Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

in advérsis defénsio, in prósperis adjuvámen; sit ei in hostes victória, in civitáte custódia, in campis protéctio, in domo fultúra; ut per eam pastor in futúro gregem cónsérvet incólumen, quæ nobis, Agno vincénte, convérsa est in salútem. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Alia Oratio.

Anctífica, Dómine Jesu Christe, signáculum istud Passiónis tuæ, ut sit inimícis tuis obstáculum, et credéntibus in te perpétuum efficiátur victóriæ vexíllum: Qui cum Deo Patre vivis et regnas in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

Tum offertur Pontifici thus in navicula, aut alio vase, quod Pontifex stans sine mitra benedicit, dicens:

O rémus.

Domine, Deus omnipotens, cui assistit exércitus Ange

lórum cum tremóre, quorum servítium spirituále et ígneum esse cognoscitur, dignáre respicere, benedícere, et sanctificáre hanc creatúram incénsi; ut omnes languóres, omnésque infirmitátes atque insídiæ inimíci odórem ejus sentiéntes effúgiant, et separéntur a plásmate tuo, ut numquam lædátur a morsu antíqui serpéntis, quod pretióso Fílii tui Sánguine redemísti. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Quo facto, Pontifex imponit thus in thuribulum. Deinde aspergit Crucem aqua benedicta, et mox cam incensat Tum dicit adhuc stans sine mitra:

[ocr errors]

Anctificétur lignum istud, in nómine Patris, et Filii, et Spíritus sancti: et benedictio illíus ligni, in quo membra sancta Salvatóris suspensa sunt, sit in isto ligno; ut orántes inclinantésque se propter Deum ante istam Crucem, invéniant córporis et ánimæ sanitátem. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium

tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum Pontifex flexis ante Crucem genibus, ipsam devote adorat, et osculatur: idem faciunt quicumque alii voluerint. Si vero Crux est ex metallo, vel lapide, loco præcedentis Orationis, videlicet, Sanctificétur, etc. Ponlifex stans sine mitra, dicit sequentem Orationem :

Eus glóriæ, Deus excélse Sábaoth, fortíssime Emmánuel, Deus Pater veritátis, Pater sapiéntiæ, Pater beatitúdinis, Pater illuminatiónis, ac vigilatiónis nostræ, qui mundum regis, qui cuncta regna dispónis, qui es bonórum ómnium attribútor; cui omnes gentes, pópuli, tribus, et linguæ sérviunt; cui assístit omnis Angelórum légio; qui largíris fámulis tuis fidem et láudem tui Nóminis, ut débita tibi obláta persólvant, cui prius fides offeréntium cómplacet, deinde sacrificátur oblátio, quæsumus exorábilem misericórdiæ tuæ pietátem, ut sanctífices tibi hoc signum Crucis et cónse cres, quod tota mentis devotióne famulórum tuórum religiósa fides constrúxit, trophæum scilicet victóriæ tuæ, ac redemptiónis nostræ, quod in amórem Christi triumphális glória consecrávit. Aspice hoc signum Crucis insuperábile, per quod diáboli est exinaníta potéstas, mortálium restitúta libértas; quæ licet fúerit aliquándo in pœnam, sed nunc versa est in honórem per grátiam; et quæ reos quondam puniébat supplício, nunc et nóxios absólvit a debito. Et tibi quid per hoc placére pótuit, nisi id per quod tibi plácuit nos redímere? Et nullum tibi débitum ámplius munus est, quam quod tibi tunc córporis dedicávit affixio; nec tibi est magis familiáris oblátio, quam quæ familiári mánuum tuárum extensióne sacráta est. Illis ergo mánibus hanc Crucem áccipe, quibus illam amplexus es, et de sanctitáte illíus hane sanctífica; et sícuti per illam mundus expiátus est a reátu, ita offeréntium famulórum tuórum ánimæ devotíssimæ hujus Crucis mérito, omni cáreant perpetrato peccáto; et tuæ veræ Crucis obtéctu, enitéscant succéssibus

assíduis triumphatóres. Rádiet hic unigeniti Fílii tui Dómini nostri splendor divinitátis in áuro; émicet glória passiónis ejus in ligno; in Cruce rútilet nostræ mortis redémptio; in crystálli splendóre vitæ nostræ purificátio. Sit suórum protéctio; spei certa fidúcia; eos simul cum gente et plebe, fide confirmet; spe et pace consóciet; áugeat triúmphis; amplíficet in secúndis; proficiat eis ad perpetuitátem témporis, ad vitam æternitatis; ut eos temporáli floréntes glória muniat, et ad perpétuam redémptos corónam, ad regna cæléstia poténti virtúte perdúcat. Præsta, per propitiatiónem Sánguinis ejus, per ipsum datórem, qui seípsum dedit redemptiónem pro multis, qui se hóstiam pro delíctis offérre dignátus est, qui exaltátus in ligno Crucis suæ, principátus et potestates humiliávit: qui tecum sidéreo cónsidet throno, indissolúbili connexióne Spíritus sancti, per infiníta sæculórum sæcula. R. Amen.

