Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Suscépit Israel púerum suum, recordátus misericór

diæ suæ.

[ocr errors]

Sicut locútus est ad patres nostros, Abraham, et sémini ejus in sæcula.

Glória Patri, etc.

Sicut erat, etc.

Finita Antiphona, surgit Pontifex, sine mitra stans usque ad finem Cantici. Quo finito, dicit:

O rémus.

Eus, qui de beátæ Mariæ Virginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscipere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut qui vere eam Genitrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Orémus.

Mnipotens, sempitérne Deus, clementíssima cujus dispensatióne cuncta creántur ex nihilo; hanc imaginem in honórem piíssimæ Genitrícis Fílii tui Dómini nostri Jesu Christi venerabíliter adaptátam bene dicere et sancti ficáre dignéris; et præsta, misericordíssime Pater, per invocatiónem Nóminis tui, atque ejúsdem unigéniti Fílii tui Dómini nostri Jesu Christi, quem pro salúte géneris humáni, integritáte Virginis Maríæ serváta, incarnári voluísti, quatenus précibus ejúsdem sacratíssimæ Virginis, quicúmque eamdem misericórdiæ Regínam et gratiosíssimam Dóminam nostram coram hac effigie supplíciter honoráre studúerint, et de instántibus perículis eruántur, et in conspéctu divínæ majestátis tuæ de commíssis véniam ímpetrent; ac mereántur in præsénti grátiam, quam desiderant, adipisci; et in futúro perpétua salvatióne cum eléctis tuis váleant gratulári. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Ultimo aspergit Imaginem aqua benedicta.

DE BENEDICTIONE IMAGINUM

ALIORUM SANCTORUM.

Pontifex stans sine mitra, dicit:

. Adjutórium nostrum in nómine Dómini. R. Qui fecit cœlum et terram.

. Dómine, exáudi oratiónem meam. R. Et clamor meus ad te véniat.

. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Mnipotens, sempiterne Deus, qui Sanctórum tuórum imágines seu effigies sculpi aut pingi non réprobas, ut quoties illas óculis corpóreis intuémur, tóties eórum actus et sanctitátem ad imitándum memóriæ óculis meditémur, hanc, quæsumus, imáginem, seu sculptúram in honórem ac memóriam beáti N. Apóstoli tui, vel Mártyris, vel Confessóris, aut Pontíficis, vel Vírginis adaptátam benedícere ac sanctificáre dignéris; et præsta, ut quicúmque coram illa ipsum gloriosíssimum Apóstolum tuum, vel Mártyrem, vel Confessórem, aut Pontíficem, vel Vírginem supplíciter honoráre studúerit, illíus précibus ac obténtu a te grátiam in præsenti, et ætérnam glóriam obtineat in futúro. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Ultimo aspergit eas aqua benedicta.

DE BENEDICTIONE SACRORUM VASORUM

ET ALIORUM ORNAMENTORUM IN GENERE.

Ontifex Sacra Vasa, vel alia ornamenta benedicere vo

Plens, stans sine mitra, dicit:

. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.

R. Qui fecit cœlum et terram.

. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Exaudi, Dómine, Pater clementissime, preces nostras,

et hæc purificánda vasa et ornaménta, sacri altáris atque Ecclésiæ tuæ sacri ministérii úsui præparáta, bene dícere et sanctificáre dignéris. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

[ocr errors]

Orémus.

Mnipotens, sempiterne Deus, a quo ómnia immúnda purgántur, et in quo ómnia purgáta claréscunt, súpplices omnipoténtiam tuam invocámus, ut ab his vasis et ornamentis, quæ tibi ófferunt fámuli tui, omnis spíritus immúndus confúsus longe discédat, et per tuam bene dictiónem ad usum et ministérium sancti altáris et Ecclésiæ tuæ sanctificáta permáneant. Per Christum Dóminum nostrum. . Amen.

Deinde aspergit ea aqua benedicta.

