Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

DE EXPULSIONE

PUBLICE POENITENTIUM AB ECCLESIA,
IN FERIA IV. CINERUM.

Is Quadragesimo so

N capite Quadragesimæ solemniter pœnitentes de Eccle- sia ejiciuntur, hoc modo.

Pænitentes, quibus secundum jus vel consuetudinem, pro gravioribus criminibus solemnis pœnitentia est imponenda, hac die hora quasi tertia conveniunt ad Ecclesiam Cathedralem, in vilibus vestimentis, nudis pedibus, et vultibus ad terram demissis, quorum nomina scribi debent; accipientes pœnitentiam juxta modum culpæ ab Episcopi Pœnitentiario, vel ab aliis, quibus hoc officium commissum est; et postea omnes emittuntur, et manent ante fores Ecclesiæ. Pontifex interim, dicta Sexta, si non sit celebraturus, paratur supra rochetum vel (si sit Regularis) supra superpelliceum, amictu, alba, cingulo, stola, pluviali violaceis, mitra simplici, et baculo pastorali. Si autem Pontifex est celebraturus, dum dicitur Nona, more solito accipit sandalia, et cætera paramenta Pontificalia, usque ad dalmaticam inclusive, et desuper pluviale coloris violacei, et mitram simplicem ; et benedicit cineres, atque imponit. Quibus peractis, Pontifex cum Ministris, schola, et toto Clero, Cruce, aqua benedicta, et duobus cereis præcedentibus, egreditur chorum circa medium Ecclesiæ, ubi parata sit sedes. Tunc Clerus dividitur per duos choros, hinc inde, versus valvas Ecclesiæ. Pœnitentes vero omnes ingressi prosternunt se cum lacrymis in Ecclesiæ pavimento coram Pontifice inter utrumque chorum. Tunc Pontifex sedens cum mitra, vel Archipresbyter stans, imponit cineres super capita singulorum dicens:

Meménto, homo, quia pulvis es, et in púlverem revertéris: age pœnitentiam, ut hábeas vitam ætérnam.

Et unus ex Canonicis aspergit eos aqua benedicta. Postea Pontifex stans, deposita mitra, benedicit cilicia, in hunc modum:

De expulsione publice Pœnitentium.

. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
Qui fecit cœlum et terram.

. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

S. Dóminus vobiscum.

Et cum spíritu tuo.

Orémus.

343

Mnipotens et miséricors Deus, qui peccatóribus pietátis tuæ misericórdiam quæréntibus hoc induménto vestítis, misericórdiam tuam et véniam tribuísti, obsecrámus cleméntiam tuam, ut hoc induméntum, quod vocátur cilícium, benedícere et sanctificáre dignéris; ut quicúmque eo pro peccátis suis indútus fúerit, et misericórdiam tuam imploráverit, véniam, et indulgéntiam tuæ sanctæ misericórdiæ consequátur. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Aspergantur aqua benedicta. Benedictis eiliciis, Pontifex capita eorum cooperit cum eis, dicens:

A

Pud Dóminum misericórdia est, et apud Deum redémptio: ita enim lapsis homínibus súbvenit, non solum per Baptismi et Confirmatiónis grátiam, sed étiam per Pœniténtiæ medicínam, ut spíritus humánus vita reparétur ætérna.

Deo grátias.

Quo facto, Pontifex incipit Antiphonam, Ne reminiscáris, et super faldistorium accumbit, et Ministri, et totus populus, et pænitentes prosternunt se in terram, et pro ipsorum pœnitentium absolutione dicunt septem Psalmos Pænitentiales alternatim, prout supra habentur pag. 99. deinde dicitur Antiphona, Ne reminiscáris.

Postea dicuntur Litaniæ, ut supra, pag. 31. quibus finitis, Pontifex dicit super ipsos pœnitentes: Pater noster, reliqua secreto.

. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed libera nos a malo.

. Salvos fac servos tuos, et ancillas tuas. R. Deus meus, sperántes in te.

. itte eis, Dómine, auxílium de sancto. R. Et de Sion tuére eos.

. Nihil proficiat inimícus in eis.

R. Et filius iniquitátis non appónat nocére eis.
ỳ. Esto eis, Dómine, turris fortitúdinis.

R. A fácie inimíci.

N. Dómine Deus virtútum, convérte nos.
R). Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R). Et clamor meus ad te véniat.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Xáudi, Dómine, preces nostras, et confiténtium tibi parce peccátis, ut quos consciéntiæ reátus accúsat, indulgéntia tuæ miseratiónis absólvat. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Orémus.

Rævéniat hos fámulos tuos, vet has fámulas tuas, quæsumus, Dómine, misericórdia tua, ut ómnes iniquitátes eórum céleri indulgéntia deleántur. Per Christum Dóminum nostrum. R). Amen.

