Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

DE MINORIBUS ORDINIBUS

UNI TANTUM CONFERENDIS.

Minoribus conferendis necessaria : claves Ecclesiæ in aliqua pelvicula, campanula, si non adsint campanæ majores, codex Lectoris, liber exorcismorum , vel Pontificale, seu Missale, candelabrum cum cereo extincto, urceolus vacuus, Hostia cum mappa pro Ordinandi communione, si Ordines intra Missam recipiat.

Ordinando necessaria : prævia Confessio, in capillis modestia, Corona minorum Ordinum, tunica talaris, superpelliceum , candela pro Offertorio, si Ordines intra Missam recipiantur.

CI extra Missarum solemnia, Dominicis diebus scilicet, Det festivis, in mane tantum, minus solemniter conferantur, Pontifex supra rochettum , vel (si sit Regularis) supra superpelliceum stola alba, et mitra.paratus, accedens ad faldistorium ante medium altaris sibi paratum, sedet.

Vel si ante immediate, vel post Missam privatim celebratam conferantur, Pontifex sine, vel cum planeta, et mitra accedens ad faldistoriu , sedet.

Vel denique si minores tantum Ordines in privata Missæ celebratione, cum mitra , aut etiam cum aliquo ex majoribus Ordinibus intra Missarum solemnia pontificaliter paratus conferat Episcopus; in Missa de Sabbato ante Dominicam Passionis, et in aliis Missis, in quibus non dicitur Glória in excélsis, post Kyrie eleison, omnes minores Ordines conferantur. In Missis vero de Sabbato Sancto, et in aliis Missis, in quibus dicitur Glória in excelsis, eo dicto, ad quatuor minores Ordines proceditur. In Missis autem de Quatuor Temporibus, dicta prima Lectione, ordinatur Ostiarius, post secundam Lectionem Lector, post tertiam Exorcista, post quartam Acolythus.

DE ORDINATIONE OSTIARII

Dum igitur Pontifex ante medium altaris, in faldistorio sibi parato sedet, renibus altari versis, Archidiaconus, aut alius Minister vocat Ordinandum , dicens:

A ccédat qui ordinándus est ad officium Ostiariorum.

Mox Notarius appellat eum nomine suo; qui respondens, Adsum, accedit, et facta profunda reverentia, genuflectit coram eo. Tum Pontifex illum admonet, dicens :

Usceptúrus, fili charíssime, officium Ostiariórum, vide

quæ in domo Dei agere debeas. Ostiárium oportet percutere cymbalum , et campánam, aperire Ecclésiam et sacrárium, et librum aperire ei qui prædicat. Próvide igitur, ne per negligentiam tuam , illarum rerum, quæ intra Ecclésiam sunt, aliquid depéreat; certísque horis domum Dei apérias fidélibus, et semper cláudas infidélibus. Stude étiam, ut sicut materiálibus clávibus Ecclésiam visibilem áperis et cláudis, sic et invisibilem Dei domum , corda scilicet fidélium, dictis et exémplis tuis cláudas diábolo, et apérias Deo ; ut divina verba , quæ audierint, corde retineant, et ópere compleant: Quod in te Dóminus perficiat per misericórdiam suam.

Hujusmodi admonitiones non fiunt Cardinali, nec Episcopo electo.

Deinde Pontifex accipit, et tradit claves Ecclesiæ Ordinando, quas manu dextera tangit, Pontifice dicente:

Ic age, quasi redditúrus Deo rationem pro iis rebus, quæ his clávibus recluduntur.

Post hæc Archidiaconus, vel alius vices ejus tenens , ducit eum ad ostium Ecclesiæ, aut Capellæ, et facit illum claudere et aperire: tradit etiam illi funem Campanarum, faciens eum campanas, aut in illarum defectu, campanulam pulsare; deinde reducit illum ad Pontificem, quo, coram Pontifice, genua flectente, stans cum mitra Pontifex versus ad ipsum, dicit :

T Eum Patrem omnipotentem , fratres charíssimi, supU plíciter deprecémur, ut hunc fámulum suum bene x dícere dignetur , quem in officium Ostiariórum eligere dignátus est: ut sit ei fidelíssima cura in domo Dei diébus ac nóctibus, ac distinctiónem certárum horárum, ad invocándum nomen Dómini , adjuvante Dómino nostro Jesu Christo: Qui cum eo vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R Amen.

Tum mitra deposita , staus Pontifer, et conversus ad altare, dicit:

O rémus. Ministri subjungunt: Flectámus génua.
R!. Leváte.

