Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

HA

Infra actionem, dicit Consecrator:

Anc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cuncta famíliæ tuæ, quam tibi offérimus, étiam pro hoc fámulo tuo, quem ad Episcopátus órdinem promovére dignátus es, quæsumus, Dómine, ut placátus accípias, et propitius in eo tua dona custódias; ut, quod divíno múnere consecútus est, divínis efféctibus exequátur; diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Per Christum Dóminum nostrum. 1. Amen.

[ocr errors]

Consecratus dicit:

Anc igitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ familiæ tuæ, quam tibi offérimus, étiam pro me fámulo tuo, quem ad Episcopátus órdinem promovére dignátus es, quæsumus, Dómine, ut placátus accípias, et propitius in me tua dona custódias; ut, quod divíno múnere consecútus sum, divínis efféctibus éxequar; diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Dicta Oratione, Dómine Jesu Christe, qui, etc. per Consecrantem, et Consecratum, Consecratus accedit ad dexteram Consecratoris, et ambo osculantur altare: tum dat pacem Consecrator Consecrato, dicens:

Pax tecum. Cui respondet Consecratus: Et cum spíritu tuo.

Et dat eam Assistentibus suis, seniori primo, tum alteri, singulis dicens:

Pax tibi. Et illi sibi respondent: Et cum spíritu tuo. Deinde, postquam Consecrator Corpus Domini sumpserit, non totum Sanguinem sumit, sed solum partem ejus cum particula Hostiæ in Calicem missa. Et priusquam se purificet, communicat Consecratum ante se in eodem cornu, capite inclinato stantem, et non genuflectentem, prius de Corpore, tum de Sanguine: deinde purificat se, postea

Consecratum. Tum abluit digitos super Calicem, et sumit etiam ablutionem, et assumpta mitra, lavat manus.

Interim Consecratus cum Assistentibus Episcopis accedit ad posteriorem partem alterius cornu altaris, videlicet Evangelii, et ibi prosequitur Missam, sicut Consecrator in cornu Epistolæ.

Postcommunio, quæ dici debet cum Postcommunione diei sub uno, Per Dóminum.

Lenum, quæsumus, Dómine, in nobis remédium tuæ miseratiónis operáre: ac tales non esse pérfice propítius, et sic fove, ut tibi in ómnibus placére valeámus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit, et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Deinde dicto, Ite Missa est, vel Benedicamus Dómino, prout tempus requirit, Consecrato dicto in medio altaris, Pláceat, etc. accepta ibidem mitra, si non sit Archiepiscopus, et in sua provincia, stans versus ad altare populo. solemniter benedicit, dicens: Sit nomen Domini benedietum, etc.

Data benedictione, reponitur faldistorium ante medium. altaris, et Consecrator cum mitra in eo sedet; Consecratus vero parvum biretum in capite tenens, coram co genuflectit. Tum Consecrator, deposita mitra, surgit, et benedicit mitram, si non sit benedicta, dicens:

Orémus.

Omine Deus, Pater omnipotens, cujus præclára bóni

Dias est, et virtus imméusa, a qua omne datum ópti

[ocr errors]

mum, et omne donum perféctum, totiúsque decóris ornaméntum; benedícere, et sanctificáre diguáre hanc mitram hujus fámuli tui Antístitis cápiti imponéndam. Per Christum Dóminum nostrum.

R). Amen.

Et mox cam aspergit aqua benedicta: deinde sedens cum mitra, adjuvantibus ipsum assistentibus Episcopis, imponit eam capiti Consecrati', dicens:

Mpónimus, Dómine, cápiti hujus Antístitis et agonistæ tui gáleam munitiónis, et salútis, quatenus decoráta fácie et armato cápite, córnibus utriúsque Testamenti terríbilis appareat adversáriis veritátis; et, te ei largiénte grátiam, impugnátor eórum robústus exístat, qui Móysi fámuli tui fáciem, ex tui sermónis consórtio decorátam, lucidíssimis tuæ claritátis, ac veritátis córnibus insigniísti, et cápiti Aaron Pontíficis tui tiáram impóni jussísti. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Deinde, si chirothecæ non sint benedictæ, surgit Consecrator, mitra deposita, et eas benedicit, dicens:

Orémus.

