Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Postremo charitative monentur omnes, quod durante Synodo, honeste se habeant in omnibus, et extra ita, quod eorum conversatio eæteris sit merito in exemplum. Quo facto, surgit Pontifex, et solemniter omnibus benedicit, dicens: Sit nomen Dómini benedíctum, etc. more consueto: qua data, discedunt omnes.

E

FORMA JURAMENTI.

Go N. firma fide credo, et profiteor ómnia et singula, quæ continentur in Symbolo Fídei, quo sancta Romána Ecclésia útitur; vidélicet, Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem factórem cœli et terræ, visibilium ómnium, et invisibílium. Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum, ante ómnia sæcula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri, per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines, et propter nostram salútem descéndit de cœlis. Et incarnátus est de Spíritu sancto ex María Vírgine: et homo factus est. Crucifixus étiam pro nobis sub Póntio Piláto, passus et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in cœlum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum ventúrus est cum glória judicáre vivos et mórtuos; cujus regni non erit finis. Et in Spíritum sanctum Dóminum, et vivificántem, qui ex Patre, Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur, et conglorificátur: qui locútus est per Prophétas. Et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclésiam. Confitéor unum baptisma in remissiónem peccatórum. Et expécto resurrectiónem mortuórum. Et vitam ventúri sæcúli. Amen. Apostólicas et Ecclesiásticas traditiónes, reliquásque ejúsdem Ecclésiæ observatiónes, et constitutiónes firmíssime admítto et ampléctor.

Item Sacram Sriptúram juxta eum sensum, quem ténuit et tenet sancta Mater Ecclésia, cujus est judicáre de

vero sensu et interpretatióne sacrárum Scripturárum, admítto: nec eam umquam, nisi juxta unánimem consénsum Patrum accípiam et interpretábor.

Profiteor quoque septem esse vere et próprie Sacraménta novæ legis, a Jesu Christo Dómino nostro institúta, atque ad salutem humáni géneris, licet non ómnia síngulis, necessária, scílicet Baptismum, Confirmatiónem, Eucharistíam, Pœnitentiam, Extrémam Unctiónem, Ordinem, et Matrimónium; íllaque grátiam conférre, et ex his Baptísmum, Confirmatiónem, et Ordinem, sine sacrilégio reiterári non posse. Recéptos quoque et approbátos Ecclésia Catholicæ ritus, in supradictórum solémni administratióne recípio et admítto: ómnia et síngula quæ de peccáto origináli et de justificatióne, in sacrosánta Tridentína Synodo definíta et declaráta fuérunt, ampléctor et recípio.

Profiteor páriter, in Missa offérri Deo verum, próprium et propitiatórium sacrificium, pro vivis et defúnctis; atque in sanctíssimo Eucharistía Sacraménto esse vere, reáliter, et substantiáliter Corpus, et Sánguinem, una cum ánima et divinitáte Dómini nostri Jesu Christi, fieríque conversiónem totíus substántiæ panis in Corpus, et totíus substántiæ vini in Sánguinem, quam conversiónem Cathólica Ecclesia Transubstantiatiónem appellat.

Fateor étiam, sub áltera tantum spécie, totum atque íntegrum Christum, verúmque Sacraméntum sumi. Constánter téneo Purgatórium esse, animásque ibi deténtas Fidélium suffragiis juvári. Similiter et Sanctos una cum Christo regnántes, venerándos, atque invocándos esse; eósque oratiónes Deo pro nobis offérre; atque eórum relíquias esse venerándas. Firmíssime ássero, imágines Christi, ac Deiparæ semper Vírginis, necnon aliórum Sanctórum habéndas et retinéndas esse, atque eis débitum honórem ac veneratiónem impertiéndam. Indulgentiárum étiam potestátem a Christo in Ecclésia relíctam fuísse; illarúmque usum Christiáno pópulo máxime salutárem esse affirmo. Sanctam, Catholicam, et Apostólicam Románam Ecclésiam,

ómnium Ecclesiárum matrem et magístram agnósco; Romanóque Pontífici, beáti Petri Apostolórum Príncipis successóri, ac Jesu Christi Vicário veram obedientiam spóndeo ac juro. Cætera item ómnia a sacris Canónibus et OEcuménicis Concíliis, ac præcipue a sacrosancta Tridentína Synodo trádita, definíta, et declaráta, indubitanter recípio atque profiteor; simúlque contrária ómnia, atque hereses quascúmque ab Ecclésia damnátas, et rejéctas, et anathematizátas, ego páriter damno, rejício, et anathematizo. Hanc veram Cathólicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in præsenti sponte profiteor, et veráciter téneo, cámdem íntegram et inviolátam, usque ad extrémum vitæ spíritum, constantíssime (Deo adjuvánte) retinére et confitéri, atque a meis súbditis, vel illis, quórum cura ad me in múnere meo spectábit, tenéri, docéri, et prædicári, quántum in me erit, curatúrum. Ego idem N. spóndeo, vóveo, ac juro. Sic me Deus ádjuvet, et hæc sancta Dei Evangélia.

