Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

matis in Sacraméntum perféctæ salútis, vitæque confirmes; ut sanctificatióne unctiónis infúsa, corruptióne primæ nativitátis absorpta, sanctum uniuscujúsque templum acceptábilis vitæ innocéntiæ odóre redoléscat; ut secúndum constitutiónis tuæ Sacraméntum, Régio, et Sacerdotáli, Propheticóque honóre perfúsi, vestiménto incorrúpti múneris induántur; ut sit his, qui renáti fúerint ex aqua et Spíritu sancto, Chrisma salútis, eósque ætérnæ vitæ partícipes, et cœléstis glóriæ fáciat esse consórtes.

Quod sequitur dicit submissa voce legendo, ita tamen. quod a circumstantibus possit audiri:

per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæculas æculórum.

R. Amen.

Præfatione hujusmodi finita, Pontifex balsamum cum illo modico Oleo ex ampulla Chrismali sumpto mixtum, commiscet sancto Chrismati, reponens ipsum in ampullam Chrismalem, et dicens:

Ec commixtio liquórum fiat ómnibus ex ea perúnctis

H propitiátio et custódia salutáris in sæcula sæculorum.

R. Amen.

Tum Diaconus, qui ampullam Chrismalem de sacristia portavit, deponit mappulam, sive velum de ipsà ampulla, dimissa ei sua serica veste alba, quam antea habebat, et Pontifex, capite inclinato, salutat Chrisma, dicens :

A ve sanctum Chrisma.

Et hoc secundo, et tertio facit, semper altius dicendo; quod postquam tertio dixerit, osculatur labium ampullæ : quo facto, sedet Pontifex et accipit mitram. Tum singuli duodecim Sacerdotes parati prædicti accedunt successive per ordinem ad mensam, supra quam posita est ampulla Chrismatis, et factis reverentiis Sacramento in altari posito, et Pontifici, tertio in varia distantia genuflectunt coram ampulla, qualibet vice semper altius dicendo in tono prædicto:

Ave sanctum Chrisma.

Quo tertio dicto, labium ampullæ reverenter osculantur, et ad sua loca revertuntur. Quo peracto, ampulla in uno latere mensæ prædictæ collocatur. Et mox Diaconus aliam ampullam sua veste coopertam cum Oleo Catechumenorum ferens, accedit ad præsentiam Pontificis, et ampullam ipsam sine mappula, quam Diaconus ipse circa collum retinet, tradit Archidiacono, qui illam suscipiens, eam ostendit Pontifici, et collocata supra mensam prædictam in medio ante Pontificem, super quam ampullam statim tam ipse Pontifex, quam etiam duodecim Presbyteri prædieti halant, prout supra de ampulla Chrismatis factum est. Quo facto, Pontifex surgens cum mitra, submissa voce legendo absolute exorcismum Olei Catechumenorum. dicit:

BENEDICTIO OLEI CATECHUMENORUM.

Xorcízo te creatúra Olei, In nómine Dei Patris

E Jesu Christi, et Spiri

tus sancti, ut in hac invocatióne indivíduæ Trinitatis, atque uníus virtúte Deitátis, omnis nequíssima virtus adversárii, omnis inveteráta malítia diáboli, omnis violénta incúrsio, omne confúsum et cæcum phantasma eradicétur, et effugétur, et discédat a te; ut divínis Sacraméntis purificáta, fias in adoptiónem carnis et spíritus eis, qui ex te ungéndi sunt, in remissiónem ómnium peccatórum ; ut efficiántur eórum córpora ad omnem grátiam spirituálem accipiéndam sanctificáta. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum, Qui ventúrus est judicáre vivos, et mórtuos, et sæculum per ignem.

R. Amen.

Deinde deposita mitra Pontifex stans benedicit dictum Oleum Catechumenorum, eadem voce dicens:

ỳ. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

D

(rémus.

Eus, incrementórum ómnium, et proféctuum spirituálium remunerátor, qui virtúte sancti Spíritus imbecillárum méntium rudiménta confirmas, te orámus, mine, ut emittere dignéris tuam benedictiónem super hoc Oleum, et ventúris ad beátæ regeneratiónis lavácrum tríbuas per unctiónem hujus creatúræ, purgatiónem mentis et córporis; ut si quæ illis adversántium spirítuum inhæsére riáculæ, ad tactum sanctificáti Olei hujus abscédant, nullus spirituálibus nequítiis locus, nulla réfugis virtútibus sit facúltas, nulla insidiántibus malis laténdi licéntia relinquátur. Sed veniéntibus ad fidem servis tuis, et sancti Spíritus tui operatióne mundándis, sit unctiónis hujus præparátio útilis ad salutem, quam étiam cœléstis regeneratiónis nativitáte in Sacraménto sunt Baptismatis adeptúri. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem. Amen. 1.

