Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

dicio, et puniti. Episcopi tamen possunt in adulteriis, et aliis criminibus, quæ sunt minora, et generaliter ubicumque a jure expresse non prohibentur, post peractam pœnitentiam, vel partem ipsius, cum talibus dispensare, et eos reconciliare: quæ reconciliatio et dispensatio fit hoc modo: Uamvis tale enorme crimen públice commiseris, quod

Q

conféssus es (vel de quo convíctus es), et in judício condemnatus, propter quod secúndum juris rigórem merúeras ab officio et beneficio amovéri, et proptérea non vales ultérius secúndum Cánones in tuis Ordínibus lícite ministráre: quia tamen deféctus nostri témporis antíquam non patitur Cánonum manére censúram, eligéntes pótius de misericórdia, quam de severitáte réddere ratiónem ; idcirco vitam tuam plénius agnoscéntes, et melióra et salúti vicinióra de te de cætero verosimiliter expectántes, de misericórdia quæ superexáltat judícium, hanc pœnam auctoritáte nobis in hac parte a jure concéssa tibi dúximus relaxándam, et relaxámus. Indulgéntes tibi, ut hoc non obstante, lícite possis ad superióres Ordines conscéndere, et in suscéptis étiam Ordínibus lícite ministráre. Infámiam ínsuper canónicam propter hoc per te contractam pénitus aboléntes, et restitúentes te in íntegrum prístino státui, ac famæ.

Circa depositionem vero notandum est, quod si agitur, ut deponatur quis a beneficio, solus Episcopus hoc potest. Sicut potest deponere ab Ordine cum Capitulo suo, siye ab ipso Capitulo deputatis, et etiam solus éx consuetudine. Et similiter Episcopus cum Capitulo suo deponit ab Ordine Clericos primæ tonsuræ, et in minoribus Ordinibus constitutos, si post hujusmodi verbalem depositionem secutura sit actualis degradatio. Et si isto modo agitur in depositione Subdiaconi, vel Diaconi ab Ordine, requiritur numerus trium Episcoporum ultra proprium Episcopum, in examine, et in definitione; et sex in causa Presbyteri, excepta causa hæresis. In depositione vero Episcopi ab ordinatione, exigitur numerus duodecim Episcoporum, præter Metropolitanum, qui debet esse tertiusdecimus, qui

omnes possint procedere contra Episcopum usque ad conclusionem tantum; et definitio tam circa condemnationem, quam absolutionem, reservatur Papæ. Sed in ipsa actuali degradatione non requiritur numerus Episcoporum. Et præmissa de numero Episcoporum adhibendo procedunt, si agitur ex potestate ordinaria. Dictabitur autem sententia depositionis ab Ordine, si intenditur, ut post eam se quatur actualis degradatio nomine Episcopi ordinarii, cum præsentia Capituli, sive cum consilio et assensu Episcoporum respective, prout eam requirit in hune modum, videlicet:

Q

men,

Uia nobis evidenter et legítime constat, te tale criseu flagitium commisísse, quod non solum grave, verum étiam damnábile est et damnósum, idcirco de talium consílio et assénsu ab ómni órdine et privilégio clericali te sententiáliter perpétuo dúximus deponéndum, et depónimus.

Per talem itaque sententiam taliter depositus, omni Ordinum, tam majorum, quam minorum executione perpetuo est exutus.

Verum si Episcopus deponens, evidenter agnoverit in posterum emendationem vitæ et morum depositi, vel forte sententiam suam injustam fuisse; poterit ei de jure misericorditer restituere Graduum, et Ordinum executionem, qua privatus extiterat; quæ restitutio debet fieri in Ecclesia, in qua Episcopus elegerit hoc facere, sive sit Cathedralis, sive alia, et coram altari, quia et. ibi Ordinum gradus distribuuntur; et potest fieri per Episcopum solum cum Capitulo suo, non solum in Quatuor Temporibus, verum etiam quolibet tempore, et sine Missæ celebratione, et tam restituens, quam restituendus debent esse jejuni.

Depositus ergo, qui restitutionem privilegii clericalis, et executionis quatuor minorum Ordinum petierit, vestibus suis consuetis indutus debet genua flectere coram Pontifice parato amictu, stola, pluviali, tempori conve

nientibus, et mitra simplici, baculum pastoralem in manu tenente; et in faldistorio ante medium altaris sedente: qui deposita mitra, surgit, et stans versus ad illum coram se genuflexum, dicit:

. Deus, in adjutórium meum inténde.

R. Dómine, ad adjuvándum me festína.

* Glória Patri, et Fílio, et Spíritui sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.

Et hæc secundo et tertio dicuntur. Deinde subjungit Pontifex.

D

Kyrie eléison.

Christe eléison.

Kyrie eléison.

Pater noster secreto.

. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed libera nos a malo.

. Salvum fac servum tuum, Dómine.

