Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ordo Excommunicationis, et Absolutionis.

407

Circa absolutionem vero ab hac majori excommunicatione, sive a Canone, sive ab homine prolata, tria sunt specialiter attendenda. Primum est, ut excommunicatus juret ante omnia parere mandatis Ecclesiæ, et ipsius absolventis super eo, propter quod est ligatus vinculo excommunicationis; et si propter manifestam offensam excommunicatus sit, quod ante omnia satisfaciat competenter.

Secundum est, ut reconcilietur; quod fieri debet hoc modo. Excommunicatus namque (ubi sic fieri solitum est) exutus usque ad camisiam ante fores Ecclesiæ, coram Pontifice ipsum absolvere volente, qui indutus amictum, stolam, pluviale violaceum, et mitram simplicem, sedens super faldistorium ante principalem portam Ecclesiæ sibi paratum, genuflexus, detecto capite, humiliter absolutionem petit. Pontifex vero primum accipit ab eo juramentum de parendo mandatis Ecclesiæ; deinde accepta in dextera manu virga, dicit Psalmum Miserére mei Deus : secúndum magnam misericórdiam tuam. Totus dicitur ut supra, pag. 102. cum Glória Patri, etc. Sicut erat, etc. Deinde subsequenter Psalmus. Deus misereátur nostri, etc. prout habetur supra in Benedictione Campanæ, pag. 323. cum Glória Patri, etc. Sicut erat, etc.

Et in quolibet versu Pontifex cum virga leviter inter scapulas verberat absolvendum. Finitis Psalmis, deposita mitra, surgit Pontifex, et dicit:

Kyrie eléison.

Christe eléison.

Kyrie eléison.

Pater noster reliqua secreto.

Deinde dicit:

. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R). Sed libera nos a malo.

. Salvum fac servum tuum, vel ancillam tuam, Dómine.

R. Deus meus, sperántem in te.

. Nihil proficiat inimícus in eo, vel in ea. R. Et filius iniquitátis non nocébit ei.

. Esto ei, Dómine, turris fortitúdinis. R. A fácie inimíci.

*. Dómine, exáudi oratiónem meam. R. Et clamor meus ad te véniat.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

O rémus.

Eus, cui próprium est miseréri semper, et párcere, súscipe deprecationem nostram, et hunc fámulum tuum, vel fámulam tuam, quem, vel quam excommunicatiónis caténa constríngit, miserátio tuæ pietátis cleménter absólvat. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

(rémus.

Rasta, quæsumus, Dómine, huic fámulo tuo, vei huic fámulæ tuæ, dignum pœniténtiæ fructum, ut Ecclésia tuæ sanctæ, a cujus integritáte deviáverat peccándo, admissórum véniam consequéndo, reddátur innóxius, vel innóxia. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen. Deinde sedet Pontifex, et accepta mitra, dicit:

A

Uctoritate Dei omnipoténtis, et beatórum Apostolórum Petri, et Pauli, atque Ecclésiæ suæ sanctæ, et ea, qua fungor, absólvo te a vínculo talis excommunicatiónis, qua ex tali causa ligátus, vel ligáta eras. In nómine Pa tris, et Fílii, et Spíritus sancti.. Amen.

Deinde surgit Pontifex cum mitra, et apprehendens absolutum per dexteram nianum, introducit eum in Ecclesiam, dicens:

R

Edúco te in grémium sanctæ matris Ecclésiæ, et ad consortium et communiónem totíus Christianitátis, a quibus fúeras per excommunicatiónis senténtiam eliminátus, vel elimináta; et restítuo te participatióni Ecclesiasticórum Sacramentórum. In nómine Patris, et Fí✈ lii, et Spíritus sancti. R. Amen.

Tertium est, quod absoluto fieri debent justa et rationabilia præcepta. Circa quod considerandum est, utrum ipse fuerit ligatus a Canone, vel ab homine. Si a Canone, satisfacto ei, quem læsit, injungendum est sibi, ne ulterius contra illum Canonem faciat. Quandoque tamen cogendus est de jure sufficienter super hoc cavere. Si vero excommunicatus Auctoritate Apostolica habeat temporale impedimentum, quo minus ad Sedem Apostolicam accedere possit, et propterea ab Ordinario absolvatur; tune injungendum est absoluto, ut statim, impedimento cessante, debeat se Summo Pontifici præsentare, vel ejus Legato, mandatum illius super hoc impleturus; quod tamen in pueris, et mulieribus, et similibus non servatur, qui sicut perpetuum habent impedimentum, perpetuo excusantur. Si vero aliquis ligatus est ab homine, et tunc aut offensa ejus est manifesta, tune satisfacere debet, priusquam absolvatur; aut est dubia, et tunc si post absolutionem apparuerit, ipsum injuste fuisse ligatum, nihil omnino præcipiendum est ei. Si vero apparuerit, ipsum juste fuisse ligatum, præcipiendum est ei quod satisfaciat competenter.

