Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nentibus. Incedunt autem redeuntes ad Chorum cum ampullis, hoc ordine: Primo thuriferarius cum thuribulo fumigante, quem sequitur Subdiaconus Crucem deferens, medius inter duos Acolythos cum cereis ardentibus; tum duo Cantores cantantes versus: O Redémptor ut infra habentur: quos sequuntur bini et bini, Subdiaconi, et Diaconi; deinde unus Subdiaconus portans vasculum cum balsamo; tum duo Diaconi ampullas Olei ad sanctum Chrisma, et pro oleo Catechumenorum portantes, qui habent mappulas mundas, sive vela ad collum, quorum extremitates ante pectus dependent, tenentes ipsas ampullas sinistris suis brachiis circumdatas, et extremitatibus mappularum, quæ a dextris dependent, involutas et coopertas, ita tamen, ut a medio supra videri possint. Diaconus autem, qui Oleum ad sanctum Chrisma portat, a dextris vadit; hos sequuntur duodecim Sacerdotes, Diaconi, et Subdiaconi prædicti, bini et bini. Quibus sic a sacristia versus Pontificem procedentibus, duo Cantores prædicti cantant y. seq. ton. 2. O Redémptor, sume carmen temet concinéntium. Et Chorus idem replicat.

Deinde dicti duo Cantores prosequuntur sequentes

versus:

Audi judex mortuórum, una spes mortálium, áudi voces proferéntum donum pacis prævium.

Chorus repelit versum:

O Redemptor.

Deinde dicti duo Cantores prosequuntur versum: Arbor foeta alma luce hoc sacrándum prótulit: fert hoc prona præsens turba Salvatóri sæculi.

Chorus repelit versum:

O Redémptor.

Tum illi duo Cantores prosequuntur versum:

Stans ad aram immo supplex infulátus Póntifex, débitum persólvit omne, consecráto Chrismate.

[merged small][ocr errors]

Deinde illi duo Cantores prosequuntur versum : Consecráre tu dignáre, Rex perénnis pátriæ, hoc olívum signum vivum, jura contra dæmonum.

Chorus repetit versum:

→ Redemptor.

Eis igitur, ordine præmisso, in Presbyterium Ecclesia cantando versus præmissos pervenientibus, Crux cum candelabris, et incenso situatur prope altare juxta cornu Epistole; Archidiaconus, Diaconus, et Subdiaconus ministrantes, sint circa Pontificem hine et inde. Sacerdotes vero duodecim parati juxta cos, duo cornua faciunt, sex hine, et sex illine, vertentes faciem ad altare, a lateribus assistentes Pontifici, tamquam ejus testes, et ministerii sacri Chrismatis cooperatores. Diaconi vero post tergum Pontificis, et post eos Subdiaconi parati stant, tamquam Ministri et inspectores. Interim Diaconi ampullas Olei Chrismalis, et Olei Catechumenorum portantes, et Subdiaconus cum balsamo subsistunt, quousque omnes prædicti in suis locis fuerint ordinati. Omnibus itaque dispositis, Diaconus ampullam Olei Chrismalis ferens venit ante Pontificem, et Archidiaconus illam involutam cum mappula, quam Diaconus ipse circa collum portavit, de manu ejus accipiens, cam sic involutam ostendit Pontifici sedenti, et illam super mensam ante Episcopum positam collocat diligenter, alio Diacono ampullam aliam assidue inter brachia tenente. Tunc Subdiaconus vasculum cum balsamo portans, illud tradit Archidiacono, qui balsamum Pontifici similiter ostendens, ipsum supra mensam collocat. Tum l'ontifex, deposita mitra, surgit, et versus ad altare, habens ante se super mensam ampullam Olei Chrismalis, et balsamum, ante omnia benedicit ipsum balsamum, dicens:

D

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Eus, mysteriórum cœléstium, et virtútum ómnium præparátor, nostras, quæsumus, preces exáudi, hanc

odoríferam sicci córticis lácrymam (quæ felícis virgæ profluéndo sudórem, Sacerdotáli nos opímat unguénto) acceptábilem tuis præsta mystériis, et concéssa benedictióne, sanctífica. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R'. Amen.

[ocr errors]

Orémus.

Reaturárum ómnium, Dómine, procreátor, qui per Móysen fámulum tuum permístis herbis arómatum, fieri præcepísti sanctificatiónem unguénti, eleméntiam tuam supplíciter depóscimus, ut huic unguénto, quod radix prodúxit stírpea, spirituálem grátiam largiéndo, plenitúdinem sanctificatiónis infúndas. Sit nobis, Dómine, fidei hilaritáte condítum; sit sacerdotális unguénti Chrisma perpétuum; sit ad cœléstis vexilli impressiónem digníssimum; ut quicúmque Baptismate sacro renáti, isto fúerint liquóre perúncti, córporum, atque animárum benedictiónem pleníssimam consequántur, et beátæ fidei colláto múnere perénniter ampliéntur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

. Amen.

