Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Qua finita, extinguunt mox ipsas candelas coram illis, et revertuntur ad locum suum, et proceditur in Litaniis. Cumque dictum fuerit:

Omnes sancti Mártyres.

R. Oráte pro nobis.

Et idem a Choro responsum fuerit, tunc etiam subsistitur a Litaniis, et Pontifex mittit ad illos, duos alios Subdiaconos, simili modo, cum candelis accensis, qui in limine ostii constituti, cantant Antiphonam ton 5.

Dicit Dóminus: Poeniténtiam ágite: appropinquávit enim regnum cœlórum.

Et mox extinctis candelis, ut prius, revertuntur ad locum suum. Et proceditur in Litaniis usque ad Agnus Dei, exclusive.

Tunc Pontifex mittit ad illos unum senem Diaconum indutum, ut supra, cum magno cereo illuminato. Ille igitur in limine ostii constitutus cantat Antiphonam ton. 2. Leváte cápita vestra, ecce appropinquabit redémptio vestra.

Et tunc accenduntur candelæ pœnitentium ex illo cereo. Cereus autem ille non extinguitur, sed Diaconus cum eo accenso revertitur. Et tunc dicitur in Litaniis:

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi.

R. Parce nobis, Dómine.

Quo dicto, Pontifex ab accubitu surgens cum Ministris et Clero, Cruce, thuribulo, cereis, et omni paratu præcedentibus, egreditur extra Chorum Ecclesiæ. Et parato sibi quasi in medio Ecclesia faldistorio, sedet respiciens ad ostium Ecclesiæ, Clero per Choros versus ipsum ostium ab utroque latere disposito seriatim. Tunc Archidiaconus paratus, ut præmissum est, stans in limine ostii excelsa voce in tono Lectionis dicit ad illos ante ostium foris stantes:

State in siléntio: audiéntes audíte.

Indicto itaque silentio, vertens se ad Pontificem, dicit similiter in tono Lectionis.

Dest, o venerabilis Póntifex, tempus accéptum, dies

A propitiationis divince, et salútis humanae, que mors in

téritum, et vita accépit ætérna princípium; quando in vínea Dómini Sábaoth, sic novórum pálmitum plantátio sarciénda est, ut purgétur execrátio vetustátis. Quamvis enim a divitiis bonitátis et pietátis Dei, nihil témporis vacet; nunc tamen et lárgior est per indulgéntiam remissio peccatórum, et copiosior per grátiam assúmptio renascéntium. Augémur regenerándis; créscimus revérsis. Lavant aquæ; lavant lacrymæ. Inde est gáudium de assumptióne vocatórum; hinc lætítia de absolutióne pœniténtium. Inde est, quod súpplices fámuli tui posteáquam in várias formas críminum, negléctu mandatórum cæléstium, et morum probatórum transgressióne cecidérunt, humiliáti ac prostráti, Prophética ad Dóminum voce clamant, dicéntes: Peccávimus, injúste égimus, iniquitátem fécimus: miserére nostri, Dómine; evangélicam vocem non frustratória áure capiéntes: Beáti qui lugent, quóniam ipsi consolabúntur. Manducavérunt, sicut scriptum est, panem dolóris; lácrymis stratum suum rigavérunt; cor suum luctu, corpus afflixérunt jejúniis, ut animárum recíperent, quam perdiderant, sanitátem. Unicum ítaque est pœniténtiæ suffragium, quod et síngulis prodest, et ómnibus in commúne succúrrit.

His dictis, Pontifex surgens, accedit cum Ministris ad ostium Ecclesiæ, Clericorum Choro se non movente. Et stans in medio ostii, facit eis brevem exhortationem de clementia divina, et de veniæ promissione, dicens eis, qualiter mox in Ecclesiam reducentur, et qualiter vivere debent.

Quo facto, cantat Antiphonam ton. 7.

Veníte, veníte, veníte, filii, audíte me, timórem Dómini docébo vos.

Qua dicta, Diaconus ex parte pœnitentium stans, dicit pro eis:

Flectámus génua.

Tune omnes genua flectunt pœnitentes.

