Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

teámen debet lavári, ípsaque lotiónis aqua in Baptistérium debet vergi. Stude ítaque, ut ista visibília ministéria, quæ díximus, nítide et diligentíssime complens, invisibílía horum exémplo perficias. Altáre quidem sanctæ Ecclésiæ, ipse est Christus, teste Joánne, qui in Apocalypsi sua altáre áureum se vidísse pérhibet stans ante thronum, in quo, et per quem oblatiónes fidélium Deo Patri consecrántur. Cujus altáris pallæ et corporália sunt membra Christi, scilicet fidéles Dei, quibus Dóminus, quasi vestiméntis pretiósis circúmdatur, ut ait Psalmísta: Dóminus regnávit, decórem indútus est. Beátus quoque Joánnes in Apocalypsi vidit Fílium hóminis præcínctum zona áurea, idest, Sanctórum catérva. Si ítaque humána fragilitáte contíngat in áliquo fidéles maculári, præbénda est a te aqua cœléstis doctrínæ, qua purificáti, ad ornamentum altáris, et cultum divíni Sacrificii rédeant. Esto ergo talis, qui Sacrificiis divínis, et Ecclésiæ Dei, hoc est, Córpori Christi digne servíre váleas, in vera, et Cathólica fide fundátus, quóniam, ut ait Apostólus: Omne, quod non est ex fide, peccátum est, schismáticum est, et extra unitátem Ecclésia est. Et ídeo, si usque nunc fuísti tardus ad Ecclésiam, ámodo debes esse assíduus: si usque nunc somnoléntus, ámodo vigil: si usque nunc ebriósus, ámodo sóbrius: si usque nunc inhonéstus, ámodo castus: Quod ipse tibi præstáre dignétur, qui vivit, et regnat Deus in sæcula sæculórum. R. Amen.

Deinde Pontifex adhuc sedens, accipit, et ordinando Calicem vacuum tradit cum Patena vacua superposita: quem ille manu dextera tangit, Pontifice interim dicente:

V

Ide cujus ministérium tibi tráditur: ídeo te admoneo, ut ita te exhibeas, ut Deo placére possis.

Et Archidiaconus accipit et tradit ei urceolos cum vino et aqua, ac bacile cum manutergio; quæ omnia similiter ordinandus tangere debet.

Postea surgit Pontifex, et versus ad populum, stans cum mitra, dicit:

[ocr errors]

Rémus Deum, ac Dóminum nostrum, fratres charíssimi, ut super hunc servum suum, quem ad Subdiaconátus officium vocáre dignátus est, infúndat bene dictiónem suam et grátiam: ut in conspéctu ejus fidéliter sérviens, prædestináta Sanctis præmia consequátur, adjuvánte Dómino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum deposita mitra conversus ad altare Pontifex dicit: O rémus. Et ministri: Flectámus génua. R. Leváte. Mox Pontifex versus ad ordinandum genuflexum, dicit sine mitra:

DOmine

Omine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, benedícere dignáre hunc fámulum tuum, quem ad Subdiaconátus officium elígere dignátus es: ut eum in sacrário tuo sancto strénuum sollicitúmque cœléstis militiæ instítuas excubitórem, sanctísque altáribus tuis fidéliter subministret, et requiéscat super eum Spíritus sapiéntiæ et intellectus, Spíritus consílii et fortitúdinis, Spíritus sciéntiæ et pietátis, et répleas eum Spíritu timóris tui; et eum in ministério divíno confirmes, ut obédiens facto, ac dicto parens, tuam grátiam consequátur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejusdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum Pontifex sedens cum mitra, accipit amictum qui in collo ordinandi jacet, imponitque super caput ejus, dicens:

A

Ccipe amíctum, per quem designátur castigátio vocis: In nómine Patris, et Filii, et Spíritus sancti. R. Amen.

Tum immittit Pontifex manipulum in sinistrum brachium ejusdem, dicens:

A

Ccipe manipulum, per quem designantur fructus bonórum óperum: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus sancti. R. Amen.

Post hæc Tunica illum totaliter induit, dicens:

Unica jucunditátis, et induménto lætitiæ índuat te Dó

Tunica fundimin, pas tris, et Filii, et Spíri

tus sancti. R. Amen.

Tandem tradit illi librum Epistolarum, quem tangit manu dextera, dicente interim Pontifice:

A

Ccipe librum Epistolárum, et habe potestátem legéndi eas in Ecclésia sancta Dei, tam pro vivis, quam pro defunctis: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus sancti. R. Amen.

His peractis, Archidiacono suggerente, Subdiaconus surgit, et facta Pontifici profunda reverentia, redit ad locum suum, et genuflectit. Tum Pontifex surgit, et accedit. ad cornu Epistolæ, ubi deposita mitra, prosequitur Missam.

