Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ý. Glória Patri, etc.
R. Sicut erat, etc. .

Deinde repetitur Antiphona Confirma etc. qua repelita, Pontifex, deposita mitra, surgit, et stans versus ad altare, junctis ante pectus manibus, dicit:

♡. Osténde nobis, Dómine, misericordiam tuam.
R. Et salutáre tuum da nobis.
8. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

rémus.

Eus, qui Apóstolis tuis sanctum dedisti Spíritum , et

per eos eorúmque successóres cæteris fidélibus tradéndum esse voluisti , réspice propitius ad humilitatis nostræ famulátum; et præsta, ut illius cor, cujus frontem sacro Chrísmate delinivimus, et signo sanctæ Crucis signávimus, idem Spíritus sanctus in eo ( vel in ea ) supervéniens, templum glóriæ suæ dignánter inbabitándo perficiat: Qui cum Patre et eódem Spíritu sancto vivis et regnas Deus, in sæcula sæculórum.

R. Amen.

Deinde dicit: L Cce sic benedicétur omnis homo , qui timet Dó

minum.

Et vertens se ad Confirmatum , et faciens super eum signum Crucis, dicit: D Ene * dicat te Dóminus ex Sion, ut videas bona Je

rúsalem omnibus diébus vitæ tuæ, et hábeas vitam ætérnam. R. Amen.

Expedita Confirmatione, Pontifex sedens, accepta mitra, patrino et matrinæ annuntiat, quod instruant filium suum bonis moribus quod fugiat mala, et faciat bona et doccant eum Credo in Deum et Pater noster et Ave María, quoniam ad hoc sunt obligati.

PONTIF. ROA.

DE CLERICO FACIENDO.

Tonsuræ conferendæ necessaria : Forfices pro incidendis capillis; Bacile pro illis imponendis ; Gremiale.

Tonsurando necessaria : Confirmatio ante suscepta; attestatio Baptismi; prævia Confessio ; tunica talaris ; superpelliceum; candela, si intra Missarum solemnia Tonsura recipiatur; oratio : Dóminus pars hæreditatis , etc. memoriter.

CI extra Missarum solemnia , quocumque scilicet die,

hora et loco minus solemniter Tonsura conferatur, Pontifex supra rochettum, vel (si sit Regularis) supra superpelliceum stola alba et mitra simplici paratus, accedens ad faldistorium ante medium Altaris, si sit in Capella , vel in loco convenienti sibi paratum, sedet.

Vel si ante immediate, vel post Missam privatim celebratam conferatur , Pontifex, deposita planeta , vel ea indutus et mitra, accedens ad faldistorium , ante medium altaris positum, sedet.

Vel denique si Tonsuram tantum in privatæ Missæ celebratione , cum mitra , aut etiam cum aliquo ex majoribus Ordinibus intra Missarum solemnia , pontificaliter paratus conferat Episcopus, in Missa de Sabbato ante Dominicam Passionis, et in aliis Missis, in quibus non dicitur Glória in excelsis, post Introitum , Tonsura conferri debet. In Missis vero de Quatuor Temporibus, de Sabbato sancto, et in aliis Missis, in quibus dicitur Glória in excélsis, dicto Kyrie eléison, ad Tonsuram proceditur.

Pontifice igitur sedente in faldistorio, vocatur Tonsurandus nominatim ; et respondens Adsum, accedit : tum facta profunda reverentia Pontifici, genuflectit coram illo.

Deinde surgit Pontifex cum mitra, et dicit:
x. Sit nomen Dómini benedíctum.
R!. Ex hoc nunc et usque in sæculum.

. Adjutórium nostrum in nomine Dómini. R. Qui fecit cælum et terram. Rémus, fratres charíssimi, Dóminum nostrum Jesum

Christum pro hoc fámulo suo, qui ad deponendum comas cápitis sui pro ejus amóre festinat, ut donet ei Spiritum sanctum , qui hábitum Religionis in eo in perpétuum consérvet, et a mundi impedimento ac sæculari desidério cor ejus deféndat: ut sicut immutátur in vultu, ita dextera manus ejus, virtútis ei tribuat incrementa, et ab omni cæcitáte spirituáli et humána óculos ejus aperiat, et lumen ei ætérnæ grátiæ concédat: Qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

• Post hæc, sedente Pontifice, schola seu Ministri inchoant et prosequuntur Antiphonam, et Psalmum sequentes : Tu es, Dómine, qui restítues bæreditátem meam mihi.