Deinde Pontifex, et successive duodecim Sacerdotes prædicti reverenter salutant Oleum ipsum, dicentes tertio in tono lectionis:

Ave sanctum Oleum.

Et postquam tertio id fecerint, osculantur os ipsius ampullæ, prout supra positum est de Chrismate. His itaque peractis, ambæ ampullæ per dictos duos Diaconos, eo ordine et decore, quo delatæ fuerant, ad sacrarium, sive sacristiam processionaliter reportantur. Interim dum reportantur, duo præmissi Cantores cantant hos versus:

Ut novétur sexus omnis unctióne Chrismatis, ut sanétur sauciáta dignitátis glória.

Chorus replicat totum versum:

O Redémptor.

Tum dicti duo Cantores prosequuntur versum : Lota mente sacro fonte aufugántur crímina: uncta fronte sacrosancta ínfluunt charismata.

Chorus replicat versum:

PONTIF. ROM.

24

O Redémptor.

Deinde dicti duo Cantores prosequuntur versum: Corde natus ex paréntis alvum implens Vírginis, præsta lucem, cláude mortem Chrismatis consórtibus.

Chorus replicat versum:

O Redémptor.

Quo replicato, dicti duo Cantores prosequuntur versum: Sit hæc dies festa nobis sæculórum sæculis: sit sacráta digna láude, nec senéscat témpore.

Chorus replicat versum:

O Redemptor.

Vetus autem Chrisma, et Oleum Catechumenorum, ae Infirmorum, si quod remanserat in ampullis, ponitur in lampadibus Ecclesiæ ante Sacramentum, ut comburatur. Reliquum autem, quod est in pyxidibus, sive capsulis cum bombyce, igni comburitur, et novum deinde cum nova bombyce in pyxidibus, sive capsulis imponitur. Interim dum Chrisma, et Oleum Catechumenorum ad Sacristiam portantur, Pontifex sedens cum mitra, lavat manus, deinde redit ad altare, et prosequitur Missam, ut in Missali habetur: et dicto Ite Missa est, dat Benedictionem, et dicens Evangelium S. Joannis, accedit ad faldistorium, ubi sedet cum mitra, et jubet Presbyteros attente, ut juxta Canonum traditionem, Chrisma et Olea fideliter custodiant, et nulli sub prætextu medicinæ, vel maleficii tradere præsumant; alioquin honore priventur.

ORDO AD SYNODUM.

Acerdotes, et Clerici universi, qui ad Synodum de jure, vel consuetudine venire tenentur, conveniunt in civitate, vel alio loco, prout Pontifex ordinaverit.

Prima autem die Synodi, Pontifex summo mane cappa indutus, ab universo Clero cum superpelliccis comitatus, ad Ecclesiam pergit, paratur in sede, celebrat Missam de Spiritu sancto, et præbet Clero sacram Communionem.

Qua finita, paratur faldistorium ante medium altaris, jux · inferiorem gradum, per quem ad altare ascenditur: et alia sedes in plano altaris (poterit tamen faldistorium suo tem pore, loco secundæ sedis, cum tempus erit, poni.) Pontifex vero supra rochetum, vel si sit Regularis, supra superpelliceum, amictu, stola, pluviali rubeo, et mitra pretiosa induitur; quibus paratus, baculum pastoralem manu ferens, accedit coram altari, Diacono et Subdiacono parat's rubeis ornamentis, ac si in Missa servire deberent, ipsum hine et inde associantibus, et ibi ante faldistorium sibi paratum genuflexus, deposita mitra, incipit, schola prosequente, Antiphonam, ton. 8.

EXáudi nos, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice nos, Dómine.

Psalmus 68.

Alvum me fac, Deus: * quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.

Incepto Psalmo, sedet Pontifex, accepta mitra, et sic manet quousque finiatur Psalmus, et Antiphona repetatur. Infixus sum in limo profúndi: * et non est substantia. Veni in altitúdinem maris, et tempéstas demérsit me. Laborávi clamans, ráucæ factæ sunt fauces meæ: * defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.

Multiplicáti sunt super capillos cápitis mei, * qui odérunt me gratis.

Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei injuste: quæ non rápui, tunc exsolvébam.

Deus, tu scis insipiéntiam meam: * et delicta mea a te non sunt abscóndita.

Non erubéscant in me qui expéctant te, Dómine, * Dómine virtútum.

Israel.

on confundántur super me qui quærunt te, Deus

Quóniam propter te sustínui oppróbrium: opéruit confúsio fáciem meam.

« ZurückWeiter »