Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sub eodem quoque mystério et eádem figúra in novo Testaménto Dóminus septuaginta duos elégit, ac binos ante se in prædicatiónem misit; ut docéret verbo simul, et facto, ministros Ecclésiæ suæ fide et ópere debére esse perféctos, seu géminæ dilectiónis, Dei scilicet et próximi virtúte fundátos. Tales ítaque esse studeátis, ut in adjutórium Móysi, et duodecim Apostolórum, Episcopórum vidélicet catholicórum, qui per Móysen, et Apóstolos figurántur, digne, per grátiam Dei, éligi valeátis. Hac certe mira varietáte Ecclésia sancta circúmdatur, ornátur, et régitur; cum álii in ea Pontífices, álii minóris órdinis Sacerdotes, Diáconi, et Subdiáconi, diversórum órdinum viri consecrántur; et ex multis, et altérnæ dignitátis membris unum Corpus Christi efficitur. Itaque, filii dilectíssimi, quos ad nostrum adjutórium fratrum nostrórum arbítrium consecrándos elégit, serváte in móribus vestris castæ, et sanctæ vitæ integritátem. Agnóscite quod ágitis. Imitámini quod tractátis: quátenus mortis Domínica mystérium celebrántes, mortificáre membra vestra a vítiis et concupiscéntiis ómnibus procurétis. Sit doctrína vestra spirituális medicína pópulo Dei. Sit odor vitæ vestræ delectaméntum Ecclésia Christi, ut prædicatióne, atque exémplo ædificétis domum, id est, famíliam Dei; quátenus nec nos de vestra provectióne, nec vos de tanti officii susceptióne damnári a Dómino, sed remunerári pótius mereámur: Quod ipse nobis concédat per grátiam suam. R). Amen.

Si non sint facta Ordinationes Subdiaconorum, vel Diaconorum, dicuntur Litaniæ, ut supra in Ordinatione Subdiaconorum dictum est, pag. 31.

Post hæc surgunt omnes, et ordinandis coram Pontifice binis et binis successive genuflectentibus, Pontifex stans ante faldistorium suum cum mitra, et nulla oratione, nulloque cantu præmissis, imponit simul utramque manum super caput cujuslibet ordinandi successive, nihil dicens. Idemque faciunt post cum omnes Sacerdotes, qui adsunt. quorum tres, aut plures planetis, vel saltem cum stolis

parati, si commode fieri potest, esse deberent. Quo facto, tam Pontifex, quam Sacerdotes, tenent manus dexteras extensas super illos. Et Pontifex stans cum mitra dicit:

Rémus, fratres charíssimi, Deum Patrem omnipoténtem, ut super hos fámulos suos, quos ad Presbytérii munus elégit, cœléstia dona multiplicet: et quod ejus dignatióne suscipiunt, ipsíus consequántur auxílio. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Pontifex, deposita mitra, conversus ad altare, dicit:
Orémus. Et minstri: Flectámus génua. R. Leváte.
Et mox conversus ad ordinandos, dicit :

Xáudi nos, quæsumus, Dómine Deus noster,

et super

hos fámulos tuos benedictiónem sancti Spíritus, et grátiæ Sacerdotális infúnde virtútem; ut quos tuæ pietátis aspéctibus offérimus consecrándos, perpétua múneris tui largitáte prosequáris. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus:

Tum extensis manibus ante pectus. dicit

. Per ómnia sæcula sæculórum.

R.. Amen.

V. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ỳ. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

A. Dignum et justum est.

Vere dignum, et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, honórum áuctor, et distribútor ómnium dignitátum; per quem proficiunt univérsa; per quem cuncta firmántur; amplificátis semper in mélius natúræ rationális increméntis, per órdinem cóngrua ratióne dispósitum. Unde et Sacerdotáles gradus, atque officia Levitárum, Sacraméntis mysticis institúta crevérunt; ut cum Pontífices summos regéndis pópulis præfecísses, ad eórum