Mnipotens Creator, qui bómini ad imaginem tuam condito, manus discretiónis insignítas, támquam órganum intelligéntiæ, ad recte operándum, dedísti, quas servári mundas præcepísti, ut in eis ánima digne portarétur, et tua in eis digne consecraréntur mystéria: benedícere, et sanctificáre dignáre manuum hæc teguménta; ut quicúmque ministrórum tuórum sacrórum Pontificum his veláre manus suas cum humilitáte volúerit, tam cordis, quam óperis ei mundítiam tua misericórdia subministret. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Et aspergit eas aqua benedicta. Tum extrahitur Consecrato annulus Pontificalis; deinde sedet Consecrator, et, accepta mitra, adjuvantibus Assistentibus Episcopis, imponit illas manibus Consecrati, dicens:

Ircúmda, Dómine, manus hujus Ministri tui mundítia

Cre

novi hóminis, qui de cœlo descéndit; ut quemádmodum Jacob diléctus tuus, pelliculis hædórum opértis mánibus, patérnam benedictiónem, obláto patri cibo pótuque gratíssimo impetrávit; sic et iste, obláta per manus suas hóstia salutári, grátiæ tuæ benedictiónem impetrare mereátur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui in similitúdinem carnis peccáti tibi pro nobis óbtulit semetipsum.

Amen.

Et statim imponit ei annulum Pontificalem. Tum surgit Consecrator, et accipit Consecratum per manum dexteram, et primus ex Assistentibus Episcopis per sinistram, et inthronizat cum, ponendo ipsum ad sedendum in faldistorio, de quo surrexit Consecrator; vel, si id fiat in Ecclesia propria Consecrati, inthronizat eum in sede Episcopal consueta; et Consecrator tradit ei baculum pastoralem in sinistra.

Deinde versus ad altare Consecrator, deposita mitra, stans incipit, cæteris usque ad finem prosequentibus, Hymnum.

T

E Deum laudámus: te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem omnis terra venerátur.

Tibi omnes Angeli, * tibi cœli, et univérsæ Potestates.
Tibi Chérubim et Séraphim

[ocr errors]

incessábili voce pro

clámant.

Sanctus, Sanctus, Sanctus

Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cœli, et terra

majestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus Apostolórum chorus.

Te Prophetárum laudábilis númerus.

Te Mártyrum candidátus laudat exércitus.

Te per orbem terrárum sancta confitétur Ecclésia.
Patrem imménsæ majestátis.

Venerándum tuum verum, et únicum Fílium.
Sanctum quoque Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris sempitérnus es Fílius.

Tu ad liberándum susceptúrus hóminem,

ruísti Vírginis úterum.

non hor

Tu devícto mortis acúleo, aperuísti credéntibus regna

cœlórum.

Tu ad dexteram Dei sedes in glória Patris.

Judex créderis esse ventúrus.

Te ergo, quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pre

tióso Sánguine redemísti.

E térna fac cum Sanctis tuis in glória numerári. alvum fac pópulum tuum, Dómine,

reditáti tuæ.

et bénedic hæ

Et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum.
Per singulos dies benedícimus te.

It laudámus Nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.

Pignáre, Dómine, die isto sine peccáto nos custodire.
Miserére nostri, Dómine, miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum. Incepto hymno, Consecratus ducitur ab Assistentibus Episcopis cum mitris per Ecclesiam, et omnibus benedicit: Consecratore interim apud altare sine mitra stante in eodem loco. Cum vero Consecratus reversus fuerit ad sedem suam, seu faldistorium, iterum sedet, quousque finiatur hymnus prædictus: Assistentes deponunt mitras, et stant apud Consecratorem.

Finito hymno, Consecrator stans sine mitra apud sedem, seu faldistorium a parte dextera Consecrati, dicit; vel si Officium cantatur, incipit, schola prosequente, Antiphonam, ton. 6.

Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: justitia, et judicium præparátio sedis tuæ.

. Glória Patri, etc.

R. Sicut erat, etc.

Et repetitur tota Antiphona: qua finita, Consecratordicit :

. Dómine, exaudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.
x. Dóminus vobiscum.

. Et cum spíritu tuo.

(rémus.

Eus, ómnium Fidélium pastor et rector, hunc fámulum tuum, quem Ecclésiæ tuæ præésse voluisti, pro

PONTIE ROM

6

« ZurückWeiter »