Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Frater N. proféssus Ordinis N. ad títulum paupertatis.

Ordinandus vero, quisquis sit, respondet , Adsum, et accedit versus Episcopum , quem profunda reverentia salutat.

Debet autem ordinandus in Subdiaconum indutus esse amictu, non tamen super caput, alba , et cingulo, habere manipulum in manu sinistra , tunicellam super brachio sinistro, et candelam in manu dextera.

Denique stantem ordinandum Pontifex cum mitra sedens admonet, dicens : L Ili dilectíssime, ad sacrum Subdiaconátus Ordinem I promovendus, iterum, atque iterum considerare debes attente , quod onus hódie ultro appetis. Hactenus enim liber es, licétque tibi pro arbítrio ad sæculária vota transíre: quod si hunc Ordinem susceperis, amplius non licebit a propósito resilire , sed Deo, cui servíre regnare est, perpétuo famulári; et castitátem , illo adjuvánte, serváre oportebit , atque in Ecclésiæ ministério semper esse mancipátum. Proinde , dum tempus est cógita, et si in sancto propósito perseverare placet, in nomine Dómini huc accéde.

Hæc admonitio non fit Religiosis.

Ulo tunc accedente, et genua flectente coram Pontifice, si sit alius ad altiorem Ordinem promovendus, irchidiaconus vocat eum, dicens :

Accédat qui ordinándus est Diáconus, vel Présbyter.

Mox ordinandus super tapete se prosternit. Pontifex vero, cum Missa fiat sine cantu, super pulvinum genuflectit ante faldistorium, et incipit Litanias, dicens: Kyrie eléison, prosequendo totas, prout supra, pag. 31. gentiflexis respondentibus Ministris. Postquam autem dictum fuerit :

Ut omnibus Fidélibus defunctis, etc.
R. Te rogámus áudi nos.

Pontifex surgit cum mitra, et baculun pastoralem in sinistra leneus, conversus ad ordinandum, dicit:

[ocr errors]

Primo.
Ut hunc Eléctum bene * dícere digneris.
R}. Te rogámus áudi nos.

Secundo.
Ut hunc Eléctum bene dicere, et sancti ficare
dignéris.
Ri. Te rogámus áudi nos.

Tertio.
Ut hunc Eléctum benedícere, sanctificáre, et
conse #crare dignéris.

R. Te rogámus áudi nos.

Si pluribus diversos Ordines conferat Pontifex, supradictam in plurali dabit benedictionem, dicens :

Ut hos Eléctos, etc. ut supra, pag. 35.

Deinde reddito baculo pastorali, rursus super faldistorium procumbit Pontifex, et perficit Litanias, dicendo:

Ut nos exaudire, etc.

Quibus finitis, surgens Pontifex cum mitra, sedet ut supra. Si vero aliquis alius intra eadem Missarum solemnia sit ordinandus, alta voce dicit Archidiaconus, aut Capellanus vice illius gerens :

Recédat in partem qui ordinándus est Diáconus, vel Présbyter.

Tum Pontifex Subdiaconum ante se genuflexum admonet, dicens:

Deptúrus, fili dilectíssime, officium Subdiaconátus, sé

dulo atténde, quale ministerium tibi traditur. Subdiáconum enim opórtet aquam ad ministérium altáris præparáre, Diácono ministrare, pallas altáris et corporalia ablúere, Cálicem et Paténam in usum Sacrificii eidem offérre. Oblatiónes, quæ veniunt in altáre, panes Propositiónis vocántur: de ipsis oblatiónibus tantum debet in altáre poni, quantum pópulo possit sufficere, ne aliquid putridum in sacrário remaneat. Pallæ, quæ sunt in substratório altaris, in alio vase debent lavári , et in alio corporales pallæ. Ubi autem corporales pallæ lotæ fúerint, nullum áliud lin

PONTIE. ROM

31

teámen debet lavári, ípsaque lotiónis aqua in Baptistériom debet vergi. Stude ítaque, ut ista visibília ministéria, quæ · díximus, nítide et diligentissime complens, invisibílía horum exémplo perficias. Altáre quidem sanctæ Ecclésiæ, ipse est Christus, teste Joánne, qui in Apocalypsi sua altáre aureum se vidísse perhibet stans ante thronum, in quo, et per quem oblatiónes fidélium Deo Patri consecrántur. Cujus altáris pallæ et corporalia sunt membra Christi , scilicet fidéles Dei, quibus Dóminus, quasi vestiméntis pretiosis circúmdatur , ut ait Psalmista : Dóminus regnávit, decórem indútus est. Beátus quoque Joánnes in Apocalypsi vidit Filium hominis præcínctum zona áurea, idest, Sanctórum catérva. Si itaque humána fragilitate contingat in aliquo fidéles maculári, præbenda est a te aqua cæléstis doctrinæ , qua purificati , ad ornaméntum altáris, et cultum divíni Sacrificii rédeant. Esto ergo talis, qui Sacrificiis divinis, et Ecclésiæ Dei, hoc est, Córpori Christi digne servíre valeas, in vera, et Catholica fide fundátus, quóniam, ut ait Apostólus: Omne, quod non est ex fide, peccátum est, schismáticum est, et extra unitátem Ecclésiæ est. Et ídeo, si usque nunc fuísti tardus ad Ecclésiam , ámodo debes esse assíduus: si usque nunc somnoléntus , ámodo vigil: si usque nunc ebriosus , ámodo sóbrius: si usque nunc inhonéstus, ámodo castus: Quod ipse tibi præstáre dignetur, qui vivit, et regnat Deus in sæcula sæculórum. R. Amen.