Quo facto, Diaconus ex parte Pontificis dicit:
Leváte.

Et Episcopus secundo dicit dictam Antiphonam:
Veníte, veníte, etc.

Et Diaconus idem iterum dicit:

Flectámus génua.

Et mox Episcopus tertio repetit præfatam Antiphonam: Veníte, veníte, etc..

Et Diaconus idem tertio dicit:

Flectámus génua.

Deinde Pontifex ingreditur Ecclesiam, stans infra ostium, distans ab illo spatio convenienti, et tunc Archidiaconus inchoat, et schola prosequitur, Antiphonam, ton. 6. Accédite ad eum, et illuminámini: et fácies vestræ non confundéntur.

Psalmus 33.

Enedícam Dóminum in omni témpore:

Bejus in ore meo.

semper laus

In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.

Magnificáte Dóminum mecum: et exaltémus Nomen ejus in idípsum.

Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.

Accédite ad eum, et illuminámini:* et fácies vestræ non confundéntur.

Iste páuper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum.

Immíttet Angelus Dómini in circúitu timéntium eum: et erípiet eos.

Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.

Timéte Dóminum omnes Sancti ejus: * quóniam non est inópia timéntibus eum.

Dívites eguérunt, et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.

[ocr errors]

veníte, filii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos. Quis est homo, qui vult vitam, díligit dies vidére bonos?

próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.

Divérte a malo, et fac bonum: inquíre pacem, et perséquere eam.

(culi Dómini super justos: * et áures ejus in preces eórum.

vultus autem Dómini super faciéntes mala: ut perdat de terra memóriam eórum.

clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.

et ex

Juxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.

Multæ tribulatiónes justórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.

Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: non conterétur.

unum ex his

Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt justum, delínquent.

Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes, qui sperant in eo.

Qua incepta, mox Pœnitentes ingredientes infra ostium Ecclesiæ, corruunt ad pedes Pontificis, sicque prostrati et flentes jacent, donec præmissa Antiphona, et Psalmus compleantur.

Quibus expletis, Archipresbyter dicit in tono Lectionis id, quod sequitur:

Edíntegra in eis, Apostólice Póntifex, quidquid, diábolo suadénte, corrúptum est, et oratiónum tuárum patrocinántibus méritis, per divinæ reconciliatiónis grátiam, fac hómines próximos Deo: ut qui ántea in suis sibi perversitátibus displicébant, nunc étiam placére se Dómino in regióne vivórum, devícto suæ mortis auctóre, gratuléntur.

Et Pontifex interrogat:

Scis illos reconciliatióne fore dignos?

Et ille respondet :

scio, et testíficor fore dignos.

Et tunc alter Diaconus dicit:

Leváte.

Quibus surgentibus, Pontifex accipit unum ex illis per manum, omnibus aliis similiter sese ad manus tenentibus. Tune Archipresbyter dicit alta voce:

[ocr errors]

. Iniquitátes meas ego cognosco.

Et peccátum meum contra me est semper.

. Avérte fáciem tuam a peccátis meis.

R. Et omnes iniquitátes meas dele.

. Redde mihi lætítiam salutáris tui.

R). Et spíritu principáli confirma me.

Quo dicto, Pontifex inchoat, schola prosequente, Antiphonam ton. 5.

Dico vobis, gáudium est Angelis Dei super uno peccatóre pœniténtiam agénte.

Qua dicta, trahit illum, quem manu tenet, et ille alios, ducens eos usque ad faldistorium in medio Ecclesiæ prius ibi paratum. Et ibi stans super scabellum, conversus ad illos genua flectentes, inchoat Antiphonam, ton. 8.

Opórtet te, fili, gaudére, quia frater tuus mórtuus fúerat, et revíxit; períerat, et invéntus est.

Qua dicta, dicit in modum Orationis:

[ocr errors]

Mnipotens Deus vos absólvat ab omni vínculo peccatórum, ut habeátis vitam ætérnam, et vivátis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus.

Deinde dicit super illos voce mediocri, tenens manus apertas ante pectus, hanc Præfationem:

y. Per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

« ZurückWeiter »