societátis et óperis adjuméntum, sequentis órdinis viros, et secúndæ dignitátis elígeres. Sic in erémo per septuaginta virórum prudéntium mentes, Móysi spíritum propagásti, quibus ille adjutóribus usus, in pópulo innúmeras multitúdines fácile gubernávit. Sic et in Eleázarum, et Ithamarum filios Aaron patérnæ plenitúdinis abundantiam transfudísti, ut ad hostias salutáres, et frequentióris officii Sacraménta ministérium sufficeret Sacerdótum. Hac providéntia, Dómine, Apóstolis Filii tui Doctóres fidei cómites addidísti, quibus illi orbem totum secúndis prædicatiónibus implevérunt. Quaprópter infirmitáti quoque nostræ, Dómine, quæsumus, hæc adjuménta largíre; qui quanto fragilióres sumus, tanto his plúribus indigémus. Da, quæsumus, omnipotens Pater, in hos fámulos tuos Presbytérii dignitátem; ínnova in viscéribus eórum Spíritum sanctitátis, ut accéptum a te, Deus, secúndi mériti munus obtineant censurámque morum exémplo suæ conversatiónis insínuent. Sint providi cooperatóres órdinis nostri; elúceat in eis totius forma justítiæ, ut bonam ratiónem dispensatiónis sibi créditæ redditúri, ætérnæ beatitúdinis præmia consequántur.

[ocr errors]

Quod sequitur, legat subinissa voce, ita tamen quod a circumstantibus audiri possit.

Per eumdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit, et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R). Amen.

Pontifex sedet, accepta mitra, et reflectit orarium, sive stolam ab humero sinistro cujuslibet, capiens partem, quæ retro pendet, et imponens super dexterum humerum, aptat eam ante pectus in modum crucis, singulis dicens:

Ccipe jugum Dómini: jugum enim ejus suave est, et onus ejus leve.

Postea imponit cuilibet successive casulam, usque ad scapulas, quam quilibet teneat super humeros complicatam, a parte anteriori deorsum dependentem, singulis dicens:

PONTIF. ROM

4

Cccipe vestem Sacerdotálem, per quam cháritas intel

A ligitur: potens est enim Deus, ut qugeat tibi charité

lígitur: potens est enim Deus, ut augeat tibi charitátem, et opus perféctum. R. Deo grátias.

Surgit Pontifex sine mitra, et omnibus genua flectentibus, dicit:

D'

Eus sanctificatiónum ómnium auctor, cujus vera consecrátio plénaque benedíctio est, tu, Dómine, super hos fámulos tuos, quos ad Presbytérii honórem dedicámus, munus tuæ benedictiónis infúnde: ut gravitáte áctuum, et censúra vivéndi probent se senióres, his institúti disciplínis, quas Tito, et Timótheo Paulus expósuit; ut in lege tua die ac nocte meditántes, quod légerint credant, quod crediderint dóceant, quod docuerint imiténtur; justítiam, constántiam, misericórdiam, fortitúdinem, cæterásque virtútes in se osténdant; exémplo præbeant; admonitióne confirment; ac purum et immaculátum ministérii sui donum custódiant; et in obséquium plebis tuæ panem, et vinum in Corpus et Sánguinem Fílii tui immaculata benedictióne transfórment; et inviolabili cháritáte in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi, in die justi et ætérni judícii Dei, consciéntia pura, fide vera, Spíritu sancto pleni resúrgant. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

[ocr errors]

Tum Pontifex sine mitra ante altare conversus, flexis genibus incipit alta voce, schola prosequente, hymnum.

[blocks in formation]

Surgit Pontifex, et facit, ut in fine hymni habetur: interim schola prosequitur hymnum, qui si propter ordinandorum multitudinem necesse fuerit, repetatur, omisso primo versu.

Qui díceris Paráclitus,

Altíssimi donum Dei,

Fons vivus, ignis, cháritas,
Et spiritális únctio.
lu septifórmis múnere,
Dígitus Patérnæ déxteræ,
Tu rite promíssum Patris,
Sermóne ditans gúttura.
Accénde lumen sénsibus,

Infúnde amorem córdibus,

Infirma nostri córporis

Virtúte firmans pérpeti.

Hostem repéllas lóngius,
Pacémque dones prótinus,
Ductóre sie te prævio
Vitémus omne nóxium.
Ter te seiámus da Patrem,
Noscámus atque Fílium,
Teque utriúsque Spíritum
Credámus omni témpore.
Deo Patri sit glória,

Et Fílio, qui a mórtuis
Surréxit, ac Paráclito,
In sæculórum sæcula.
1. Amen.

Dicto primo versu, surgit Pontifex, et sedet in faldistorio cum mitra; et depositis chirothecis, et annulo Pontificali reassumpto, ponitur ei gremiale, sive mappula super gremium, et singuli ordinandi successive coram eo genua flectunt, et Pontifex cum Oleo Catechumenorum inungit unicuique ambas manus simul junctas, in modum crucis, producendo cum pollice suo dextero in dictum oleum inuncto duas lineas, videlicet, a pollice dexteræ manus usque ad indicem sinistræ, et a pollice sinistræ usque ad indicem dexteræ, ungendo mox totaliter palmas, dicens. dum quemlibet inungit

« ZurückWeiter »