Quando vero anathema, id est, solemnis excominunicatio pro gravioribus culpis fieri debet, Pontifex paratus amictu, stola, pluviali violaceo, et mitra simplici, assistentibus sibi duodecim Presbyteris superpelliceis indutis, et tam ipso, quam Presbyteris candelas ardentes in manibus tenentibus, sedet super faldistorium ante altare majus, aut alio loco publico, ubi magis sibi placebit, et ibi pronuntiat et profert anathema, hoc modo:

Q

Uia N. diábolo suadénte, Christiánam promissiónem, quam in Baptismo proféssus est, per apostasíam postpónens, Ecclésiam Dei devastáre, Ecclesiástica bona dirípere, ac pauperes Christi violénter opprimere non verétur: idcirco sollíciti, ne per negligéntiam pastorálem péreat, pro quo in treméndo judício ante Príncipem Pastórum Dóminum nostrum Jesum Christum ratiónem réddere com

pellámur, juxta quod Dóminus ipse terribiliter comminátur, dicens: Si non annuntiáveris iníquo iniquitátem suam, sánguinem ejus de manu tua requíram; monuímus eum canónice, primo, secúndo, tértio, et étiam quarto ad ejus malítiam convincéndam, ipsum ad emendatiónem, satisfactiónem, et pœnitentiam invitántes, et patérno afféctu corripiéntes. Ipse vero, proh dolor! mónita salutária spernens, Ecclésiæ Dei, quam læsit, supérbiæ spíritu inflátus, satisfácere dedignátur. Sane præcéptis Domínicis atque Apostólicis informámur, quid de hujusmodi prævaricatóribus ágere nos opórteat. Ait enim Dóminus: Si manus tua, vel pes tuus scandalízat te, abscinde eum, et prójice abs te. Et Apóstolus inquit: Auférte malum ex vobis. Et íterum: Si is, qui frater nominátur, est fornicátor, aut avárus, aut idólis sérviens, aut malédicus, aut ebriósus, aut rapax, cum ejúsmodi nec cibum súmere. Et Joánnes, præ cæteris diléctus Christi discípulus, talem nefárium hóminem salutáre próhibet, dicens: Nolíte recípere eum in domum, nec AVE ei dixéritis. Qui enim dicit illi AVE, commúnicat opéribus ejus malígnis. Domínica ítaque, atque Apostólica præcépta adimpléntes, membrum pútridum et insanábile, quod medicínam non récipit, ferro excommunicatiónis ab Ecclésiæ córpore abscindámus, ne tam pestífero morbo réliqua córporis membra véluti venéno inficiantur. Igitur quia mónita nostra, crebrásque exhortatiónes contémpsit, quia tértio secúndum Domínicum præcéptum vocátus, ad emendatiónem, et pœnitentiam veníre despéxit, quia culpam suam nec cogitávit, nec conféssus est, nec missa legatióne, excusatiónem áliquam præténdit, nec véniam postulávit, sed, diábolo cor ejus induránte, in incépta malítia perséverat, juxta quod Apóstolus dicit: Secúndum duritiam suam et cor impœnitens thesaurízat sibi iram in die iræ: Idcirco eum cum univérsis complícibus, fautoribúsque suis, judício Dei omnipotentis Patris, et Fílii, et Spíritus sancti, et beáti Petri príncipis Apostolórum, et ómnium Sanctórum, necnon et mediocritátis

nostræ auctoritáte, et potestáte ligándi, et solvéndi in cœlo et in terra nobis divínitus colláta, a pretiósi Córporis et Sánguinis Dómini perceptióne, et a societáte ómnium Christianórum separámus, et a limínibus sanctæ matris Ecclésiæ in cœlo et in terra exclúdimus, et excommunicátum et anathematizátum esse decérnimus; et damnátum cum diábolo et ángelis ejus, et ómnibus réprobis in ignem ætérnum judicámus: donec a diáboli láqueis resipíscat, et ad emendatiónem, et pœniténtiam rédeat, et Ecclésiæ Dei, quam læsit, satisfáciat: tradéntes eum sátanæ in interitum carnis, ut spíritus ejus salvus fiat in die judícii.

Et omnes respondent:

Fiat, Fiat, Fiat.

Quo facto, tam Pontifex, quam Sacerdotes debent projicere in terram candelas ardentes, quas in manibus tenebant. Deinde epistola Presbyteris per Parochias, et etiam vicinis Episcopis mittatur, continens nomen excommunicati, et excommunicationis causam; ne quis per' ignorantiam ulterius illi communicet, et ut excommunicationis occasio omuibus auferatur.

vero anathematizatus pœnitentia ductus, veniam po

[ocr errors]

fex, qui eum excommunicavit, paratus ut supra, ante januas Ecclesiæ venit, sedens ibidem in faldistorio sibi parato, et duodecim Presbyteri superpelliceis induti eum hinc inde circumstare debent. Adsint etiam illi, quibus injuria, vel damnum est illatum, et ibidem secundum leges divinas omne damnum commissum emendetur. Tum anathematizatus genuflectit coram Pontifice, quem interrogat Pontifex, si pœnitentiam, prout Canones præcipiunt. pro perpetratis sceleribus suscipere velit? Ille tune genuflexus veniam postulat, culpam confitetur, pœnitentiam implorat, et de futuris cautelam spondet. Tune Pontifex sedens cum mitra, dicit cum Ministris septem Psalmos Pœnitentiales (quos require supra sub Benedictione Ab

« ZurückWeiter »