Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

. Per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R Habémus ad Dóminum.

Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et justum est.

Vere dignum, et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, honórum dator, ordinúmque distribútor, atque officiórum dispósitor, qui in te manens ínnovas ómnia, et cuncta dispónis, per verbum, virtútem, sapientiámque tuam Jesum Christum Fílium tuum Dóminum nostrum, sempitérna providéntia præparas, et singulis quibúsque tempóribus aptánda dispénsas. Cujus corpus, Ecclésiam vidélicet tuam, cœléstium gratiárum varietáte distínctam, suorúmque connéxam distinctióne membrorum, per legem mirábilem totíus compáginis unítam, in augméntum templi tui créscere, dilataríque largíris; sacri múneris servitútem trinis grádibus ministrórum Nómini tuo militáre constituens, eléctis ab initio Levi filiis, qui in mysticis operatiónibus domus tuæ fidélibus excúbiis permanéntes, hæreditátem benedictiónis ætérnæ sorte perpétua possidérent. Super hos quoque fámulos tuos, quæsumus Dómine, placátus inténde, quos tuis sacris altáribus servitúros in officium Diaconátus supplíciter dedicámus. Et nos quidem, tamquam hómines divíni sensus et summæ ratiónis ignári, horum vitam, quantum póssumus, æstimámus. Te autem, Dómine, quæ nobis sunt ignóta non tránseunt, te occúlta non fallunt. Tu cógnitor es secretórum, tu scrutátor es córdium. Tu horum vitam cœlésti póteris examináre judício, quo semper prævales, et admissa purgare, et ea, quæ sunt agénda, concédere.

Hic solus Pontifex manum dexteram extendens, ponit Super caput cuilibet ordinando, et nullus alius, quia non

ad Sacerdotium, sed ad ministerium conseerantur, dicens singulis:

A

Ccipe Spíritum sanctum, ad robur, et ad resisténdum diábolo, et tentatiónibus ejus: In nómine Dómini. Postea prosequitur in primo tono, extensam tenens ma .num dexteram, usque in finem Præfationis

Emítte in eos, quæsumus, Dómine, Spíritum sanctum, quo in opus ministérii tui fidéliter exequéndi septifórmis grátiæ tuæ múnere roboréntur. Abúndet in eis totíus forma virtútis, auctoritas modésta, pudor constans, innocéntiæ púritas, et spirituális observántia disciplínæ. In móribus eórum præcépta tua fúlgeant, ut suæ castitátis exémplo imitatiónem sanctam plebs acquírat; et bonum consciéntiæ testimónium præferéntes, in Christo firmi et stábiles persevérent, dignísque succéssibus de inferióri gradu per grátiam tuam cápere potióra mereántur.

Quod sequitur, dicit submissa voce legendo, ita tamen quod a circumstantibus possit audiri.

Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit, et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Post hæc Pontifex sedens cum mitra, cuilibet ordinando ante se genuflexo, stolam, quam singuli in manu habent, imponit successive super humerum sinistrum, dicens singulis:

A

Ccipe stolam cándidam de manu Dei: adímple ministérium tuum: potens enim est Deus, ut augeat tibi grátiam suam: Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum. R. Amen.

Faciens supra quemlibet eorum signum Crucis, et ministri reflectent capita stolæ, et alligent sub brachio dextero.

Post hæc Pontifex accipiens dalmaticam, induit ea quemlibet successive usque ad humeros: et sic fit usque ad ultimum, quem ea totaliter induit: et hoc, si una tantum sit dalmatica; si vero quilibet suam habet, tunc singulos sua totaliter induit, dicens cuilibet:

Nduat te Dóminus induménto salútis, et vestiménto lætítiæ, et dalmática justítiæ circúmdet te semper: In nómine Dómini. R. Amen.

Postremo Pontifex accipit, et tradit omnibus librum Evangeliorum, quem manu dextera tangunt, dicens :

Ccípite potestatem legéndi Evangélium in Ecclésia Dei, tam pro vivis, quam pro defunctis: In nómine Dómini. R. Amen.

Quo facto Pontifex stans ad altare conversus, dicit. sine mitra.

() rémus. Et ministri: Flectámus génua. R. Leváte. Et vertens se ad ordinatos, dieit:

Xáudi, Dómine, preces nostras, et super hos fámulos tuos Spíritum tuæ benedictiónis emítte; ut cœlésti múnere ditáti, et tuæ majestátis grátiam possint acquirere, et bene vivéndi áliis exémplum præbére. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit, et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.

D

(rémus.