Tum Pontifex flexis ante Crucem genibus, eam devote adorat, et osculatur; idem faciunt quicumque alii voluerint.

[ocr errors]

DE BENEDICTIONE

CRUCIS PECTORALIS.

D benedicendam Crucem pectoralem, Pontifex potest uti forma assignata pro Benedictione Crucis proficiscentium in subsidium Terræ sanctæ, ut infra, pag. 335.

BENEDICTIO IMAGINIS

BEATE VIRGINIS MARIÆ.

Ontifex benedicturus imaginem Beatæ Mariæ Virginis, paratus supra rochetum, amictu, stola, pluviali albi coloris, et mitra simplici, stans sine mitra, dicit: ỳ. Adjutórium nostrum in nómine Dómini. Qui fecit cœlum et terram.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

O rémus.

DEus, qui de beatæ Mariæ Virginis útero Verbum tuum,

Angelo nuntiánte, carnem suscipere voluísti: præsta supplicibus tuis; ut qui vere eam Genitrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.

R). Amen.

Quo facto, aspergit figuram aqua benedicta. Deinde inchoat, schola prosequente, Antiphonam:

Sub tuum præsidium.

Qua incepta, et dum ea cantatur, thurificat imaginem ipsam ter ducens thuribulum. Deinde sedet, reassumpta mitra, donec compleantur Antiphonæ et Psalmi sequentes. Antiphona ton. 2.

Sub tuum præsidium confúgimus, Sancta Dei Génitrix, nostras deprecatiónes ne despícias in necessitátibus; sed a perículis cunctis líbera nos semper, Virgo gloriósa et benedícta.

Tempore Paschali, Antiphona.

Allelúja, allelúja, Psalmus. Fundaménta ejus, ut supra pag. 186.

Deinde dicitur Antiphona ton. 1.

Ave María, grátia plena, Dóminus tecum, Benedícta tu in mulieribus. Allelúja.

Psalmus 122.

AD te levávi óculos meos,

qui hábitas in cœlis. Ecce sicut óculi servórum: in mánibus dominórum suórum.

Sicut óculi ancillæ in mánibus dóminæ suæ: * ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, donec misereátur nostri.

Miserére nostri, Dómine, miserére nostri: quia multum repléti sumus despectióne.

Quia múltum repléta est ánima nostra:

abundantibus, et despéctio supérbis.

Glória Patri, etc.

Sicut erat, etc.

oppróbrium

Finitis Antiphonis et Psalmis prædictis, Pontifex surgit, deposita mitra, et dicit:

Orémus.

DEus, qui virginálem áulam beatæ Mariæ Virginis, in

qua habitáres, elígere dignátus es, da, quæsumus, ut sua nos defensióne munítos, jucúndos fácias suæ interésse commemoratióni: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R). Amen.

Deinde Pontifex incipit Antiphonam, schola prosequente. Qua incepta, sedet cum mitra, donec perficiatur Antiphona ton. 4.

O gloriósa Dei Génitrix Virgo semper María, quæ Dóminum ómnium meruísti portáre, et Regem Angelórum sola Virgo lactáre, nostri, quæsumus, pia memoráre, et pro nobis Jesum Christum deprecáre; ut tuis fulti patrocíniis ad cœléstia regna mereámur perveníre.

Canticum B. Mariæ Virginis.

Luca 1.

Agníficat ánima mea Dóminum.

Et exultávit spíritus meus * in Deo salutári meo.
Quia respéxit humilitátem ancillæ suæ:

hoc beátam me dicent omnes generatiónes.

ecce enim ex

Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum Nómen ejus.

Et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo: dispersit supérbos mente cordis sui.

Depósuit poténtes de sede,

et exaltávit húmiles.

Esuriéntes implévit bonis:* et dívites dimisit inánes.

« ZurückWeiter »