Et statim Pontifex conversus ad genuflexum , stans sine mitra, dicit:

Omine sancte , Pater omnipotens, ætérne Deus, beU ne dícere dignáre hunc fámulum tuum in officium Ostiariórum: ut inter janitores Ecclésiæ tuo páreat obséquio , et inter eléctos tuos partem tuæ mereátur habere mercedis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitate Spíritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Post hæc Ordinatus, suggerente Archidiacono, ad locum suum revertitur,

DE ORDINATIONE LECTORIS.

Dontifex in faldistorio ante medium altaris posito redsI sumpta mitra sedet: lum Archidiaconus vocat Lectorem hoc modo:

Accédat qui ordinándas est ad officium Lectórum,

Mox per Notarium, ut supra, nominatum, et genuileyum, admonet Pontifex, dicens: LLéctus, fili charíssime, ut sis Lector in domo Dei noI stri, officium tuum agnosce, et imple. Potens est enim Deus, ut augeat tibi gratiam perfectionis ætérnæ. Lectórem síquidem opórtet légere ea, quæ (vel ei, qui) prædicat, et lectiónes cantáre, et benedicere panem, et omnes fructus novos. Stude ígitur verba Dei, videlicet Lectiónes sacras distincte et apérte ad intelligentiam et ædificationem fidélium absque omni mendacio falsitátis proférre; ne véritas divinárum Lectionum incúria tua ad instructiónem audiéntium corrumpátur. Quod autem ore legis , corde credas, et ópere compleas; quatenus auditores tuos, verbo pariter et exémplo tuo docere possis. Ideóque dum legis sta in alto loco Ecclésiæ, ut ab omnibus audiáris et videáris , figúrans positióne corporali te in alto virtútum gradu debére conversári; quatenus cunctis, a quibus audíris et vidéris, cælestis vitæ formam præbeas: quod in te Deus impleat per grátiam suam.

Deinde Pontifex accipit et tradit ordinando Codicem de quo lecturus est , quem manu dextera tangit, Pontifice interim dicente:

Ccipe, et esto verbi Dei relátor, habitúrus, si fidéliter A et utiliter impleveris officium tuum, partem cum iis, qui verbum Dei bene administravérunt ab initio.

Stans Pontifex cum mitra conversus ad genullexum , dicit :

Rémus, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotén

tem, ut super hunc fámulum suum, quem in órdinem Lectórum dignátur assúmere, bene fa dictiónem suam cleménter effúndat: quátenus legat distincte quæ in Ecclesia Dei legenda sunt, et éadem opéribus impleat. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium suum, Qui cum eo vivit, et regnat in unitate Spíritus sancti Deus , per ómnia sæcula sæculórum. 6. Amen.

Tum Pontifex, mitra deposita, stans conversus ad altare, dicit:

Orémus. Et ministri: Flectámus genua. R. Leváte.

Deinde stans conversus ad ordinatuni genuflexum, dicit sine mitra:

Omine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, bene dícere dignáre hunc fámulum tuum in officium Lectóris : ut assiduitáte Lectionum instrúctus sit, atque ordinátus, et agenda dicat, et dicta ópere impleat, ut in utróque sanctæ Ecclésiæ exémplo sanctitáti suæ cónsulat. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen. · Postea, suggerente Archidiacono, Ordinatus redit ad locum suum.

DE ORDINATIONE EXORCISTÆ. Dontifice in faldistorio ante medium altaris posito se

I dente cum mitra, vocatur Exorcista per Archidiaconum modo consueto:

Accédat qui ordinándus est ad officium Exorcistárum.

Mox per Notarium, ut supra, nominatum, et genullexum, admonet Pontifex, dicens :

Rdinándus, fili charíssime, in officium Exorcistárum,

nóscere debes quid suscipis. Exorcistam étenim opórtet abjicere dæmones , et dicere pópulo, ut, qui non commúnicat , det locum ; et aquam in ministério fúndere. Accipis ítaque potestatem imponendi manum super Energúmenos; et per impositiónem mánuum tuárum, grátia Spíritus sancti, et verbis exorcismi, pelluntur spíritus immúndi a corporibus obsessis. Stude igitur, ut sicut a corpóribus aliórum dæmones expéllis , ita ab ánimo tuo et córpore omnem immunditiam et nequítiam ejicias; ne illis succumbas, quem ab áliis tuo éffugas ministério. Disce per officium tuum vítiis imperáre, ne in tuis móribus aliquid sui juris inimicus váleat vindicáre. Tunc étenim recte in aliis dæmonibus imperábis, cum prius in teípso eórum omnimodam nequítiam súperas: Quod tibi Dóminus ágere concédat per Spiritum suum sanctum.

Post hæc, Pontifex accepit et tradit Ordinando librum, in quo scripti sunt Exorcismi , cujus loco tradi potest Pontificale, seu Missale; et dum ordinandus librum tangit manu dextera, dicit Pontifex:

« ZurückWeiter »