Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intraveritis, primum dícite: Pax huic dómui; et si ibi fúerit filius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte edéntes et bibéntes, quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et susceperint vos, manducate quæ apponúntur vobis: et curáte infirmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.

Quo finito, et per Pontificem libro osculato, et ipso incensato, Pontifex siue mitra ante sedem prædictam versus ad altare, ac aliis omnibus in suis locis genuflexis, incipit, schola prosequente, Hymnum:

Veni, creátor Spíritus.

Et dicitur totus, ut supra, pag. 50. quem schola prosequitur, ut in primo die. Finito primo versu, Pontifex surgit, stans versus ad altare, detecto capite usque ad finem Hymni. Simili modo faciunt omnes alii. Expleto Hymno, omnes sedeant in silentio. Tunc Pontifex sedens in sede prædicta cum mitra, Synodum his verbis alloquitur, si velit:

Enerábiles, et dilectíssimi fratres nostri, opórtet, ut sicut hestérna die admonúimus benígnam mansuetúdinem vestram, de divínis officiis, et sacris altáris grádibus, aut étiam de móribus et necessitátibus Ecclesiásticis, quæcúmque emendanda, vel renovánda sunt, cháritas ómnium vestrum, ubicúmque nóverit áliqua emendatióne condígna, in médium proférre non ámbigat; ut per vestræ charitátis stúdium, Dómino largiénte, ad óptimum pervéniat statum, ad láudem et glóriam Nóminis Jesu Christi Dómini nostri.

Post allocutionem hujusmodi, vel prius, si magis placet Pontifici, fit sermo per aliquem doctum idoneum, in quo iterum tractetur de disciplina Ecclesiastica, et aliis, de quibus Pontifici videbitur. Deinde Archidiaconus alta

voce legit Apostolicas Constitutiones ibi non promulgatas. vel alias, pro Pontificis arbitrio. Quo finito leguntur Constitutiones per Synodum approbanda; quibus lectis, habito scrutinio, quæ placent, per Patres confirmantur. His peractis, Pontifex surgens benedicit omnibus solemniter, ut heri. Deinde omnes discedunt.

D

le tertia, conventione facta in Ecclesia, finita Missa, Pontifex paratus, ut heri, assistentibus sibi Diacono et Subdiacono paratis, genuflexus in faldistorio juxta inferiorem gradum ante medium altaris sibi parato, deposita mitra, incipit, schola prosequente, Antiphonam:

Exáudi nos, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice nos, Dómine.

Psalmus. Salvum me fac, Deus: * quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam. Et dicitur totus, prout habetur supra in primo die, pag. 371. Deinde repetitur Antiphona. Incepto Psalmo, Pontifex sedet, et accipit mitram, sic manens quousque Psalmus finiatur, et Antiphona repetatur; qua repetita, deposita mitra, surgit, et stans versus ad altare, dicit:

A

Orémus.

D te, Dómine, intérni clamóris vócibus proclamántes, unanimiter postulámus: ut respectu tuæ gratiæ solidáti, præcónes veritátis efficiámur intrépidi, tuúmque valeámus verbum cum omni fidúcia lóqui. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

(rémus.

Mnípotens, sempitérne Deus, qui sacro verbi tui oráculo promisisti, ubi duo, vel tres in nomine tuo congregáti essent, te médium fore; adésto cœtui nostro propítius, et cor nostrum illúmina miséricors, ut a bono misericórdiæ tuæ nullátenus aberrémus, sed rectum justítiæ tuæ trámitem in ómnibus teneámus. Per Dóminum

nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Orémus. Et ministri dicunt: Flectámus génua.
R. Leváte.

Eus, qui pópulis tuis et indulgentia consulis, et amore domináris: da Spíritum sapiéntiæ tuæ, quibus dedísti régimen disciplínæ, ut de proféctu sanctárum óvium fiant gáudia ætérna pastórum. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Post hæc Pontifex, accepta mitra, ascendit ad planum altaris, sedens in sede, seu faldistorio ibidem sibi parato. Tum accedit Diaconus cum thuriferario, et Pontifex imponit incensum; deinde benedicit Diacono, qui procedens ad locum consuetum, signat, incensat, et cantat Evangelium, ut heri, Pontifice ante sedem prædictam sine mitra verso ad Diaconum stante.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthæum.

Cap. 18.

N illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si peccáverit in te frater tuus, vade, et córripe eum inter te et ipsum solum: si te audíerit, lucrátus eris fratrem tuum. Si autem te non audíerit, ádhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duórum vel trium téstium stet omne verbum. Quod si non audíerit eos, dic Ecclésiæ. Si autem Ecclésiam non audierit, sit tibi sicut éthnicus, et publicánus. Amen dico vobis, quæcúmque alligavéritis super terram, erunt ligáta et in cœlo: et quæcúmque solvéritis super terram, erunt solúta et in cœlo. Iterum dico vobis: quia si duo ex vobis consénserint super terram, de omni re quacumque petíerint, fiet illis a Patre meo, qui in cœlis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum. Tunc accédens Petrus ad eum, dixit: Dómine, quóties peccábit in me frater

meus, et dimíttam ei? usque sépties? Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque sépties; sed usque septuágies sépties.