Psalmus 15.
Onsérva me, Dómine, quóniam sperávi in te. • Dixi

Dómino : Deus meus es tu, quóniam bonorum meorum non eges.

Sanctis qui sunt in terra ejus, * mirificávit omnes voluntátes meas in eis.

Multiplicatæ sunt infirmitátes eórum: * póstea acceleravérunt.

Non congregabo conventícula eórum de sanguínibus : * nec memor ero nóminum córum per lábia mea.

Repetitur Antiphona, Tu es , Dómine, etc.

Incepto Psalmo, Pontifex cum forsicibus incidit Tonsurando extremitates capillorum in quatuor locis, videlicet in fronte, in occipitio, et ad utramque aurem, deinde in medio capitis aliquot crines capillorum, et in bacile deponit, dicente co qui tondetur: N óminus pars hæreditátis meæ , et cálicis mei : tu es D qui restítues hæreditátem meam mihi.

Tonso Clerico, Pontifex deposita mitra surgit, et stans versus ad illum , dicit:

Orémus. 1 Ræsta , quæsumus, omnípotens Deus: ut hic fámulus I tuus, cujus hodie comas capitis pro amóre divino deposúimus, in tua dilectióne perpétuo máneat, et eum sine mácula in sempiternum custódias. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Tunc schola seu Ministri inchoant et prosequuntur Antiphonam et Psalmum sequentes : qua incepta , Pontifex sedet eum mitra.

Antiphona. Hic accipiet benedictiónem a Dómino , et misericórdiam a Deo salutári suo: quia hæc est generatio quæréntium Dóminum.

: Psalmus 23.

n Omini est terra, et plenitúdo ejus : * orbis terrárum, J et universi qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.

Quis ascendet in montem Dómini : * aut quis stabit in loco sancto ejus ?

Innocens mánibus et mundo corde: * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.

Hic accipiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo salutári suo.

Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.

Attóllite portas , principes, vestras, et elevamini portæ æternáles : * et introíbit Rex glóriæ.

Quis est iste Rex glóriæ ? * Dóminus fortis, et potens, Dóminus potens in prælio.

Attóllite portas, príncipes , vestras, et elevamini portæ æternáles : * et introíbit Rex glóriæ.

Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.

Glória Patri , etc.
Repetitur Antiphona. Hic accipiet, etc.

[ocr errors]

Qua finita , Pontifex, deposita mitra, surgit, et conversus ad altare, dicit:

O rémus. Et ministri dicunt: Flectámus génua.
R). Leváte.
Pontifex versus ad tonsum, dicit:

Désto, Dómine, supplicatiónibus nostris, et hunc fá-
n mulum tuum bene + dícere dignáre, cui in tuo san-
cto Nómine hábitum sacræ religiónis impónimus; ut te
largiente et devótus in Ecclésia tua persistere , et vitam
percipere mereátur ætérnam. Per Christum Dóminum no-
strum. R. Amen.
. Tum Pontifex, accepta mitra, sedet, et accipiens præ
manibus superpelliceum, Tonsum totaliter induit, dicens:
TNduat te Dóminus novum hóminem , qui secúndum
Deum creátus est, in justítia et sanctitáte veritátis.

Quo expedito, Pontifex, deposita mitra, surgit et versus ad illum dicit:

Orémus. Mnipotens, sempiterne Deus, propitiáre peccátis noU stris, et ab omni servitúte sæculáris hábitus hunc fámulum tuum emunda : ut dum ignominiam sæculáris hábitus depónit, tua semper in ævum grátia perfruátur; ut sicut similitudinem corónæ tuæ eum gestáre fácimus in cápite, sic tua virtúte bæreditátem súbsequi mereátur ætérnam in corde : Qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Deinde Pontifex, accepta mitra sedet, et Clericum sic alloquitur : L'Ili charíssime, animadvertere debes , quod hodie de I foro Ecclésiæ factus es, et privilégia clericalia sortitus es. Cave ígitur, ne propter culpam tuam illa perdas : et hábitu honésto, bonísque móribus, atque opéribus Deo placere stúdeas,: Quod ipse tibi concédat per Spiritum sanctum suum. R. Amen.

Dic semel septem Psalmos Pænitentiáles cum Litániis, Versículis, et Oratiónibus, et omnipotentem Deum étiam pro me ora.

« ZurückWeiter »