Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

. Adjutórium nostrum in nómine Dómini. R. Qui fecit cœlum et terram.

Rémus, fratres charíssimi, Dóminum nostrum Jesum Christum pro hoc fámulo suo, qui ad deponéndum comas cápitis sui pro ejus amóre festínat, ut donet ei Spíritum sanctum, qui hábitum Religiónis in eo in perpétuum consérvet, et a mundi impediménto ac sæculári desidério cor ejus deféndat: ut sicut immutátur in vultu, ita déxtera manus ejus, virtútis ei tríbuat increménta, et ab omni cæcitáte spirituáli et humána óculos ejus apériat, et lumen ei ætérnæ grátiæ concédat: Qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

• Post hæc, sedente Pontifice, schola seu Ministri inchoant et prosequuntur Antiphonam, et Psalmum sequentes: Tu es, Dómine, qui restitues hæreditátem meam mihi. Psalmus 15.

Onsérva me, Dómine, quóniam sperávi in te. Dixi

rum non eges.

Sanctis qui sunt in terra ejus,

luntátes meas in eis.

mirificávit omnes vo

Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum: * póstea accele

ravérunt.

Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus: nec memor ero nóminum eórum per lábia mea.

Repetitur Antiphona, Tu es, Dómine, etc.

Incepto Psalmo, Pontifex cum forficibus incidit Tonsurando extremitates capillorum in quatuor locis, videlicet in fronte, in occipitio, et ad utramque aurem, deinde in medio capitis aliquot crines capillorum, et in bacile deponit, dicente eo qui tondetur:

D

óminus pars hæreditátis meæ, et cálicis mei: tu es qui restitues hæreditátem meam mihi.

Tonso Clerico, Pontifex deposita mitra surgit, et stans versus ad illum, dicit:

Orémus.

Ræsta, quæsumus, omnipotens Deus: ut hic fámulus tuus, cujus hódie comas cápitis pro amore divíno deposúimus, in tua dilectióne perpétuo máneat, et eum sine mácula in sempitérnum custódias. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Tunc schola seu Ministri inchoant et prosequuntur Antiphonam et Psalmum sequentes: qua incepta, Pontifex sedet cum mitra.

Antiphona. Hic accipiet benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo: quia hæc est generátio quæréntium Dóminum.

Det

Psalmus 23.

Omini est terra, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum:

mina præparávit eum.

et super flú

Quis ascéndet in montem Dómini: * aut quis stabit in loco sancto ejus?

Innocens mánibus et mundo corde: * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo. Hic accipiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo salutári suo.

Hæc est generátio quæréntium eum, ciem Dei Jacob.

quæréntium fá

Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini portæ æternáles: et introíbit Rex glóriæ.

Quis est iste Rex glória? * Dóminus fortis, et potens, Dóminus potens in prælio.

Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini porta æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.

Quis est iste Rex glória? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.

Glória Patri, etc.

Repetitur Antiphona. Hic accipiet, etc.

Qua finita, Pontifex, deposita mitra, surgit, et conversus ad altare, dicit:

A

Orémus. Et ministri dicunt: Flectámus génua.
R. Leváte.

Pontifex versus ad tonsum, dicit:

Désto, Dómine, supplicatiónibus nostris, et hunc fámulum tuum benedícere dignáre, cui in tuo sancto Nómine hábitum sacræ religiónis impónimus; ut te largiénte et devótus in Ecclésia tua persistere, et vitam percípere mereátur ætérnam. Per Christum Dóminum nostrum. . Amen.

I

Tum Pontifex, accepta mitra, sedet, et accipiens præ manibus superpelliceum, Tonsum totaliter induit, dicens: Nduat te Dóminus novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est, in justítia et sanctitáte veritátis. Quo expedito, Pontifex, deposita mitra, surgit et versus ad illum dicit:

O rémus

Mnipotens, sempitérne Deus, propitiáre peccátis nostris, et ab omni servitúte sæculáris hábitus hunc fámulum tuum emúnda: ut dum ignomíniam sæculáris hábitus depónit, tua semper in ævum grátia perfruátur; ut sicut similitúdinem corónæ tuæ eum gestáre fácimus in cápite, sic tua virtúte hæreditátem súbsequi mereátur ætérnam in corde: Qui cum Patre et Spíritu sancto vivis et regnas Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen. Deinde Pontifex, accepta mitra sedet, et Clericum sic alloquitur:

[ocr errors]

Ili charíssime, animadvertere debes, quod hódie de foro Ecclésiæ factus es, et privilégia clericália sortítus es. Cave ígitur, ne propter culpam tuam illa perdas: et hábitu honésto, bonísque móribus, atque opéribus Deo placére stúdeas: Quod ipse tibi concédat per Spíritum sanctum suum. R. Amen.