Quo finito, et per Pontificem libro osculato, et ipso incensato, Pontifex sine mitra ante sedem prædictam versus ad altare, atque aliis omnibus in locis suis genuflexis, incipit, schola prosequente, Hymnum.

Veni, creátor Spíritus.

Et dicitur totus ut supra, pag. 50. Finito primo versu, Pontifex surgens, stant versus ad altare, detecto capite usque ad finem Hymni. Simili modo faciunt omnes alii. Expleto Hymno, omnes sedent in silentio. Tune Pontifex sedens in sede prædicta cum mitra, Concilium seu Synodum his verbis alloquitur, si velit. Poterit tamen hujusmodi allocutionem omittere; et quod ejus loco, si placebit, per aliquem doctum idoneum, de his quæ in allocutione continentur, et aliis opportunis sermo fiat, committere.

Enerábiles, et dilectíssimi fratres: Cónvenit, ut ea quæ de Ecclesiásticis officiis, et Sacerdotálibus grádibus, vel étiam Canónicis sanctiónibus, propter diversas occupatiónes, aut (quod negáre non possumus) propter nostram, aliorúmque desídiam, non tam plene, ut opórtet, execúta sunt, ómnium nostrum unánimi consénsu et voluntáte requirántur, et humiliter coram charitáte vestra reciténtur: ut quæ digna sunt emendatióne, ad meliórem statum, auxiliánte Dómino, perducántur. Et cui fortasse áliquid, quod digéstum est, dísplicet, charitáti vestræ cum benignitáte et modéstia intimáre non dífferat, quátenus totum quod synodáli conventióne nostra statútum fúerit vel renovátum, absque omni contrarietáte, concórdia sanctæ pacis ab ómnibus æque custodiátur ac teneátur, ad augméntum ætérnæ beatitúdinis ómnium nostrum.

Post hæc leguntur Constitutiones, si quæ sint per Synodum approbanda: quibus lectis, et per Patres, si placet, confirmatis, atque omnibus terminatis, Pontifex sedens cum mitra, omnium orationibus se commendat. Deinde leguntur nomina omnium qui Synodo interesse debent, et

PONTIF. ROM.

25

præsentes ad sua nomina surgunt, et respondent singuli: Adsum.

Absentes vero notantur, et per Pontificem debita pœna mulctantur. Demum Pontifex adhuc in sede prædicta cum mitra sedens, si placet, congregatos admonet, et exhortatur sub hujusmodi verbis.

Ratres dilectíssimi, et Sacerdótes Dómini: Cooperatóres Ordinis nostri estis. Nos, quámvis indígni, locum Aaron tenémus; vos autem locum Eleázari et Ithámari. Nos vice duodecim Apostolórum fúngimur, vos ad formam septuaginta duórum discipulórum estis. Nos pastores vestri sumus, vos autem pastóres animárum vobis commissárum. Nos de vobis ratiónem redditúri sumus summo Pastóri nostro Dómino Jesu Christo, vos de plébibus vobis commendátis. Et ideo, fratres dilectíssimi, vidéte perículum vestrum. Admonémus ítaque et obsecrámus fraternitátem vestram, ut quæ vobis suggérimus, memóriæ commendétis, et ópere exercére studeátis. In primis admonémus, ut vita et conversátio vestra sit irreprehensibilis. ¡n dómibus vestris mulieres non cohábitent. Omni nocte ad noctúrnas horas súrgite. Officium vestrum horis certis decantáte. Nullus, nisi jejúnus, Missam célebret, et non in véstibus commúnibus, sed sacris, et nítidis, amíctu, alba, cíngulo, manípulo, stola, et cásula, quæ ad álios usus non sérviant. Missas religióse celebráte. Corpus, et Sánguinem Dómini nostri Jesu Christi cum omni reveréntia, et tremóre súmite. Corporália mundíssima sint. Vasa sacra própriis mánibus ablúite, et extérgite diligénter. Nulla fœmina ad altáre Dómini accédat, nec cálicem Dómini tangat. Altáre sit coopértum mundis linteis, saltem tribus divérsis. Et désuper nihil ponátur, nisi Relíquiæ ac res sacræ, et pro sacrificio opportúnæ. Missále, Breviárium, et Martyrológium, unusquísque hábeat. Ecclésia vestræ bene sint coopértæ, et mundæ. In sacristíis sive secretáriis, aut juxta altáre majus, sit locus præparátus ad infundéndum aquam ablutiónis corporálium, et vasórum sacrórum, ac mánuum,

« ZurückWeiter »