Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

y. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

ỳ. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R). Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, per Christum Dóminum nostrum: Quem omnipotens Génitor ineffabiliter nasci voluísti, ut débitum Adæ tibi persólveret ætérno Patri, mortémque nostram sua interficeret, et vúlnera nostra in suo córpore ferret, nostrásque máculas Sánguine suo dilúeret, ut qui antíqui hostis corruerámus invídia, et ipsíus resurgerémus cleméntia. Te per eum, Dómine, súpplices rogámus ac pétimus, ut pro aliórum excéssibus nos dignéris exaudíre, qui pro nostris non sufficimus exoráre. Tu ígitur, clementíssime Dómine, hos fámulos tuos, quos a te separavérunt flagítia, ad te révoca pietáte sólita. Tu namque nec Achab scelestíssimi humiliatiónem despexísti, sed vindíctam débitam protelásti. Petrum quoque lacrymántem exaudísti, clavésque póstmodum cœléstis regni ipsi tradidísti; et confiténti latróni ejúsdem regni præmia promisísti. Ergo, clementissime Dómine, hos, pro quibus preces tibi fúndimus, clemens recóllige, et tuæ Ecclésia grémio redde, ut nequáquam de eis váleat triumpháre hostis, sed tibi reconcíliet Fílius, tibi coæquális, emúndétque eos ab omni facínore, et ad tuæ sacratíssimæ Cœnæ dapes dignétur admíttere. Sicque sua Carne, et Sánguine reficiat, ut post hujus vitæ cursum ad cœléstia regna perdúcat

Quod sequitur dicit submissa voce legendo.

Jesus Christus Fílius tuus Dóminus noster: Qui tecum vivit, et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

Præfatione finita, Pontifex super faldistorium, et Mimistri super tapetia, et Clerus, et populus ad terram pro

sternuntur, et Cantor inchoat, schola prosequente, Antiphonam, et Psalmos sequentes:

Antiphona, ton. 1.

Cor mundum crea in me, Deus: et spíritum rectum innova in viscéribus meis.

Psalmus. Miserére mei, Deus: secúndum magnam misericórdiam tuam, ut supra pag. 102.

M

Psalmus 55.

Iserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: tota die impúgnans tribulávit me.

Conculcavérunt me inimíci mei tota die: * quóniam multi bellántes advérsum me.

Ab altitúdine diéi timébo: ego vero in te sperábo. In Deo laudabo sermónes meos, in Deo sperávi: * non timébo quid fáciat mihi caro.

Tota die verba mea execrabántur: * advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum.

Inhabitábunt et abscóndent: * ipsi calcáneum meum observábunt.

Sicut sustinuérunt ánimam meam, pro níhilo salvos fácies illos: * in ira pópulos confringes.

Deus, vitam meam annuntiávi tibi: posuísti lácrymas meas in conspéctu tuo.

Sicut et in promissióne tua: tunc converténtur inimíci mei retrorsum.

In quacumque die invocávero te: ecce cognóvi quóniam Deus meus es.

In Deo laudabo verbum, in Dómino laudabo sermónem: * in Deo sperávi: non timébo quid fáciat mihi homo. In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudatiónes tibi.

[ocr errors]

Quóniam eripuísti ánimam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut pláceam coram Deo in lúmine vi

véntium.

[ocr errors]

Psalmus 56. Miserére mei Deus, miserére mei, prout supra habetur sub benedictione Campanæ, pag. 324.

PONTIF. ROM.

23

Quibus dictis, Pontifex ab accubitu surgens, dicit su

per Pænitentes:

Kyrie eléison.

Christe eléison.

Kyrie eléison.

Pater noster secreto.

R).

. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

Sed libera nos a malo.

. Dómine, non secúndum peccáta nostra fácias nobis. R). Neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. . Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum.

R. Cito anticipent nos misericórdiæ tuæ.
ỳ. Convértere, Dómine, úsquequo.

Et deprecabilis esto super servos tuos.
. Salvos fac servos tuos, et ancillas tuas.
R). Deus meus sperántes in te.

. Esto eis, Dómine, turris fortitúdinis.
R). A fácie inimíci.

*. Mitte eis, Dómine, auxílium de sancto.
R). Et de Sion tuére eos.

Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

(rémus.

Désto, Dómine, supplicatiónibus nostris, et me, qui étiam misericórdia tua primus indígeo, cleménter exáudi; et quem non electióne mériti, sed dono grátiæ tuæ constituísti hujus óperis minístrum, da fidúciam tui múneris exequéndi, et ipse in nostro ministério, quod tuæ pietátis est, operáre. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

N. Amen.

() rémus.

Ræsta, quæsumus, Dómine, his fámulis tuis dignum pœniténtiæ fructum, ut Ecclésiæ tuæ sanctæ, a cujus integritate deviáverant peccándo, admissórium véniam consequéndo reddántur innóxii. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

(rémus.

Recor, Dómine, tuæ cleméntiam majestátis, ut his fámulis tuis peccáta et facínora sua confiténtibus véniam præstáre, et præteritórum críminum víncula relaxáre dignéris; qui húmeris tuis ovem pérditam reduxísti ad cáulas, et Publicáni preces placátus exaudísti; tu étiam, Dómine, his fámulis tuis placáre; tu horum précibus benignus assíste; ut in confessióne flébili permanentes, cleméntiam tuam celériter exórent; ac sanctis altáribus restitúti, spei rursus ætérnæ, ac cœlésti glória reforméntur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

O rémus.

Eus, humáni géneris benigníssime cónditor, et misericordíssime reformátor, qui hóminem invídia diáboli ab æternitate dejéctum, únici Fílii tui sánguine redemísti, vivífica hos fámulos tuos, quos tibi nullatenus mori desíderas; et qui non derelínquis dévios, assúme correctos; móveant pietatem tuam, quæsumus Dómine, horum famulórum tuórum lacrymósa suspíria; tu eórum medére vulnéribus; tu jacéntibus manum pórrige salutárem, ne Ecclésia tua áliqua sui córporis portióne vastétur; ne grex tuus detriméntum sustineat; ne de famíliæ tuæ damno inimícus exúltet; ne renátos lavácro salutári mors secunda possideat. Tibi ergo, Dómine, súpplices fúndimus preces, tibi fletum cordis effúndimus; tu parce confiténtibus, ut imminéntibus pœnis sententiam futúri judícii, te miseránte, non íncidant; nésciant quod terret in tenebris, quod stridet in flammis; atque ab erróris via ad iter revérsi justí

tiæ, nequáquam ultra novis vulnéribus sauciéntur, sed integrum sit eis, ac perpétuum et quod grátia tua cóntulit, et quod misericórdia reformávit. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.

R). Amen.

Orémus.

Eus miséricors, Deus clemens, Deus, qui secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum peccáta pœniténtium deles, et præteritórum críminum culpas vénia remissiónis evacuas; réspice propítius super hos fámulos tuos, et remissiónem sibi ómnium peccatórum suórum tota cordis confessióne poscéntes, deprecátus exáudi. Rénova in eis, piíssime Pater, quidquid terréna fragilitáte corrúptum, vel quidquid diabólica fráude violátum est, et unitáti córporis Ecclésiæ membrum redemptiónis annécte. Miserére, Dómine, gemítuum, miserére lacrymárum eórum; et non habéntes fidúciam, nisi in misericórdia tua, ad tuæ Sacraméntum reconciliatiónis admítte. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

O rémus.

Ajestátem tuam súpplices deprecámur, omnipotens ætérne Deus, ut fámulis tuis longo squallóre pœniténtiæ macerátis, miseratiónis tuæ véniam largíri dignéris; ut nuptiáli veste recépta, ad regálem mensam, unde ejécti fúerant, mereántur introíre. Per Christum Dóminum nostrum.

. Amen.

Absolutio.

Ominus Jesus Christus, qui totíus mundi peccáta sui traditióne, atque immaculáti Sánguinis effusióne dignátus est expurgáre; quique discípulis suis, dixit: Quæcúmque ligavéritis super terram, erunt ligáta et in cœlis, et quæcúmque solvéritis super terram, erunt solúta et in cœlis; de quórum número me, quámvis indígnum, minístrum esse vóluit, intercedénte Dei Genitríce María, et

« ZurückWeiter »