujus loci permáneat consecrátio, et tui múneris beneficia univérsitas Fi

délium, quæ súpplicat, percípere mereátur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Deinde stans ibidem, inchoat, schola prosequente, Antiphonam:

Confirma hoc, Deus, quod operátus es in nobis, a templo sancto tuo, quod est in Jerúsalem.

Psalmus. Exúrgat Deus, et dicitur totus cum Glória Patri prout habetur supra, pag. 118. cum Antiphona prædicta in fine benedictionis Abbatis. Incepta Antiphona, Pontifex accipit mitram, stans cum ea in dicto loco, usque ad finem Psalmi. Quo dicto, Pontifex, deposita mitra, stans adhuc ibidem, dicit:

Orémus.

Deus, qui Ecclésiam tuam sanctam, de ómnibus mundi

finibus congregátam, per tui láteris admirábile sacraméntum, cunctárum Géntium matrem esse dixísti, quam étiam populorum varietáte depíctam, Sanctórum Mártyrum tuórum méritis decorásti, béne dic, Dómine, quæsumus, Sanctórum tuórum opitulánte suffrágio, tam altáre, quod eórum exornátur, te juvánte, Relíquiis, quam Ecclésiam, ac Fidélium tuórum tibi pie offeréntium vota in illa sanctífica. Qui cum Deo Patre, et Spíritu sancto vivis, et regnas Deus in sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum Pontifex benedicit populo solemniter, dicens:
Sit nomen Dómini benedíctum, etc.

Deinde, si velit, parat se ad celebrandum Missam. Sed si celebrare noluerit, facit per aliquem Sacerdotem solemniler Missam celebrari.

Missa dicitur de dic, et cum Oratione diei dicitur sequens Collecta sub uno, Per Dóminum.

Oratio.

Eus, qui dixísti: Domus mea domus oratiónis vocábitur; domum istam infidélium spurcítiis contaminátam mundáre et sanctificáre dignéris: et ómnium preces et vota hoc in loco ad te clamántium cleménter exáudias, et benignus suscipias. Per Dóminum nostrum Jesum Chri

stum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

Secreta.

Æc hóstia, quæsumus Dómine, et locum istum ab óm

Hnibus immunditiis expurget: et supplicationes nostras

semper et ubique reddat tibi accéptas. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. . Amen.

PE

Postcommunio.

Ercipiéntes, Dómine, múnera salútis ætérnæ, súpplices exorámus, ut templum hoc et cœmetérium ab infidélium inquinamentis emundátum, benedictióne tua máneat sanctificátum, et péctora nostra ab omni sorde vitiórum alienáta, tibíque devóta semper exístant. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

DE RECONCILIATIONE COEMETERII

[ocr errors]

SINE ECCLESIÆ RECONCILIATIONE.

Uando Cometerium benedictum, violatum seu pollutum, separatum sit ab Ecclesia, et propterea ipsa non habetur pro violata vel polluta, Reconciliatio Cœmeterii fieri poterit quocumque die, hoc ordine.

In mane diei, qua Reconciliatio fieri debebit, parantur in medio Cometerii faldistorium pro Pontifice, et vas aquæ mundæ benedicenda, et vas salis; deinde hora convenienti Pontifex indutus in sacristia, aut alio convenienti loco, amictu, alba, cingulo, stola, pluviali albi coloris, et mitra simplici, baculum pastoralem in manu tenens, accedit ad medium Cometerii, ubi supra faldistorium ornatum procumbit, et cantores ibidem incipiunt, et prose

« ZurückWeiter »