Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

E xtraneus factus sum frátribus meis: * et peregrinus filiis matris meæ.

Quóniam zelus domus tuæ comédit me: * et oppróbria exprobrántium tibi ceciderunt super me.

Et opérui in jejúnio ánimam meam: * et factum est in opprobrium mihi.

Et pósui vestiméntum meum cilícium: et factus sum illis in parábolam.

Adversum me loquebántur qui sedébant in porta : * et in me psallébant qui bibébant vinum.

Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: * tempus benepláciti, Deus.

In multitudine misericórdiæ tuæ exáudi me: * in veritáte salutis tuæ.

Eripe me de luto, ut non infigar: * libera me ab iis, qui oderunt me, et de profúndis aquárum.

Non me demérgat tempéstas aquæ , neque absorbeat me profúndum : * neque úrgeat super me púteus os suum.

E xáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: * et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.

Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo : * quóniam tríbulor, velociter exáudi me. - Intende ánimæ meæ, et libera eam: * propter inimicos meos éripe me.

Tu scis improperium meum et confusiónem meam: et reverentiam meam.

In conspectu tuo sunt omnes qui tríbulant me: * impropérium expectávit cor meum et misériam.

Et sustinui qui simul contristarétur, et non fuit: * et qui consolarétur, et non invéni.

Et dedérunt in escam meam fel : * et in siti mea potavérunt me acéto.

Fiat mensa eórum coram ipsis in laqueum, * et in retributiónes, et in scándalum.

[ocr errors]

Obscurentur óculi eórum ne videant: * et dorsum eórum semper incúrva.

Effúnde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.

liat habitatio eorum deserta: * et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet.

Quóniam quem tu percussisti, persecuti sunt: * et super dolórem vulnerum meorum addiderunt.

Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum, * et non intrent in justítiam tuam.

D) eleántur de libro viventium : * et cum justis non scribántur.

ligo sum páuper et dolens : * salus tua, Deus , suscépit me.

Laudábo nomen Dei cum cántico: * et magnificábo eum in laude.

Et placébit Deo super vitulum novellum , * córnua producentem et úngulas.

Vídeant páuperes , et læténtur: quærite Deum, et vivet ánima vestra.

Quóniam exaudivit páuperes Dóminus : * et vinctos suos non despexit.

Láudent illum cæli et terra , * mare, et ómnia reptilia in eis.

Quóniam Deus salvam fáciet Sion: et ædificabúntar civitátes Juda.

Et inhabitábunt ibi, * et hæreditate acquirent eam.

Et semen servórum ejus possidébit eam : * et qui diligunt Nomen ejus, habitábunt in ea.

Glória Patri , etc.
Sicut erat , etc.

Finito Psalmo, ei repenta Antiphold, fantjies xurgita deposita mitra, et versus ad altare, dicit:

A Dsumus, Dómine sancte Spiritus , ádsumus , péccati A quidem immanitáte deténti, sed in Nómine tuo speciáliter aggregáti: veni ad nos, adésto nobis , dignáre illabi

córdibus nostris doce nos, quid agámus, quo gradiámur,
osténde; quid efficiámus, operáre. Esto solus et suggéstor,
et efféctor judiciórum nostrorum , qui solus cum Deo Pa-
tre, et ejus Filio nomen póssides gloriósum: non nos pa-
tiáris perturbatores esse justítiæ, qui summe diligis æqui-
tátem, ut sinistrum nos non ignorántiæ trahat, non favor
infléctat, non accéptio muneris , vel persónæ corrúmpat:
sed junge nos tibi efficaciter solum tnæ grátiæ dono, ut
simus in te unum, et in nullo deviémus a vero; quatenus
in Nómine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum mo-
derámine pietátis justitiam, ut hic a te in nullo dissentiat
senténtia nostra, et in futuro pro bene gestis consequa-
mur præmia ætérna.
Respondetur ab omnibus : Amen.

Orémus.
Mnípotens, sempiterne Deus, qui misericórdia tua nos

Sincólumes in hoc loco speciáliter aggregásti ; mentes nostras, quæsumus, Paráclitus, qui a te procédit, illúminet , et indúcat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritátem ; cunctósque in tua fide et charitáte corroboret ; ut excitáti a temporáli Synodo , proficiámus ad ætérnæ felicitátis augmentum. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, Qui tecum vivit, et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. M. Amen.

Finita Oratione, Pontifex, accepta mitra, procumbit sua falusistorium prædictum , aliis omnibus genuflectentibus; · Cantores dicunt Litanias, prout habentur supra , pag. 31.

