Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

. Per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, honórum áuctor, et distribútor ómnium dignitátum, per quem proficiunt univérsa, per quem cuncta firmántur, amplificátis semper in mélius natúræ rationális increméntis, per órdinem cóngrua ratióne dispósitum. Unde et Sacerdotáles gradus, atque officia Levitárum sacraméntis mysticis institúta crevérunt; ut cum Pontífices summos regéndis pópulis præfecísses, ad eórum societátis et óperis adjuméntum, sequéntis órdinis viros, et secúndæ dignitátis elígeres. Sic in erémo, per septuaginta virórum prudéntium mentes, Móysi spíritum propagásti; quibus ille adjutóribus usus, in pópulo junúmeras multitúdines fácile gubernávit. Sic et in Eleázarum, et Ithamárum filios Aaron patérnæ plenitúdinis abundantiam transfudísti; ut ad hóstias salutáres, et frequentióris officii sacraménta ministérium sufficeret Sacerdótum. Hac providéntia, Dómine, Apóstolis Fílii tui Doctores fidei cómites addidísti, quibus illi orbem tuum secúndis prædicatiónibus implevérunt. Quaprópter infirmitáti quoque nostræ, Dómine, quæsumus, hæc adjuménta largire; qui quanto fragilióres sumus, tanto his plúribus indigémus. Da, quæsumus, omnipotens Pater, in hunc fámulum tuum Presbytérii dignitátem; ínnova in viscéribus ejus Spíritum sanctitátis; ut accéptum a te, Deus, secúndi mériti munus obtineat, censurámque morum exémplo suæ conversatiónis insinuet. Sit próvidus cooperátor órdinis nostri; eluceat in eo totíus forma justítiæ, ut bonam ratiónem dispensa

PONTIF. ROM.

32

tiónis sibi créditæ redditúrus, ætérnæ beatitúdinis præmia consequátur.

Quod sequitur, legat submissa voce, ita tamen quod a circumstantibus audiri possit.

Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

Pontifex sedet, accepta mitra, et reflectit orarium sive stolam ab humero sinistro ordinandi, capiens partem quæ retro pendet, et imponens super dexterum humerum, aptat eam ante pectus, in modum Crucis, dicens:

ACcipe jugum Dómini: jugum enim ejus suáve est, et

onus ejus leve.

Tum Pontifex imponit ordinando casulam usque ad scapulas, remanentem tamen super humeros complicatam, et a parte anteriori deorsum dependentem, interim dicens: Ccipe vestem Sacerdotálem, per quam cháritas intellígitur: potens est enim Deus, ut augeat tibi charitátem, et opus perféctum.

[ocr errors]

R. Deo grátias.

Surgit Pontifex sine mitra, et ordinando genuflexo dicit:

DE

Eus sanctificatiónum ómnium auctor, cujus vera consecrátio, plénaque benedíctio est: tu, Dómine, super hunc fámulum tuum, quem ad Presbytérii honórem dedicámus, munus tuæ benedictiónis infúnde; ut gravitáte áctuum et censúra vivéndi probet se seniórem, his institútus disciplínis, quas Tito et Timótheo Paulus expósuit; ut in lege tua die ac nocte méditans, quod légerit, credat; quod crediderit, dóceat; quod docúerit, imitétur; justítiam, constántiam, misericórdiam, fortitúdinem, cæterásque virtútes in se osténdat, exémplo præbeat, admonitióne confirmet, ac purum et immaculátum ministérii sui donum custódiat, et per obséquium plebis tuæ panem et vinum in Corpus et Sánguinem Fílii tui immaculáta benedictióne transfórmet: et inviolábili charitáte in virum per

féctum in mensúram ætátis plenitúdinis Christi, in die justi et ætérni judícii Dei, consciéntia pura, fide vera, Spíritu sancto plenus resúrgat. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejusdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum Pontifex sine mitra conversus ad altare genufleetit ante faldistorium: mox intelligibili voce incipit primum . Hymni, Veni creátor Spíritus, et prosequuntur Ministri cum astantibus, et dicitur usque ad finem.

Finito primo y. seu prima strophe, surgit Pontifex, et sedet in faldistorio ante medium altaris, et assumpta mitra, deponit annulum et chirothecas; resumit annulum, et ponitur ei gremiale, sive mappula super gremium; et ordinandus accedens, facta profunda reverentia coram eo, genuflectit; et Pontifex cum Oleo Catechumenorum inungit ipsi ambas manus simul junctas, in modum Crucis, producendo cum pollice suo dextero in dictum Oleum intincto duas lineas, videlicet a pollice dexteræ manus, usque ad indicem sinistræ; et a pollice sinistra usque ad indicem dexteræ, unguendo mox totaliter palmas, dicens:

[ocr errors]

Onsecráre, et sanctificáre dignéris, Dómine, manus istas per istam unctiónem, et nostram bene dictiónem. R. Amen.

