Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Rectórem, et ad nos usque perducéntes petiérunt Epíscopum consecrári. Et ídeo, auxiliánte Dómino, testimónium illis reddéntibus de consciéntia tua, ob utilitátem ipsíus Ecclésiæ, per manus nostræ impositiónem te Epíscopum consecrávimus. Amodo, frater charíssime, scías te máximum pondus suscepísse labóris, quod est sárcina regíminis animárum, et cómmodis servíre multórum, omniúmque fieri mínimum atque minístrum, et pro crédito tibi talénto in die exáminis et judícii ratiónem redditurum. Nam si Salvátor noster dicit: Non veni ministrári, sed ministrare; et ánimam suam pósuit pro óvibus suis; quanto magis nos inútiles servi summi Patris famílias debémus máximo cum sudóre incumbere, oves Domínicas a summo nobis Pastóre consignátas ad ovíle Domínicum, suffragánte divína grátia, absque morbo vel mácula perdúcere? Exhortámur ergo dilectiónem tuam, ut fidem, quam in exórdio tuæ consecratiónis bréviter lucidéque digéssimus, illibátam et inviolabíliter custódias; quia fides ómnium virtútum fundaméntum est. Scimus quod ab infántia sacris es lítteris erudítus, et canónicis institútis edoctus, áttamen bréviter ad te nobis dirigéndus est sermo. Ordinatiónes ergo cum féceris, secúndum Cánones atque Apostólicam Ecclésiam aptis tempóribus fac, id est, mensis primi, quarti, séptimi, et décimi. Vide, ut manus cito némini impónas, neque commúnices peccátis aliénis; bígamos, vel curiáles, aut servum cujuslibet ad sacrum Ordinem nequáquam promóveas, nec neophytum, ne secúndum Apóstoli senténtiam in supérbiam elátus, in judícium íncidat diáboli; sed eos in sacrosáncta Ecclésia ordináre stude, qui ætátem hábeant maturitátis, et apud Deum et hómines fidéliter víxerint, et deinceps vívere stúdeant. Et hoc cavéndum est tibi, et quasi venénum pestíferum rejiciéndum, ne avarítia surrípiat cor tuum; ut per quodlibet munus accéptam manus impositiónem alícui tríbuas, et in simoníacam hæresim, quam Salvátor noster omnimode detestátur, in præceps ruas. Meménto, quia gratis accepísti, gratis et da: secún

dum enim Vatis elóquium: Qui prójicit avaritiam, et éxcutit manus suas ab omni múnere, iste in excélsis habitábit, muniménta saxórum sublímitas ejus, panis ei datus est, aquæ ejus fidéles sunt, Regem in decóre videbunt óculi ejus. Temetipsum mitem castúmque custódias. In habitáculum tuum aut raro, aut númquam mulieri sit ingréssus. Omnes puéllas et vírgines Christi aut æquanímiter ignóra, aut æquanímiter dílige, nec de prætérita castitáte confidas, quia neque Sampsóne fórtior, nec Davíde sánctior, nec Salomóne póteris esse sapiéntior. Quando áutem ob animárum lucrum visitatiónis causa in Collégium, vel infra septa ingréssus fúeris ancillárum Dei, non solus intróeas, sed táles tecum ádhibe sócios, de quórum contubérnio non diffaméris: quia opórtet Epíscopum irreprehensibilem esse, et testimónium habére bonum ad omnes, ut ne quis ex eo scándalum sumat: scandalizánti enim unum de pusíllis scimus quanta animadvérsio a Dómino comparétur. Prædicatióni insta; verbum Dei plebi tibi commissæ affluénter, et melliflue, ac distincte, in quántum rore cœlésti perfúsus fúeris, prædicáre non désinas. Scriptúras divínas sæpius lege; imo (si potest fieri) léctio sancta in mánibus tuis, maximéque in péctore tuo semper inhæreat, ipsam vero lectiónem orátio interrúmpat; ad instar namque spéculi ánima tua in ipsam sédulo respiciat, ut vel quæ incorrecta sunt, córrigat, vel quæ pulchra sunt, ámplius exórnet. Disce quod sapiénter dóceas, amplectens eum qui secúndum doctrínam est, fidélem sermónem; ut possis exhortári in doctrína sana, et eos qui contradícunt, argúere. Pérmane in his, quæ didicísti, et crédita sunt tibi elóquia divínæ dispensatiónis. Parátus semper esto ad satisfactiónem. Nec confúndant ópera tua sermónem tuum, ne cum in Ecclésia tua loquéris, tácitus quílibet respóndeat: Cur ergo ipse non facis quod jubes? Recognosce magister, qui túrgidum ventrem ferre vidéris, quómodo mihi de jejúniis prædicas? Furta atque perjúria possunt étiam detestári latrónes, et avarí