DE BENEDICTIONE TABERNACULI

SIVE VASCULI PRO SACROSANCTA EUCHARISTIA CONSERVANDA.

Ontifex tabernaculum sive vasculum pro conservanda

Psacrosancta Eucharistia benedicure voleus, sime mitra,

dicit:

ỳ. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.

R. Qui fecit cœlum et terram.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Mnipotens, sempitérne Deus, Majestátem tuam súpplices deprecámur, ut vásculum hoc, pro Córpore Fílii

tui Dómini nostri Jesu Christi in eo condéndo fabricátum, benedictiónis tuæ grátia dicáre dignéris. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum aspergit illud aqua benedicta.

DE BENEDICTIONE CAPSARUM

PRO RELIQUIIS ET ALIIS SANCTUARIIS INCLUDENDIS.

[ocr errors]

Ontifex capsas pro Reliquiis, et aliis sanctuariis inclu-
dendis, benedicere volens, stans cum mitra, dicit:
. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cœlum et terram.

Rémus, dilectíssimi nobis, Deum Patrem omnipoténtem, ut qui ómnia per unigénitum Fílium suum in virtúte Spíritus sancti valde bona creávit, ipse nobis indígnis ad consecratiónem harum capsárum Relíquiis Sanctórum suórum condéndis paratárum, rorem grátiæ suæ cleménter infúndere dignétur. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus.

Deinde deposita mitra, extensis manibus ante pectus, dicit Præfationem.

. Per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

✰. Dóminus vobiscum.

. Et cum spíritu tuo.

Sursum corda.

. Habémus ad Dóminum.

Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R Dignum et justum est.

V

ere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus inæstimábilis, Deus ineffábilis,

Deus misericordiárum, et totíus consolatiónis. Qui Móysi fámulo tuo præcepísti, ut juxta exémplar quod ei in monte demonstrásti, arcam de lignis imputribílibus constrúeret, et eam áuro mundíssimo circúmdaret, in qua urna áurea manna cœlésti plena, cum tábulis testaménti dígito Majestátis tuæ conscríptis, in testimónium futúris generatiónibus servári debéret: Quique nostris sæculis éadem sacrátius intelligénda manifestásti, dum Corpus únici Fílii tui, ópere Spíritus sancti de incorrúpta Vírgine concéptum, et ánima rationáli vivificátum, omni plenitúdine divinitátis replésti: te supplíciter implorámus, omnipotens Deus, Pater Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cœlo et in terra nominátur, ut hæc váscula Sanctórum tuórum pignoribus præparáta, eísdem Sanctis tuis intercedéntibus, cœlésti benedictióne perfúndere dignéris; quátenus qui horum patrocínia requirunt, ipsis intercedéntibus cuncta sibi adversántia te adjuvánte superáre, et ómnia cómmode profutúra, abundantia largitátis tuæ mereántur inveníre. Et sicut illi, te, Dómine, inspiránte, spirituálium nequitiárum versútias cavére, et humánitus exquisíta tormenta non solum contémnere, sed étiam pénitus evincere, Christo Dómino confortánte, potuerunt; ita ipsórum mérita venerantibus, et Relíquias humíliter amplecténtibus, contra diabolum et ángelos ejus, contra fúlmina, et tempestátes, contra grándines, et várias pestes, contra corruptum áerem, et mortes hóminum, vel animálium, contra fures, et latrónes, sive géntium incursiónes, contra malas béstias, et serpéntium ac reptántium diversíssimas formas, contra malórum hóminum adinventiónes péssimas, eorúmdem Sanctórum tuórum précibus complacátus, déxteram invíctæ poténtiæ tuæ ad depulsiónem nocivórum et largitátem proficuórum semper, et ubique propítius exténde.

Quod sequitur dicit submissa voce legendo, ita tamen, quod a circumstantibus possit audiri.

Per eumdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium

PONTIF. ROM.

21

« ZurückWeiter »