Ecunda die convenientibus iterum omnibus in Ecclesia,

Sinta Missa, Pontifex, paratus ut supra, procedit co

ram altari, Diacono et Subdiacono, paratis ut supra, ipsum associantibus, et ibi in faldistorio ante medium altaris juxta inferiorem gradum sibi parato genuflexus, deposita mitra, inchoat, schola prosequente, Antiphonam ton. 8.

Propitius esto peccátis nostris, Dómine, nequándo dicant Gentes: Ubi est Deus eórum?

Finita Antiphona et incepto Psalmo, sedet Pontifex, reassumpta mitra, usque ad finem Psalmi.

Psalmus 78.

Eus, venérunt gentes in hæreditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.

Posuérunt morticína servórum tuórum, escas volatilibus cœli: carnes sanctórum tuórum béstiis terræ. Effudérunt sánguinem eórum támquam aquam in circúitu Jerúsalem: et non erat qui sepeliret.

Facti sumus oppróbrium vicínis nostris: subsannátio et illúsio his, qui in circúitu nostro sunt.

Usquequo, Dómine, irascéris in finem: accendétur velut ignis zelus tuus?

Effúnde iram tuam in Gentes, quæ te non novérunt: et in regna, quæ nomen tuum non invocavérunt.

Quia comederunt Jacob: * et locum ejus desolavérunt. Ne memineris iniquitátum nostrárum antiquárum, cito antícipent nos misericórdiæ tuæ: * quia páuperes facti sumus nimis.

A djuva nos, Deus, salutáris noster; et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos, et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.

Ne forte dicant in Géntibus: Ubi est Deus eórum? * et innotéscat in natiónibus coram óculis nostris.

Ultio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est, intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum.

Secúndum magnitúdinem bráchii tui, pósside filios mortificatórum.

Et redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: * impropérium ipsórum, quod exprobravérunt tibi, Dómine. Nos autem pópulus tuus, et oves páscuæ tuæ, * confitébimur tibi in sæculum.

In generatiónem et generatiónem * annuntiábimus láudem tuam.

Glória Patri, etc.

Sicut erat, etc.

Deinde finito Psalmo, et repetita Antiphona, Pontifex. deposita mitra, surgit, et stans versus ad altare, dicit: O rémus.

Ostrórum tibi, Dómine, curvántes génua córdium, quæsumus, ut bonum quod in nobis a te requíritur, exequámur, scilicet, ut prompta tecum sollicitúdine gradiéntes, discretiónis árduæ subtile judícium faciámus, ac misericórdiam diligéntes, clareámus stúdiis tibi plácitæ actiónis. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Orémus.

Entibus nostris, quæsumus, Dómine, Spíritum san

e quatenus quo col

[ocr errors]

lécti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis justítiam, ut hic a te in nullo disséntiat volúntas nostra, sed semper rationabília meditántes, quæ tibi sunt plácita, et dictis exequámur, et factis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R). Amen.

D

Orémus. Et ministri dicunt: Flectámus génua.
R. Leváte.

Eus, qui nos justítiam loqui, et quæ recta sunt præcipis judicáre; tríbue nobis, ut neque iniquitas in ore, nec právitas inveniátur in mente; ut puro cordi púrior sermo conséntiat; ostendátur in ópere justítia, neque appáreat dolus in língua, sed ex corde véritas proferátur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Post hæc Pontifex, accepta mitra, ascendit ad planum altaris, et sedet in sede, seu faldistorio ibidem sibi parato. Tum accedit Diaconus cum thuriferario, et Pontifex imponit incensum; deinde Diacono benedicit, qui procedens ad locum consuetum signat, incensat, et cantat Evangelium, ut heri, Pontifice ante sedem prædictam sine mitra verso ad Diaconum stante.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Cap. 10.

N illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuaginta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: Messis quidem multa, operárii autem páuci. Rogáte ergo dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum, neque peram, neque calceaménta, et

« ZurückWeiter »