Lecto autem Offertorio, Pontifex, accepta mitra, in faldistorio ante medium altaris posito sedet; mox Subdiaconus candelam accensam dextera sustinens, sinistra pectori admota, accedit; tum facta Pontifici profunda reverentia, genuflectit, cujus manum dexteram, dum tradit candelam, osculatur: deinde surgit, et facta iterum reverentia, redit ad locum suum. Facta oblatione, Pontifex annulum et chirothecas deponit, et lotis manibus, resumit annulum, et surgit: sublatoque faldistorio, accedit ante medium altaris, ubi deposita mitra, prosequitur Missam; Secretæ diei, ordinandi Secreta adjuncta, sub uno, Per Dóminum, cum aliis Secretis, si quæ sint dicendæ.

Dum Pontifex dicit Orationem, Dómine Jesu Christe, qui dixísti, etc. Subdiaconus accedit ad dexteram Pontificis, et oratione dicta uterque simul osculatur altare, et conversa facie ad invicem, Pontifex dat osculum Pacis Subdiacono, dicens: Pax tecum. Cui ille respondet: Et cum spíritu tuo. Tum Subdiaconus, facta profunda reverentia Pontifici, et genuflexione SS. Sacramento, vadit ad locum

suum.

Postquam vero Pontifex se communicaverit, et totum Sanguinem sumpserit, priusquam se purificet, supponit

patenam Hostiæ, qua communicandus est ordinatus; qui ante medium altaris accedens, genuflexus dicit intelligibili voce: Confiteor Deo omnipoténti, etc. quo peracto, Pontifex facta genuflexione SS. Sacramento, surgit, et aliquantulum se retrahit ad cornu Evangelii, et versus ad ordinatum, junctis manibus, dicit, licet unicus sit communicandus:

Misereátur vestri omnípotens Deus, et dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam ætérnam. R. Amen.

Indulgéntiam, absolutiónem, et remissiónem peccatórum vestrórum tríbuat vobis omnipotens et miséricors Dóminus. . Amen.

Tum accedit ordinatus ad supremum altaris gradum, ubi genuflexus, et communicaturus, mappulam recipit. Pontifex vero versus ad altare, facit genuflexionem SS. Sacramento; deinde surgens, sinistra patenam, dextera vero Hostiam reverenter accipit, quam aliquantulum elevatam tenet super patenam, et conversus ad ordinatum in medio altaris, dicit:

Ecce Agnus Dei, ecce qui tóllit peccáta mundi: Mox ter subjungit, Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea. Tum accedens, ordinato porrigit SS. Sacramentum, faciens cum eo signum Crucis super patenam, et simul dicens:

Corpus Dómini nostri Jesu Christi custódiat te in vitam ætérnam.

Et respondet, Amen.

Tum manum Pontificis Hostiam tenentem osculatur, et communionem reverenter sumit, ori ejus supposita patena. Deinde unus ministrorum purificat ordinatum calice, aut alio vase cum vino ad hoc destinato; et cum ordinatus os ad mappulam exterserit, redit ad locum suum.

Communione peracta, Pontifex colligit fragmenta cum* patena, quam super calicem suum extergit, purificationem sumit, cum digitorum ablutione; quo facto, mitram acci

pit, et lavat manus: quibus extersis, statim deposita mitra, stans in cornu Epistolæ, Missam prosequitur, Postcommunioni diei, ordinandi Postcommunione adjuncta sub uno, Per Dóminum, cum aliis Postcommunionibus, si quæ sint dicendæ.

Data benedictione, ut moris est, et reddito baculo pastorali, sedet Pontifex in faldistorio ante medium altaris posito: mox ordinatus accedit, qui, facta profunda Pontifici reverentia, genuflectit: tum his verbis Subdiaconum, aut Diaconum alloquitur Pontifex dicens:

F

Ili dilectíssime, diligénter considera Ordinem per te suscéptum, ac onus húmeris tuis impósitum: stude sancte, et religióse vívere, atque omnipoténti Deo placére, ut grátiam suam possis acquirere, quam ipse tibi per misericórdiam suam concédere dignétur. Ad Subdiaconátum ( vel ad Diaconatum) ordináte, dic Noctúrnum talis diéi, et omnipoténtem Deum étiam pro me ora.

Tum surgit Pontifex, et amoto faldistorio, convertit se ad cornu Evangelii, ubi, deposita mitra, dicit intelligibili voce, Dóminus vobíscum. Deinde, Inítium sancti Evangélii secúndum Joánnem.

In princípio erat Verbum, signat altare et se. Mox acceptis mitra et baculo, prosequitur, factaque Cruci debita reverentia in infimo gradu altaris, revertitur ad faldistorium, ubi exuitur sacris vestibus. Si vero aliud Evangelium sit dicendum, illud in cornu Evangelii dicit, eoque dicto, recedit ut prius.

« ZurückWeiter »