Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

impenditur; qualis sit vita Ministrorum, et populi: ut ex officio inquisitionis suæ, per eum, si qua in præmissis corrigenda fuerint, corrigantur et emendentur.

Tertio, ad adulteria. fornicationes, sacrilegia, divinationes, et similia publica in populo punienda, ad quod interdum non sufficiunt Ecclesiarum Rectores; ostendens diligenter populo, quam damnabilia, et detestanda sunt. crimina ipsa.

Quarto, propter casus, qui de jure, vel consuetudine, ad Episcopum dumtaxat pertinere noscuntur, qui in Constitutionibus Synodalibus continentur, in quibus nullus alius se intromittere potest; protestans plebi, quod si quis vel si qua in aliquo ipsorum casuum, vel in quocumque alio, consilio ejus indiguerit, paratus sit benigne audire, et consilium et absolutionem impendere, ac pœnitentiam misericorditer injungere salutarem.

Quinto, ad exhibendum Sacramentum Confirmationis, cujus solus Episcopus ordinarius minister est.

Deinde inducit diligenter populum ad pœnitentiam, et instruit in Ecclesiasticis Sacramentis, et in Articulis Fidei, et qualiter debent declinare a malo, et facere bonum; fugere vitia, et sectari virtutes; alteri non facere, quod sibi fieri nolunt. His expletis, fit populi confessio, et absolutio generalis, et indulgentia detur per Pontificem. Post hære Pontifex, deposita cappa, induitur amictu, stola, pluviali violacei, vel nigri coloris, et mitra simplici, et stans cum mitra juxta altare, versus ad populum, incipit Antiphonam, Si iniquitátes. Postea em Ministris, seu Capellanis suis, dicit Psalmum. De profúndis, totum, ut supra in benedictione Abbatis, pag. 105. et in fine:

ỳ. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.

R. Et lux perpétua* lúceat eis.

Tum dicit totam Antiphonam

Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinebit?

Qua dicta, deposita mitra, dicit :

Kyrie eléison.

Christe eléison.

Kyrie eléison.

Pater noster. Quod secrete completur. Et interim accepto aspersorio, cum aqua benedicta, tertio aspergit ante se: deinde imposito incenso in thuribulo, et illo benedicto, eodem modo incensat. Quo facto pronuntiat versus:

. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R). Sed libera nos a malo.

ỳ. In memória ætérna erunt justi.

R. Ab auditióne mala non timebunt.

ỳ. A porta ínferi.

R. Erue, Dómine, ánimas eórum.

ỳ. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.

R. Et lux perpétua lúceat eis.

*. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Eus, qui inter Apostólicos Sacerdótes fámulos tuos

DPontificali fecisti dignitate vigére; præsta, quæsumus,

ut eórum quoque perpétuo aggregéntur consórtio. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Deinde aqua benedicta, thuriferario, duobus ceroferariis, Cruce et Clero præcedentibus, et cantantibus Responsorium:

[ocr errors]

Qui Lázarum resuscitásti a monuménto fœtidum, Tu eis, Dómine, dona réquiem, et locum indulgéntiæ.

*. Qui ventúrus es judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem. Tu eis, Dómine.

Pontifex cum mitra exit ad Cometerium, interim dicens cum Ministris suis Antiphonam:

Si iniquitátes, etc.

Deinde Psalmum. De profúndis clamávi, totum ut supra, pag. 105. Et in fine,

[ocr errors]

. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine. R. Et lux perpétua* lúceat eis.

Et Antiphona repetitur:

Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit?

Quibus omnibus dictis, cum fuerint in medio Cometerii, subsistunt suo ordine, et chorus cantat Responsorium: Líbera me, Dómine, de morte ætérna, in die illa treménda: * Quando cœli movéndi sunt, et terra: * Dum véneris judicáre sæculum per ignem.

[ocr errors]

. Tremens factus sum ego, et tímeo, dum discussio vénerit, atque ventúra ira. Quando cœli movéndi sunt, et terra.

. Dies illa, dies iræ, calamitátis et misériæ, dies magna et amára valde. Dum véneris.

. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.

Tum repetitur Responsorium:

Líbera me, Dómine, etc.

Usque ad primum versum. Interim dum Responsorium repetitur, offertur per digniorem Ecclesiæ navicula, et per alium ex Ministris thuribulum Pontifici; qui ponit incensum more consueto. Responsorio repctito, Chorus cantat: Kyrie eléison.

Christe eléison.

Kyrie eléison.

Mox Pontifex, mitra deposita, convenienti voce dicit:
Pater noster reliqua secreto.

Deinde aspergit, et incensat, prout fecit in Ecclesia.

Quo facto, dicit versus:

. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R). Sed libera nos a malo.

. In memória ætérna erunt justi.

R). Ab auditióne mala non timebunt.
ỳ. A porta ínferi.

R. Erue, Dómine, ánimas eórum.

. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.
R). Et lux perpétua lúceat eis.

*. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

(rémus.

Eus, qui inter Apostólicos Sacerdótes fámulos tuos Sacerdotáli fecísti dignitáte vigére; præsta, quæsumus, ut eorum quoque perpétuo aggregéntur consórtio.

Eus véniæ largitor, et humánæ salútis amátor, quæ

Drums vécie langitor, et mu, ut nostre congregationis

fratres, propinquos, et benefactóres, qui ex hoc sæculo transiérunt, beáta María semper Vírgine intercedente cum ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consortium perveníre concédas.

Eus, cujus miseratióne ánimæ fidélium requiéscunt, fámulis et famulábus tuis ómnibus hic et ubique in Christo quiescentibus, da propitius véniam peccatórum, ut a cunctis reátibus absolúti, tecum sine fine læténtur. Per Christum Dóminum nostrum. . Amen.

. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.

R. Et lux perpétua lúceat eis.

Tum duo Cantores dicunt:

. Requiéscant in pace.

I. Amen.

Et mox Pontifex, elevata dextera, producit signum crucis ab omni parte super Camcterium. Tum accepta mitra per Pontificem, revertuntur omnes ad Ecclesiam, ordine quo venerunt, Choro dicente congruenti voce sine noia totum Psalmum.

Miserére mei, Deus,

secúndum magnam misericórdiam tuam, ut supra, pag. 102. cum . Réquiem ætérnam dona eis, Dómine. . Et lux perpétua* lúceat eis. Quem etiam Pontifex ipse dicit voce demissa cum Ministris, seu Capellanis suis: quibus dictis, et cum ad Cho

rum ante majus altare pervenerit Pontifex, deposita mitra, stans ibidem in medio, versus ad altare, dicit:

A

[blocks in formation]

ỳ. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed libera nos a malo.

y. A porta ínferi.

R. Erue, Dómine, ánimas eórum.

ỳ. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Y. Dóminus vobiscum.

Et cum spíritu tuo.

O rémus.

Bsólve, quæsumus, Dómine, ánimas famulórum famularúmque tuárum, ab omni vínculo delictórum, ut in resurrectiónis glória inter Sanctos et eléctos tuos resuscitáti respírent. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

His peractis, depositis stola et pluviali nigris, seu violaceis, et assumptis albis, incipit visitationem a sanctissima Eucharistia, ad Baptisterium, inde ad sancta Olea, ad sacras Reliquias, tum ad Altaria et Capellas, et sacras Imagines, item ad Sacristiam, et Cometerium se confert; post, ad ædes Canonicales, hospitalia, confraternitates, et alia loca pia. Poterit postea Pontifex confirmare pueros, præmissa monitione, et aliis servatis, prout supra in principio de Confirmandis dictum est.

Expedita itaque Confirmatione, et benedictis ornamentis, si quæ benedicenda sunt, depositisque indumentis Ecclesiasticis, confessiones, et deinde quærelas, si quæ sunt, audit. Tum de conversatione Cleri et populi, ac qualiter spiritualia et temporalia in ipsa Ecclesia ministrantur; et de libris ac ornamentis diligenter de plano inquirit.

« ZurückWeiter »