Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Si aliquis Subdiaconus, aut Diaconus ordinatus, ad Communionem accedit, eo ritu quo dictum est supra in ordinatione Subdiaconi, pag. 484. Communione peracta, Pontifex colligat fragmenta Patena, quam super Calicem suum extergit, purificationem sumit, et digitorum ablutionem; quo facto, accipit mitram et lavat manus; quibus extersis, statim deposita mitra, stans in cornu Epistolæ, versus ad illud inchoat, Ministris prosequentibus, Responsorium, quod a Septuagesima usque ad Pascha dicitur sine Allelúja.

Jam non dicam vos servos, sed amícos meos, quia ómnia cognovístis quæ operátus sum in médio vestri, Allelúja. Accípite Spíritum sanctum in vobis Paráclitum: * Ille est quem Pater mittet vobis, Allelúja.

. Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Accípite.

. Glória Patri. Ille est.

Incepto Responsorio, Pontifex, accepta mitra, vertit se ad Presbyterum ordinatum, qui ante altare coram ipso stans profitetur fidem, quam prædicaturus est, dicens:

Redo in Deum, Patrem omnipoténtem, creatórem cœli

Ce

et terræ. Et in Jesum Christum Fílium ejus únicum Dóminum nostrum. Qui concéptus est de Spíritu sancto, natus ex María Vírgine. Passus sub Póntio Piláto, crucifixus, mórtuus, et sepúltus. Descéndit ad ínferos, tértia die resurréxit a mórtuis. Ascéndit ad cœlos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis. Inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum sanctum. Sanctam Ecclésiam Cathólicam. Sanctórum Communiónem. Remissiónem peccatórum. Carnis resurrectiónem. Vitam ætérnam. Amen.

Quo finito, Pontifex cum mitra sedens super faldistorium, ante medium altaris, imponit ambas manus super caput illius coram se genuflexi, dicens illi:

Ccipe Spíritum sanctum : quórum remíseris peccáta, remittúntur eis; et quórum retinúeris, reténta sunt.

Deinde explicans casulam, quam ordinatus habet complicatam super humeros, ea induit illum, dicens :

Srola

Tola innocéntiæ índuat te Dóminus.

Tum genuflexus adhuc ordinatus ponit manus suas junctas inter manus Pontificis interim dicentis:

P

Si suus sit Ordinarius :

Romíttis mihi, et successóribus meis reverentiam, et obediéntiam?

Et ille respondet:

Promitto.

Si vero Pontifex non est suus Ordinarius, cum manus ejus inter suas tenet: ut præfertur, dicit Presbytero sæculari:

Promíttis Pontífici Ordinário tuo, etc. Sacerdoti vero Regulari: Promíttis Præláto Ordinário tuo, etc.

P

Romíttis Pontífici (vel Præláto) Ordinário tuo pro
témpore existénti, reveréntiam, et obediéntiam?
Et ille respondet:

Promitto.

Tum Pontifex, adhuc tenens manus illius inter suas, osculatur ipsum, dicens:

Pax Dómini sit semper tecum.

Et ille respondet: Amen.

His expletis, Pontifex sedens cum mitra, et baculo, admonet eum, dicens:

Q

Uia res, quam tractatúrus es, satis est periculósa, fili dilectíssime, móneo te, ut diligénter totíus Missæ órdinem, atque Hóstiæ consecratiónem, ac fractiónem, et communiónem, ab áliis jam doctis Sacerdótibus discas, priúsquam ad celebrándum Missam accédas.

Pontifex surgit cum mitra et baculo, et Presbytero coram eo adhuc genuflexo benedicit, dicens:

B

Enedictio Dei omnipoténtis Patris, et Fílii, et Spíritus sancti, descéndat super te, ut sis benedíctus in Ordine Sacerdotáli: et ófferas placábiles Hóstias

pro peccátis, atque offensiónibus pópuli omnipoténti Deo; cui est honor et glória per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Post hæc Pontifex depositis baculo et mitra, et amoto faldistorio, convertitur ad altare, et prosequitur Missam dicens in cornu Epistolæ Communionem; et Postcommunioni Missæ diei, adjungitur sub una conclusione sequens Postcommunio.

Uos tuis, Dómine, réficis Sacraméntis, contínuis attólle benígnus auxíliis: ut tuæ redemptiónis efféctum et mystériis capiámus, et móribus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum; qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Deinde aliæ Postcommuniones, si quæ sint dicendæ.
Tum Pontifex dicit:

Ite Missa est, vel Benedicámus Dómino, prout tempus requirit: post hæc, Pláceat tibi, santa Trínitas, etc. Quo dicto, Pontifex, accepta mitra, et baculo pastorali dat benedictionem solitam dicens:

Sit nomen Dómini benedíctum, etc.

Tum sedet, et alloquitur ordinatum Sacerdotem sub his verbis:

Ili dilectíssime, diligénter considera Ordinem per te

Fsusceptum, ac onus numeris tuis impositum: stude

sancte, et religióse vívere, atque omnipoténti Deo placére, ut grátiam suam possis acquirere, quam ipse tibi per misericórdiam suam concédere dignétur. Dic, post primam tuam Missam, tres álias Missas, vidélicet, unam de Spíritu sancto, áliam de beáta María semper Vírgine, tértiam pro Fidélibus Defunctis: et omnipoténtem Deum étiam pro

me ora.

Quod ille devote suscipit, et respondet se facturum. Verum si pluribus Ordines, sed singulis diversos contulerit, his verbis eos universim alloquetur Pontifex di

cens:

Ilii dilectíssimi, diligénter consideráte Ordinem per vos suscéptum, ac onus húmeris vestris impósitum : studéte sancte et religióse vívere, atque omnipoténti Deo placére, ut grátiam suam possítis acquírere: quam ipse vobis per suam misericórdiam concédere dignétur. Tum ad singulos ista singulariter dicit:

[blocks in formation]

Et omnipotentem Deum étiam pro me oráte. Quod illi devote suscipiunt, et respondent se facturos.

Tum Pontifex, convertit se ad Altare, et dicit submissa voce: Dóminus vobíscum. Initium sancti Evangélii secúndum Joánnem. In princípio, etc. signat altare, et revertitur ad faldistorium, ubi exuitur sacris vestibus. Ordinatus etiam ad Presbyteratum dicit idem Evangelium, et in loco convenienti deponit sacras vestes, et cum eo alii ordinati, si adsint. FINIS.

« ZurückWeiter »