Deinde Pontifex adhuc sedens, accipit, et ordinando Calicem vacuum tradit cum Patena vacua superposita : quem ille manu dextera tangit, Pontifice interim dicente:

Ide cujus ministérium tibi tráditur: ídeo te admoneo, ut ita te exhibeas, ut Deo placere possis.

Et Archidiaconus accipit et tradit ei urceolos cum vino et aqua, ac bacile cum manutergio; quæ omnia similiter ordinandus tangere debet.

Postea surgit Pontifex, et versus ad populum, stans cum mitra, dicit :

Rémus Deum, ac Dóminum nostrum, fratres charísU simi, ut super hunc servum suum, quem ad Subdiaconátus officium vocáre dignátus est, infúndat bene dictiónem suam et grátiam: ut in conspectu ejus fidéliter sérviens, prædestináta Sanctis præmia consequatur, adjuvánte Dómino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum deposita mitra conversus ad altare Pontifex dicit:
O rémus. Et ministri: Flectámus génua. R. Leváte.

Mox Pontifex versus ad ordinandum genuflexum , dicit sine mitra:

n Omine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, beD ne * dícere dignáre hunc fámulum tuum, quem ad Subdiaconátus officium eligere dignátus es: ut eum in sacrário tuo sancto strenuum sollicitúmque cælestis militiæ instítuas excubitorem , sanctísque altaribus tuis fidéliter subministret, et requiescat super eum Spíritus sapiéntiæ et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spíritus sciéntiæ et pietátis, et répleas eum Spíritu timóris tui; et eum in ministério divino confirmes, ut obédiens facto, ac dicto parens, tuam gratiam consequatur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum Pontifex sedens cum mitra, accipit amictum qui in collo ordinandi jacet, imponitque super caput ejus, dicens: A Ccipe amictum, per quem designátur castigátio vocis:

In nómine Pa t ris, et Fi* lii, et Spíritus F sancti. R. Amen.

Tum immittit Pontifex manipulum in sinistrum brachium ejusdem , dicens : A Ccipe manípulum, per quem designantur fructus bo

nórum óperum: In nomine Pa* tris, et Fi + lii, et Spíritus sancti. R. Amen.

Post hæc Tunica illum totaliter induit, dicens :

Unica jucunditátis, et indumento lætítiæ induat te DóI minus: In nomine Pa tris, et Fí* lii, et Spíritus *t sancti. R. Amen.

Tandem tradit illi librum Epistolarum, quem tangit manu dextera, dicente interim Pontifice: Accipe librum Epistolarum, et habe potestatem legendi A eas in Ecclésia sancta Dei, tam pro vivis, quam pro defunctis: In nomine Pa t ris, et Fi * lii, et Spiritus sancti. R. Amen.

His peractis , Archidiacono suggerente, Subdiaconus surgit, et facta Pontifici profunda reverentia , redit ad locum suum, et genuslectit. Tum Pontifex surgit, et accedit ad cornu Epistolæ, ubi deposita mitra, prosequitur Missam.

Lecto autem Offertorio, Pontifex , accepta mitra, in faldistorio ante medium altaris posito sedet; mox Subdiaconus candelam accensam dextera sustinens, sinistra pectori admota, accedit; tum facta Pontifici profunda reverentia , genuflectit , cujus manum dexteram , dum tradit candelam, osculatur: deinde surgit, et facta iterum reverentia , redit ad locum suum. Facta oblatione, Pontifex annulum et chirothecas deponit, et lotis manibus, resumit annulum , et surgit: sublatoque faldistorio , accedit ante medium altaris, ubi deposita mitra, prosequitur Vissam; Secretæ diei, ordinandi Secreta adjuncta, sub uno, Per Dóminum, cum aliis Secretis, si quæ sint dicendæ.

Dum Pontifex dicit Orationem, Dómine Jesu Christe, qui dixisti , etc. Subdiaconus accedit ad dexteram Pontificis, et oratione dicta uterque simul osculatur altare, et conversa facie ad invicem , Pontifex dat osculum Pacis Subdiacono, dicens: Pax tecum. Cui ille respondet: Et cum spíritu tuo. Tum Subdiaconus, facta profunda reverentia Pontifici, et genuflexione SS. Sacramento, vadit ad locum suum.

Postquam vero Pontifex se communicaverit, et totum Sanguinem sumpserit, priusquam se purificet, supponit

« ZurückWeiter »