Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small]

Dontifex, infantes, pueros, vel alios sacri Baptismatis I unda perfusos, confirmare volens, paratus supra rochetum, vel, si sit Regularis, supra superpelliceum, amictu, stola, pluviali albi coloris, et mitra, accedit ad faldistorium ante medium altaris, aut in alio convenienti loco sibi paratum; et in eo sedens, renibus altari, et facie populo versis, baculum pastoralem in sinistra tenens, populum coram se stantem admonet, quod nullus alius, nisi solus Episcopus, Confirmationis ordinarius minister est.

Vullus confirmatus debet reconfirmari.

Vullus, qui non sit confirmatus, potest esse in Confirmatione patrinus, nec pater, aut mater, maritus, aut uxor.

Nullus excommunicatus , interdictus, vel gravioribus facinoribus alligatus, aut Fidei Christianæ rudimentis non edoctus, ingerat se ad percipiendum hoc Sacramentum , vel ad tenendum confirmandum.

Adulti deberent prius peccata confiteri, et postea confirmari, vel saltem de mortalibus, si in ea inciderint, conterantur.

lloc Sacramento contrahitur spiritualis cognatio, impediens matrimonium contrahendum, et dirimens jam contractum ; quæ cognatio confirmantem , et confirmatum , illiusque patrem et matrem, ac tenentem non egreditur.

Nullus præsentet, nisi unun aut duos, non plures, nisi aliter necessitas suadeat , arbitrio Episcopi.

Confirmandi deberent esse jejuni.

Confirmato debet ligari frons, et sic manere quousque Chrisma desiccetur, vel extergatur.

Proinde unusquisque confirmandus portet lineam vittam mundam , cum qua ligetur caput.

[ocr errors]

Nullus confirmatus discedat, nisi bencdictione accepta , quam Pontifex post omnium confirmationem dabit.

Infantes per patrinos ante Pontificem confirmare volentem , teneantur in brachiis dextris. Adulti vero, seu alii majores, ponant pedem suum super pedem dexterum patrini sui. Et ideo neque masculi faminis patrini , neque fæminæ masculis matrinæ esse deberent.

Quibus per ordinem ante Pontificem dispositis, Pontifex sedens lavat manus, deinde deposita mitra surgit, et stans versa facie ad confirmandos, junctis ante pectus manibus, confirmandis genua flectentibus, et manus ante pectus junctas tenentibus, dicit:

Píritus Sanctus superveniat in vos, et virtus Altíssimi custódiat vos a peccátis. R. Amen.

Deinde signans se manu dextera a fronte ad pectus signo Crucis, dicit:

¥. Adjutórium nostrum in nomine Dómini.
R. Qui fecit cælum, et terram.
y. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
7. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Tunc extensis versus confirmandos manibus, dicit:

Orémus.
Mnipotens, sempiterne Deus, qui regenerare dignátus

es hos fámulos tuos ex aqua, et Spíritu sancto, quique dedísti eis remissiónem ómnium peccatorum, emítte in eos septiformem Spíritum tuum Sanctum Paráclitum de cælis.

R!. Amen.
Spíritum sapiéntiæ et intellectus. R. Amen.
Spíritum consilii et fortitudinis. R. Amen.
Spiritum sciéntiæ et pietátis. R. Amen.

Adimple eos Spíritu timóris tui, et consigna eos signo Cru #cis Christi, in vitam propitiátus ætérnam. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Pontifex sedens super faldistorium prædictum, vel etiam, si multitudo confirmandorum id exegerit, dispositis illis per ordinem super gradus presbyterii, vel alibi, Pontifex stans cum mitra, illos confirmat per ordinem genuflelos; et uno ordine confirmato, illi surgunt, et alii genuslectunt, et confirmantur; et sic usque in finem. Et Pontifex inquirit sigillatim de nomine cujuslibet confirmandi, sibi per patrinum, vel matrinam Nexis genibus presentati, et summitate pollicis dexteræ manus Chrismate intineta, dicit:

N. Signo te signo Cru \ cis; quod dum dicit, producit pollice signum Crucis in frontem illius: deinde prosequitur: Et confirmo te Chrísmate salutis : In nomine Pa tris, et Fi *lii, et Spíritus sancti. R. Amen.