R. Deus meus, sperántem in te.

N. Mitte ei, Dómine, auxílium de sancto.

R. Et de Sion tuére eos.

ỳ. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

rémus.

Eus, qui in sanctis hábitas, et pia corda non déseris, súscipe propítius oratiónem nostram: et hunc fámulum tuum, quem delictórum caténa constríngit, miserátio tuæ pietatis absolvat. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Tum sedet Pontifex, accepta mitra, et super caput illius coram eo genuflexi imponit manum dexteram, dicens: N nómine Dómini. Ego, licet peccátor, tamen Episcopus, auctoritáte a Deo mihi concéssa per hanc manus impositiónem restítuo tibi charíssimo filio privilégium cle

ricále, et executiónem Ordinis et gradus Ostiariátus, Lectorátus, Exorcistátus, atque Acolythátus, quibus fúeras juste privátus, et ab eis depósitus: ut ámodo possis digne custodíre óstia domus Dómini, cum ómnibus quæ intra retinéntur; et distincte légere de códice, audiénte populo Dei; et abhinc in ántea hábeas potestátem imponéndi manus super energúmenos, sive baptizátos, sive Catechumenos, et ut deinceps possis digne accéndere luminária Ecclésiæ, et ante Evangélium portáre. Præstánte Dómino nostro Jesu Christo, Qui vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. . Amen.

Deinde Pontifex adhuc cum mitra sedens, benedicit illi, dicens:

Bet

Enedictio Dei omnipoténtis Patris, et Fílii, et Spíritus sancti descéndat super te, et máneat semper. R. Amen.

Quo facto, ille osculatur manum dexteram Pontificis, surgensque discedit.

Xecutionis Subdiaconatus, et minorum Ordinum, ac privilegii clericalis restitutio fit similiter per omnia, prout supra, usque ad manus impositionem, ad quam Pontifex cum mitra sedens, dieit:

N nómine Dómini. Ego, licet peccátor, tamen Epíscopus, per hanc manus impositiónem restítuo tibi dilectíssimo filio privilégium clericále, et executiónem Ordinum et gráduum Ostiariátus, Lectorátus, Exorcistátus, Acolythátus, et Subdiaconátus, quibus fúeras juste privátus, et ab eis depósitus; ut ámodo digne possis custodíre óstia domus Dómini, cum ómnibus quæ intra retinentur: et distincte légere de códice, audiénte pópulo Dei; et abhinc in antea hábeas potestátem imponéndi manus super energúmenos, sive baptizátos, sive Catechúmenos; et possis digne accéndere luminária Ecclésiæ, et ante Evangélium portáre; ac légere Prophetías, Epístolas ad Missas, et ministráre Diácono, ac Presbytero, vel Epíscopo. Præstánte eódem Dómino nostro Jesu Christo, Qui vivit et

regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum benedicit ei, ut supra: quo facto, ille osculatur manum dexteram Pontificis, surgensque discedit.

Xecutionis vero Diaconatus, Subdiaconatus, et mino

rum

Ordinum, ac privilegii restitutio fit si

militer per omnia, prout supra, usque ad manus impositionem, ad quam Pontifex sedens cum mitra, dicit:

N nómine Dómini. Ego, licet peccátor, tamen Epíscopus, per hanc manus impositiónem restítuo tibi dilectíssimo filio privilégium clericále, et executiónem Ordinum et gráduum Ostiariátus, Lectorátus, Exorcistátus, Acolythátus, Subdiaconátus, et Diaconátus, quibus fúeras juste privátus, et ab eis depósitus; ut ámodo possis digne custodire óstia domus Dómini, cum ómnibus quæ intra retinéntur; et distíncte légere de Códice, audiénte pópulo Dei; et hábeas potestátem imponéndi manus super energúmenos, sive baptizátos, sive Catechúmenos; et possis digne accéndere luminária Ecclésiæ, et ante Evangélium portáre; ac légere Prophetías, et Epístolas, ac Lectiónem Evangélicam ad Missas, et in eis ministráre Presbytero, vel Epíscopo, et fúndere aquam in Eucharistíam Sánguinis Christi. Præstánte eódem Dómino nostro Jesu Christo, Qui vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.

Tum benedicit ei, ut supra: quo facto, ille osculatur manum dexteram Pontificis, surgensque discedit.

E

Xecutionis autem Presbyteratus, Diaconatus, Subdiaconatus, et minorum Ordinum, et privilegii clericalis. restitutio fit similiter, prout supra, usque ad manus impositionem, in qua Pontifex cum mitra sedens, dicit:

N nómine Dómini. Ego, quamvis peccátor, tamen Epíscopus, per hanc manus impositiónem, restítuo tibi dilectíssimo filio privilégium clericále, et executiónem Ordinum et gráduum Ostiariátus, Lectorátus, Exorcistátus, Acolythátus, Subdiaconátus, Diaconátus, et Presbyterá

« ZurückWeiter »