Et postquam dictum fuerit:
Ut omnibus Fidélibus, etc.
14. Te rogámus áudi nos.

Pontifex surgit, et baculum pastoralem in sinistra tecus, stans versus ad Synodum, dicit:

Ut hanc præsentem Synodum visitáre, disponere , et bene dícere digneris.

7. Te rogámus áudi nos.

Producens signum crucis pariter super omnes : quo faeto, iterum accumbit, Cantoribus Litanias' perficientibus. Quibus dictis , surgunt omnes, et Pontifex, deposita mitra, dicit stans versus ad altare :

Orémus. Et ministri : Flectámus génua. R. Leváte. n A, quæsumus, Ecclésiæ tuæ, miséricors Deus, ut Spíritu

sancto congregáta, secúra tibi devotióne servíre mereátur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Deinde Pontifex, accepta mitra, ascendit ad sedem sibi paratam in plano altaris , ita ut in ea sedens, dorsun suum vertat ad altare. Et imponit incensum in ihuribulum, et bencdicit more solito; Diaconus dalmalica indutus, præcedentibus thuriferario et duobus ceroterariis, et Subdiacono tunicella induto paramentis rubeis, benedictione accepta a Pontifice, cantat in loco convenienti. home Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Cap. 9. N illo témpore: Convocátis Jesus duodecim Apóstolis,

dedit illis virtútem et potestatem super ómnia dæmónia, et ut lạnguores curarent. Et misit illos prædicáre regnum Dei , et sanáre infirmos. Et ait ad illos: Nihil tuléritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam , neque duas túnicas habeátis. Et in quamcumque domum intraveritis , ibi manéte, et inde ne exeátis. Et quicúmque non receperint vos, exeúntes de civitáte illa, étiam púlverem pedum vestrórum excutite in testimonium super illos. Egressi autem, circuíbant per castélla, evangelizantes, et curantes ubique.

Quo finito, liber Evangeliorum apertus per Subdiaconun portatur Pontifici per eum osculandus, qui es deinde incensatur. Quo facto , Pontifex ipse ante sedem suam prædictam , deposita mitra, versus ad altare, atque alii omnes in locis suis genuflectunt. Tum Pontifex sic genuNexus, incipit cantando, schola prosequente, Hynmum :

Veni, creátor Spíritus.
Et dicitur totus, prout habetur supra, pag. 50.

Finito primo versu , Pontifex surgit, stans versus ad altare, sine mitra, usque ad finem Hymni; similiter omnes alii cum Pontifice surgunt. Expleto Hymno, omnes sedent in silentio, et Pontifex, accepta mitra, sedens in sede prædicta supra, in plano altaris posita, eos, si placet, in hanc sententiam alloquilur: V Enerábiles consacerdotes, et fratres nostri charissimi, i præmissis Deo précibus, opórtet, ut ea, quæ divinis officiis, vel sacris Ordinibus, aut etiam de nostris móribus et necessitatibus Ecclesiasticis a nobis conferenda sunt, cum charitate et benignitáte unusquisque vestrum suscipiat, summáque reverentia, quantum valet, Dómino adjuvánte, percipiat , vel quæ emendatione digna sunt , omni devotióne unusquisque fidéliter stúdeat emendáre : et si cui forte quod dicétur, aut agétur, displiceat , sine áliquo scrúpulo contentiónis, palam coram ómnibus cónferat: quátenus, Dómino mediánte, et hoc ad óptimum statum perveniat; ita ut nec discórdans contentio ad subversiónem justítiæ locum invéniat , neque iterum per inquirenda veritáte vigor nostri ordinis, vel sollicitúdo tepescat.

Post allocutionem hujusmodi, vei prius, prout niagis placuerit Pontifici , fit per aliquem virum doctum idoneum sermo, in quo tractatur de disciplina Ecclesiastica, de divinis mysteriis, et de correctione morum in Clero, secundum ea , quæ Pontifici videbuntur: et posi sermonem , querelæ, si quæ sint, audiantur.

Deinde Archidiaconus ex suggestu alta voce legit decreta Sacrosancti Concilii Tridentini de Residentia, et de Professione Fidei, quam tunc emittent omnes, qui ad eam tenentur, in manibus Pontificis , juxta formam infra positam; item de eligendis Examinatoribus, qui statim nominantur, et approbantur, et jurant in manibus Pontificis; demum de eligendis Judicibus causarum, qui similiter proponuntur , ut supra.

« ZurückWeiter »