Mox Pontifex producit manu dextera signum Crucis super manus illius quem ordinat et prosequitur:

Ut quæcúmque benedíxerint benedicántur, et quæcúmque consecráverint consecréntur, et sanctificéntur. In nómine Dómini nostri Jesu Christi.

Et ordinandus respondet, Amen.

Deinde Pontifex claudit, seu jungit illi manus, quas sic consecratas aliquis ministrorum Pontificis albo panniculo lineo simul, videlicet dexteram super sinistram, alligat.

Tum Pontifex pollice mica panis exterso, accipit et ordinando tradit Calicem, cum vino et aqua, et Patenam superpositam cum Hostia, et ipse illam accipit, inter in

dices et medios digitos, cuppam Calicis et Patenam simul tangens, dum Pontifex dicit:

A

Ccipe potestátem offérre sacrificium Deo, Missásque celebráre, tam pro vivis, quam pro defunctis. In nómine Dómini. R. Amen.

His peractis, ordinandus surgit. Pontifex vero, lavat manus cum mica panis, et aqua lotionis hujusmodi projicitur in sacrarium: tum acceptis chirothecis et annulo, surgit, accedit ad cornu Epistolæ, ubi deposita mitra, prosequitur Missam usque ad Offertorium. Interim ordinatus Sacerdos stans lavat manus cum medulla panis, et aqua bene mundatas extergit linteo illo quo erant ligatæ, vel alia mappula, et aqua lotionis hujusmodi projicitur in sacrarium: tum genufleetit.

Pontifex autem, lecto Offertorio, accipit mitram, et in faldistorio ante medium altaris posito sedet. Mox ordinatus candelam accensam dextera sustinens, sinistra pectori admota, accedit; tum facta profunda reverentia genufleclit, et Pontificis manum dexteram, dum tradit candelam, osculatur: deinde surgit, et facta iterum reverentia paulum retrocedens genuflectit. Si vero sit aliquis ordinatus Subdiaconus, aut Diaconus, eadem observat ad oblationem accedens.

Facta oblatione, Pontifex annulum et chirothecas deponit, et lotis manibus resumit annulum, et surgit; tum sublato faldistorio, accedit ante medium altaris, ubi deposita mitra, prosequitur Missam.

Sacerdos autem ordinatus post Pontificem genuflexus habeat librum coram se dicens: Súscipe, sancte Pater, etc. et omnia alia de Missa prout dicit Pontifex, qui Secretas morose, et aliquantulum alte dicat, ita ut ordinatus Sacerdos possit secum omnia dicere, et præsertim verba Consecrationis, quæ dici debent eodem momento per ordinatum, quo dicuntur per Pontificem.

Secreta pro ordinato, quæ dicitur cum Secreta Missæ diei, sub uno Per Dóminum.

T

Secreta.

Uis, quæsumus Dómine, operáre mystériis: ut hæc tibi múnera dignis méntibus offerámus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum dicit alias Secretas, si quæ dicendæ sint.

Cum Pontifex dixerit orationem, Dómine Jesu Christe, qui, etc. ordinatus accedit ad dexteram Pontificis, et ambo simul osculantur altare, et conversa facie ad invicem, Pontifex dat osculum pacis ordinato dicens, Pax tecum, cui ille respondet: Et cum spíritu tuo. Tum ordinatus, facta profunda reverentia Pontifici, et genuflexione SS. Sacramento, vadit ad locum suum. Si vero sit aliquis Subdiaconus, aut Diaconus ordinatus, codem ritu pacem a Pontifice recipit.

Postquam vero Pontifex se communicaverit, et totum Sanguinem sumpserit, priusquam se purificet ordinatus Presbyter, non præmissa Confessione, nec data Absolutione, quia concelebrat Pontifici) ad supremum Altaris gradum accedit, ubi genuflexus mappulam recipit ad Communionem sumendam. Interim Pontifex, Hostia consecrata - super' Patenam posita, genuflectit, surgit, et Patenam sinistra, Hostiam vero dextera reverenter accipiens convertit se ad ordinatum Presbyterum, cui porrigit SS. Sacramentum cum eo faciens signum Crucis super Patenam et simul dicens:

Co

Orpus Dómini nostri Jesu Christi custódiat te in Avitam ætérnam.

Et respondet: Amen.

Tum manum Pontificis Hostiam tenentem osculatur, et Communionem reverenter sumit, ori communicandi supposita Patena. Deinde unus Ministrorum purificat Presbyterum Calice ad hoc destinato, vel eo potius quem paulo ante tetigerat, ex quo vinum cum aqua paratum in purificationem exhaurit.

« ZurückWeiter »