Orémus.

Désto, Dómine, supplicatiónibus nostris, nec sit ab his fámulis, vel famulábus tuis cleméntiæ tuæ longínqua miserátio: sana vúlnera, eorúmque dimítte peccáta; ut ab ómnibus iniquitátibus expiáti, tibi, Dómine, semper váleant adhærére. Per Christum Dóminum nostrum. . Amen.

Dom

Orémus.

Omine Deus noster, qui offensióne nostra non vínceris, sed satisfactióne placáris, réspice, quæsumus, ad hos fámulos tuos, vel has fámulas tuas, qui vel quæ se tibi peccásse gráviter confiténtur; tuum est enim ab

[ocr errors]

solutiónem críminum dare, et véniam præstáre peccántibus, qui dixísti, te pœnitentiam malle peccatórum, quam mortem; concéde ergo, Dómine, ut tibi pœniténtiæ excúbias célebrent, et corréctis áctibus suis, conférri sibi a te sempitérna gáudia gratuléntur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

His peractis, surgunt pænitentes, et facit eis Pontifex sermonem, ostendens qualiter Adam propter peccatum ejectus est de paradiso, et multa maledicta in eum congesta sunt; et qualiter ejus exemplo ipsi de Ecclesia ad tempus ejiciendi sunt. Quo facto, accipiat unum ex eis per dexteram manum; et omnes alii similiter se manibus tenentes, candelas accensas in manibus habentes subsequantur eum; et ita eos ejiciat de Ecclesia, cum lacrymis dicens:

Ecce ejicímini vos hódie a liminibus sanctæ matris Ecclésia, propter peccáta et scélera vestra, sicut Adam primus homo ejéctus est de paradíso propter transgressiónem suam.

Et interim schola cantat Responsorium ton. 7.

In sudóre vultus tui vescéris pane tuo, dicit Dóminus ad Adam, cum operátus fúeris terram, non dabit fructus suos: Sed spínas et tríbulos germinábit tibi.

✰. Pro eo, quod audísti vocem uxóris tuæ plus, quam me: maledicta terra in ópere tuo, non dabit fructus suos: * Sed spínas.

Aliud Responsorium ton. 8.

Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum. Vidéte, ne forte sumat de ligno vitæ, et vivat in ætérnum.

*. Fecitque Dóminus Adæ túnicam pellíceam, et índuit eum, et ait. * Vidéte.

✩. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto.

Vidéte.

Et sic eis extra ejectis, et ante valvas Ecclesiæ genibus flexis gemendo manentibus, Pontifex in limine ostii stans moneat eos, quod de Domini misericordia non desperent, sed jejuniis, orationibus, peregrinationibus, eleemosynis,

et aliis bonis operibus invigilent, ut Dominus ad dignumn fructum veræ pœnitentiæ eos perducat; quodque Feria quinta in Coena Domini redeant, quoniam tunc in sanctam Ecclesiam reducentur, quam usque tunc ingredi non præsumant. Et mox Pontifice cum processione ad chorum redeunte, valvæ Ecclesiæ ante oculos eorum clauduntur, et incipitur Missa, et proceditur ordine suo.

DE RECONCILIATIONE POENITENTIUM

F

QUÆ FIT IN FERIA V. COENÆ DOMINI.

Eria quinta Cœnæ Domini reconciliantur pænitentes, quibus ab Ecclesia solemnem agere pœnitentiam injunctum est, qui in capite Quadragesimæ de ipsa ejecti fuerunt.

Pontifex paratus amictu, alba, stola, pluviali coloris violacei, mitra simplici, et baculo pastorali, Ministris ctiam paratis, et insuper quatuor Subdiaconis paratis, et uno Diacono de antiquioribus induto solemniter, atque Archidiacono cum amictu, alba, et stola sine dalmatica, prosternit se super faldistorium coram altari dicens cum præfatis Ministris, et Clero septem Psalmos Pœnitentiales, ut supra, pag. 99. et Litanias, ut supra, pag. 31. Pœnitentes vero tunc aute fores Ecclesiæ nudis pedibus ad terram prostrati manent, tenentes in manibus cereos extinctos. Cumque in Litaniis dictum fuerit:

Omnes sancti Patriarchæ et Prophétæ.

R. Oráte pro nobis.

Et idem a Choro fuerit responsum, paulisper subsistitur: et tunc Pontifex mittit ad pœnitentes duos Subdiaconos candelas accensas in manibus ferentes. Qui cum ad portam pervenerint, stantes in limine ostii, elevatis manibus, ostendunt illis candelas accensas, dicentes Antiphonam ton. 3.

Vivo ego, dicit Dóminus: nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur, et vivat.

« ZurückWeiter »