tiam cúpidi. Vita ígitur tua irreprehensibilis fiat, in ipsa filii tui régulam sumant; ex ipsa quidquid in eis minus corréctum fúerit, córrigant; ex ipsa vídeant quod díligant; cernant quod imitári festínent; ut ad exémplum tuum omnes fidéli stúdio vívere compellántur. Sit erga subjectos tuos sollicitúdo laudábilis. Exhibeátur cum mansuetúdine disciplína, cum discretióne corréctio. Iram benígnitas mítiget, benignitátem zelus exácuat; ita et álterum ex áltero condiátur, ut nec immoderáta últio, ultra quam opórtet, affligat, neque iterum frángat rectórem remíssio disciplínæ. Itaque boni te dulcem, pravi ásperum séntiant correptórem; in qua vidélicet correptióne hunc esse órdinem nóveris observándum, ut persónas díligas, et vítia persequáris, ne si áliter ágere fortasse volúeris, tránseat in crudelitátem corréctio, et perdas per irremíssam iram, quos emendáre per discretiónem debúeras. Sic enim vúlnera convenit te abscindere, ut non fácias ulcerári quod sanum esse vidétur; neque si plus, quam res exégerit, ferrum incisiónis imprésseris, nóceas, cui prodésse festínas. Nec dicimus, ut in te delinquéntibus non te osténdas ultórem, et vítia nutríri permíttas; sed hortámur, ut in judício semper misericórdia misceátur, ut possis cum Prophéta fiduciáliter dícere: Misericórdiam et judícium cantábo tibi, Dómine. Sit in te Pastóris píetas, amabilísque dulcédo, et secúndum canónicas régulas sevéra distríctio, vidélicet, ut innocénter vivéntes léniter fóveas, et inquiétos perfidósque feriéndo, a pravitate compéscas. Nullíus fáciem in judício aspícias, ut nec dívitem poténtia sua apud te extóllere possit, nec páuperem propter paupertatem humilitatémque ipsíus, exasperátio tua de re quam súggerat, humiliórem reddat. Substantiam Ecclésiæ, quam ad dispensándum súscipis, fidéliter ac discréte erogáre ne dissímules. Scias te aliénum esse dispensatórem, ut in te Domínicum impleátur elóquium, dicens: Fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut det illis escam in témpore. Hospitalitátem sectáre.

Misericórdem, prout vires súppetent, pauperibus te éxhibe: quia qui obtúrat áurem ad clamórem eórum, ut non exáudiat; ipse clamábit, et non exaudiétur. Víduæ, órphani, pupillíque te benigníssimum Pastórem ac tutórem se habére gaudeant. Oppréssis defénsio tua subvéniat. Illis autem, qui ópprimunt, vigor tuus efficáciter contradícat. Et ita cuncta, Deo adjuvánte, præmúnias, ut lupus sæviens, sequacésve illíus adhuc in carne vitam agéntes, huc illúcque debacchántes, et ánimas innocéntium laniáre cupiéntes, in ovíle Domínicum ingrediéndi ad perdéndas ánimas locum non habeant. Nullus te favor extóllat; nulla advérsitas átterat, id est, ut nec in prósperis cor tuum elevétur, neque in advérsis in áliquo dejiciátur; sed ómnia et in ómnibus cáute et cum discretióne ágere te vólumus, ut absque reprehensióne ab ómnibus vívere comprobéris. Sancta Trinitas fraternitátem tuam sua protectióne incólumem custódiat, ut dum tali moderámine in Deo nostro onus, quod suscepísti, perégeris, in die ætérnæ retributiónis, eo dicénte, audíre mereáris: Euge serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam, intra in gaudium Dómini tui: Quod ipse tibi præstáre dignétur, qui cum Patre et Spíritu sancto vivit et regnat Deus, in sæcula sæculórum. Amen.

Quo tradito, ibunt omnes, quilibet ad locum suum, ad se exuendum.

Q

DE BARBA TONDENDA.

Uando primo Clericis barba tondentur, dici debet,
Pontifice sedente cum mitra, Antiphona:

Sicut ros Hermon, qui descéndit in montem Sion, sic descéndat super te Dei benedíctio.

Psalmum: Ecce quam bonum, cum Glória Patri, etc. prout supra sub Benedictione Abbatis, pag. 92.

Quo expleto, repetitur tota Antiphona: Sicut ros Hermon, etc. Qua finita, Pontifex, deposita mitra, surgit, et stans versus ad illum, dicit:

O rémus.

DEus, cujus providéntia omnis creatúra increméntis

adúlta congáudet; preces nostras super hunc fámulum tuum juvenilis ætátis decóre lætántem, et primis auspíciis attondéndum exáudi, ut in ómnibus protectiónis tuæ munítus auxílio, ævóque largióre provéctus, cœléstem bene dictiónem accípiat, et præsentis vitæ præsidiis gáudeat et futúræ. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

DE OFFICIO PSALMISTATUS.

Salmista, id est Cantor, potest sola jussione Presbyteri Officium suscipere cantandi, dicente sibi Presbytero: Vide, ut quod ore cantas, corde credas; et quod corde credis, opéribus cómprobes.

Et si Episcopus Clericos ordinans hæc faciat, bene facit.

Sand

[ocr errors]

I Officium Psalmistatus collatum olim fuerit degradando, post degradationem a prima tonsura, si velit Pontifex, dicit:

Quia quod ore cantásti, corde non credidísti, nec ópere implevísti: ídeo cantándi officium in Ecclésia Dei a te amovémus.

PONTIFICALIS ROMANI FINIS.

« ZurückWeiter »