Omine sancte, Pater fidei, spei, et grátiæ, et proféctuum remunerátor, qui in cœléstibus et terrénis Angelórum ministériis ubíque dispósitis, per ómnia eleménta voluntátis tuæ diffúndis efféctum, hos quoque fámulos tuos spirituáli dignáre illustráre afféctu; ut tuis obséquiis expedíti, sanctis altaribus tuis ministri puri accréscant; et indulgéntia tua purióres, eórum gradu, quos Apóstoli tui in septenárium númerum, beáto Stéphano duce ac prævio, Spírítu sancto auctóre, elegérunt, digni exístant, et virtútibus univérsis, quibus tibi servíre opórtet, instrúcti, tibi compláceant. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílíum tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Deinde cum tempus fuerit, aliquis de noviter ordinatis dalmatica indutus, dicit Evangelium. Ordinati autem statim, suggerente Arclidiacono, redeunt ad loca sua.

DE ORDINATIONE PRESBYTERI.

Pro Ordinatione Presbyterorum parentur oleum Catechumenorum, Calix cum vino el aqua, Patena el Hostia desuper posita, medulla panis, et bacile cum buccali pró manibus abluendis, quas singuli ad suas mappulas extergunt

D

laconis ordinatis, Pontifex ad sedendum m sede sua.

vel in faldistorio, in plano juxta cornu Epistolæ accedit, et cantatur Tractus. usque ad ultimum versum exclusive: quod si sit infra Octavam Pentecostes, Tractus et Sequentia, usque ad ultimum versum exclusive. Interima accedunt duo capellani cum libro, et candela ante Poutificem, qui ex eo legit ipsum Tracium, et Sequentiam. usque ad ultimum versum exclusive. Deinde Pontifex cum mitra revertitur aute altare, ubi sedet super faldistorium. Tune Archidiaconus vocat ordinandos voce intelligiinli, dicens:

Accédant qui ordinándi sunt ad Ordinem Presby

terátus.

Et mox nominatim leguntur per Notarium, prout supra dictum est, nulla tamen de titulo facta mentione. Tune illi more Diaconorum parati, amietu, alba, cingulo. stola, et manipulo, tenentes planetas super brachium sinistrum complicatas, et in manu dextera candelas, ac mappulas albas pro ligandis et lavandis manibus, ad Pontificem accedunt, et coram eo in modum coronæ se disponunt. Tune Archidiaconus præsentat ordinandos Pontifici, dicens:

R

Everendíssime Pater, póstulat sancta mater Ecclésia Cathólica, ut hos præséntes Diáconos ad onus Presbytérii ordinétis.

Et Pontifex interrogat, dicens: Scis illos esse dignos? Respondet Archidiaconus: Quantum humána fragilitas nosse sinit, et scio, et testíficor ipsos dignos esse ad hujus onus officii.

Pontifex dicit: Deo grátias.

Et annuntiat clero, et populo, dicens :

Uóniam, fratres charíssimi, rectóri navis, et navigio

deferéndis, éadem est vel securitátis rátio, vel commúnis timóris; par eórum debet esse senténtia, quorum causa .commúnis exístit. Neque enim fuit frustra a Pátribus institútum, ut de electióne illórum, qui ad régimen altáris adhibendi sunt, consulátur étiam pópulus: quia de vita et conversatióne præsentándi, quod nonnúmquam ignorátur a plúribus, scitur a páucis; et necesse est, ut facilius ei, quis obedientiam exhibeat ordináto, cui assénsum præbúerit ordinándo. Horum síquidem Diaconórum in Presbyteros, auxiliánte Dómino, ordinandórum conversátio (quantum mihi vidétur) probáta, et Deo plácita exístit, et digna (ut árbitror) Ecclesiástici honóris augménto. Sed ne unum fortasse, vel paucos, aut decípiat assénsio, vel fallat afféctio, sententia est expetenda multórum. Itaque quid de eórum áctibus, aut móribus novéritis, quid de mérito sentiátis, líbera voce pandátis; et his testimónium Sacerdótii magis pro mérito, quam affectióne áliqua, tribuátis. Si quis igitur habet áliquid contra illos, pro Deo, et propter Deum, cum fidúcia éxeat, et dicat; verumtamen memor sit conditiónis suæ.

Postea Pontifex, facta aliqua mora, convertens sermo nem suum ad ordinandos, admonet eos, dicens:

Onsecrándi, filii dilectissimi, in Presbyteratus officium, illud digne suscipere, ac suscéptum laudabíliter éxequi studeátis. Sacerdótem étenim opórtet offérre, benedícere, præésse, prædicáre, et baptizáre. Cum magno quippe timóre ad tantum gradum ascendéndum est, ac providéndum, ut cœléstis sapiéntia, probi mores, et diutúrna justítiæ observátio ad id eléctos comméndent. Unde Dóminus præcipiens Móysi, ut septuaginta viros de univérso Israel in adjutórium suum eligeret, quibus Spíritus sancti dona divíderet, suggéssit: quos tu nosti, quod senes pópuli sunt. Vos síquidem in septuaginta viris et sénibus signáti estis, si per Spíritum septifórmem, Decálogum legis custodiéntes, probi, et matúri in sciéntia similiter et ópere éritis.

« ZurückWeiter »