Dic semel septem Psalmos Pœnitentiáles cum Litániis, Versículis, et Oratiónibus, et omnipoténtem Deum étiam pro me ora.

DE MINORIBUS ORDINIBUS

UNI TANTUM CONFERENDIS.

Minoribus conferendis necessaria: claves Ecclesiæ in aliqua pelvicula, campanula, si non adsint campanæ majores, codex Lectoris, liber exorcismorum, vel Pontificale, seu Missale, candelabrum cum cereo extincto, urceolus vacuus, Hostia cum mappa pro Ordinandi communione, si Ordines intra Missam recipiat.

Ordinando necessaria: prævia Confessio, in capillis modestia, Corona minorum Ordinum, tunica talaris, superpelliceum, candela pro Offertorio, si Ordines intra Missam recipiantur.

Set

extra Missarum solemnia, Dominicis diebus scilicet, et festivis, in mane tantum, minus solemniter conferantur, Pontifex supra rochettum, vel (si sit Regularis) supra superpelliceum stola alba, et mitra paratus, accedens ad faldistorium ante medium altaris sibi paratum, sedet.

Vel si ante immediate, vel post Missam privatim celebratam conferantur, Pontifex sine, vel cum planeta, et I mitra accedens ad faldistorium, sedet.

Vel denique si minores tantum Ordines in privata Missæ celebratione, cum mitra, aut etiam cum aliquo ex majoribus Ordinibus intra Missarum solemnia pontificaliter paratus conferat Episcopus; in Missa de Sabbato ante Dominicam Passionis, et in aliis Missis, in quibus non dicitur Glória in excélsis, post Kyrie eléison, omnes minores Ordines conferantur. In Missis vero de Sabbato Sancto, et in aliis Missis, in quibus dicitur Glória in excélsis, eo dieto, ad quatuor minores Ordines proceditur. In Missis autem de Quatuor Temporibus, dicta prima Lectione, ordinatur Ostiarius, post secundam Lectionem Lector, post tertiam Exorcista, post quartam Acolythus.

DE ORDINATIONE OSTIARII

Dum igitur Pontifex ante medium altaris, in faldistorio sibi parato sedet, renibus altari versis, Archidiaconus, aut alius Minister vocat Ordinandum, dicens:

[ocr errors]

A ccédat qui ordinándus est ad officium Ostiariórum. Mox Notarius appellat eum nomine suo; qui respondens, Adsum, accedit, et facta profunda reverentia, genuflectit coram eo. Tum Pontifex illum admonet, dicens: Usceptúrus, fili charíssime, officium Ostiariórum, vide quæ in domo Dei ágere débeas. Ostiárium opórtet percútere cymbalum, et campánam, aperire Ecclésiam et sacrárium, et librum aperire ei qui prædicat. Provide ígitur, ne per negligéntiam tuam, illárum rerum, quæ intra Ecclésiam sunt, áliquid depéreat; certísque horis domum Dei apérias fidélibus, et semper cláudas infidélibus. Stude étiam, ut sicut materiálibus clávibus Ecclésiam visíbilem áperis et cláudis, sic et invisibilem Dei domum, corda scílicet fidélium, dictis et exémplis tuis cláudas diabolo, et apérias Deo; ut divína verba, quæ audíerint, corde retineant, et ópere cómpleant: Quod in te Dóminus perficiat per misericórdiam suam.

Hujusmodi admonitiones non fiunt Cardinali, nec Episcopo electo.

Deinde Pontifex accipit, et tradit claves Ecclesiæ Ordinando, quas manu dextera tangit, Pontifice dicente: Ic age, quasi redditúrus Deo ratiónem pro iis rebus, quæ his clávibus recludúntur.

[ocr errors]

Post hæc Archidiaconus, vel alius vices ejus tenens, ducit eum ad ostium Ecclesiæ, aut Capellæ, et facit illum claudere et aperire: tradit etiam illi funem Campanarum, faciens eum campanas, aut in illarum defectu, campanulam pulsare; deinde reducit illum ad Pontificem, quo, coram Pontifice, genua flectente, stans cum mitra Pontifex versus ad ipsum, dicit:

« ZurückWeiter »