Deinde accepta mitra, stans adhuc Pontifex, miscet super Patenam, vel in aliquo parvo vasculo, balsamum cum modico olei de ampulla Chrismali sumpti, dicens:

OF

Rémus Dóminum Deum nostrum omnipoténtem, qui incomprehensibilem unigéniti Fílii sui sibíque coætérni divinitátem mirábili dispositióne veræ humanitáti inseparabíliter conjunxit, et cooperánte grátia Spíritus sancti, óleo exultatiónis præ particípibus suis linívit, ut homo fráude diáboli pérditus, gémina, et singulári constans matéria, perénni redderétur, de qua exciderat, hæreditáti; quátenus hos ex divérsis creaturárum speciébus liquores creátos sanctæ Trinitátis perfectióne benedícat, et benedicéndo sanctíficet, concedátque, ut simul permí

sti, unum fiant; et quicúmque extérius inde perúnctus fúerit, ita intérius liniátur, quod ómnibus sórdibus corporális matériæ carens, se partícipem regni cœléstis éffici gratulétur. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Quo facto, sedet Pontifex, retenta mitra, et halat plane tertio in modum Crucis super os ampullæ Chrismalis involutæ ante se super mensam stantis. Deinde duodecim Sacerdotes parati, qui juxta eum sunt, ordinatim facientes reverentiam Sacramento in altari posito, et Pontifici, ad mensam prædictam accedunt, et stantes ante eam singuli successive eodem modo, ut Pontifex fecerat, in modum Crucis super os ampullæ prædictæ halant. Tum reverentiam, ut supra, facientes, ad loca sua revertuntur. Quo facto, surgit Pontifex, et stans cum mitra, legendo dicit exorcismum Chrismalem, absolute dicens.

E

BENEDICTIO CHRISMATIS.

Xorcízo te, creatúra ólei, per Deum Patrem omnipoténtem, qui fecit cœlum, et terram, mare, et ómnia, quæ in eis sunt, ut omnis virtus adversárii, omnis exércitus diáboli, omnísque incursio, et omne phantásma sátanæ eradicétur, et effugétur a te; ut fias ómnibus, qui ex te ungéndi sunt, in adoptiónem filiórum per Spíritum: In nomine Dei Patris omnipoténtis, et Jesu Christi Fílii ejus Dómini nostri: qui cum eo vivit et regnat Deus, in unitáte ejusdem Spíritus sancti.

Deinde deposita mitra, extensis manibus ante pectus. dicit Præfationem:

ỳ. Per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

N. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, Qui in princípio inter cætera bonitátis tuæ múnera, terram prodúcere fructífera ligna jussísti, inter quæ hujus pinguíssimi liquóris minístræ olívæ nascerentur quárum fructus sacro Chrismati deservíret. Nam et David prophético spíritu grátiæ tuæ Sacramenta prænóscens, vultus nostros in óleo exhilarándos esse cantávit: et cum mundi crímina dilúvio quondam expiaréntur effúso, similitúdinem futúri múneris colúmba demonstrans per olívæ ramum pacem terris rédditam nuntiávit. Quod in novíssimis tempóribus maniféstis est efféctibus declarátum, cum Baptismatis aquis ómnium críminum commíssa deléntibus, hæc ólei únctio vultus nostros jucúndos éfficit, ac serénos. Inde étiam Móysi fámulo tuo mandátum dedísti, ut Aaron fratrem suum prius aqua lotum per infúsiónem hujus unguénti constitúeret Sacerdotem. Accéssit ad hoc ámplior honor, cum Filius tuus Jesus Christus Dóminus noster lavári se a Joánne undis Jordánicis exegísset, ut Spíritu sancto in colúmbæ similitúdine désuper misso, Unigénitum tuum, in quo tibi óptime complacuisse testimónio subsequéntis vocis osténderes, et illud esse manifestíssime comprobáres, quod eum óleo lætitiæ præ consórtibus suis ungéndum David Prophéta cecinísset. Te ígitur deprecámur, Dómine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, per eumdem Jesum Christum Fílium tuum Dóminum nostrum, ut hujus creatúræ pinguédinem sancti ficáre tua benedictióne dignéris, et sancti Spíritus ei admiscére virtútem, cooperánte Christi Fílii tui poténtia, a cujus Nómine sancto Chrisma nomen accépit, unde unxísti Sacerdótes, Reges, Prophétas, et Mártyres; ut spirituális lavácri Baptismo renovándis, creatúram Chrís

« ZurückWeiter »