Deinde leviter eum in maxilla cædit, dicens: Pax tecum.

Omnibus confirmatis, Pontifex tergil cum mica panis, et lavat pollicem , et manus super pelvim. Deinde aqua lotionis cum pane fundatur in piscinam sacrarii. Interim dum larat manus, cantatur sequens Antiphona, vel legitur a Ministris: quod etiam in similibus servari debet:

Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo, quod est in Jerúsalem.

9. Glória Patri, etc. R. Sicut erat, etc.

Deinde repetitur Antiphona. Confirma , etc. Qua repetita, Pontifex deposita mitra, surgit , et stans versus ad altare, junctis ante pectus manibus, dicit :

*. Ostende nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R. Et salutáre tuum da nobis.

. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
* Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

Deinde junctis adhuc ante pectus manibus, et omnibus confirmatis devote genua flectentibus, dicit :

Orémus. D Eus, qui Apóstolis tuis sanctum dedísti Spiritum, et I per eos eorúmque successóres cæteris fidélibus tradéndum esse voluisti , réspice propitius ad humilitatis nostræ famulátum : et præsta, ut eorum corda, quorum frontes sacro Chrismate delinivimus, et signo sanctæ Crucis signávimus, idem Spíritus sanctus in eis supervéniens, templum glóriæ suæ dignánter inhabitándo perficiat. Qui cum Patre et eódem Spíritu sancto vivis, et regnas Deus in sæcula sæculórum. R. Amen.

Deinde dicit: L Cce sic benedicétur omnis homo , qui timet DómiInum.

Et vertens se ad confirmatos, facens super eos signum Crucis, dicit: D Ene * dícat vos Dóminus ex Sion, ut videátis bona DJerúsalem ómnibus diébus vitæ vestræ, et habeátis vitam ætérnam. R. Amen.

Expedita itaque Confirmatione , Pontifex sedens, accepta mitra, patrinis et matrinis annuntiat, quod instruant filios suos bonis moribus, quod fugiant mala et faciant bona , et doceant eos Credo in Deum, et Pater noster, et Ave María, quoniam ad hoc sunt obligati.

Hoc Sacramentum potest conferri minus solemniter quocumque die, hora, et loco, et causa ad arbitrium Episcopi.

DE ORDINIBUS

CONFERENDIS. l'ando Episcopus ordinationem facere disposuerit, om

nes qui ad sacrum ministerium accedere voluerint, feria quarta ante ipsam Ordinationem, vel quando Episcopo videbitur, ad civitatem evocentur. Episcopus autem Sacerdotibus, et aliis prudentibus viris, peritis divinæ legis, ac in Ecclesiasticis functionibus exercitatis, sibi ascitis, ordinunt'l Stus, personam, atatem, institutionem, mores, a trosor, et 'hind.li_enter in sestinet, et eraminet.

Jullus ad Subdiaconatus Ordinem ante vigesimum secundum, ad Diaconatus ante visesiunum tertium, ad Presbyteratus ante vigesimum quintum ætatis suæ annum promoveatur. Sciant tamen Episcopi, non singulos in ea atate constitutos debere ad hos Ordines assumi, sed dignos dumtavat, et quorum probata rita senectus sit. Regulares quoque nec in minori ætate, nee sine diligenti Episcopi exainine ordinentur.

Prima Tonsura non initientur, qui Sacramentum Confirmationis non susceperint, et Fidei rudimenta edocti non fuerint: quique legere et scribere nesciant, et de quibus probabilis conjectura non sit , eos non sæcularis judicii fugiendi fraude, sed ut Deo fidelem cultum præstent, hoe Vitr genus elegisse.

Ad minores Ordines promovendi, bonum à Parocho, of a magistro scholæ, in quo educantur, testimonium habeant. lli vero, qui ad singulos majores erunt assumendi, per mensem ante ordinationem Episcopum adeant, qui Parocho, aut alteri, cui magis expedire videbitur , commillat, ut nominibus ac desiderio eorum, qui volent promoveri. publice in Ecclesia propositis, de ipsorum ordinandorun natalibus, alate, moribus, et vita a fide dignis «liligenter inquirat, et litteras testimoniales , ipsam inquisitionem factam continentes, ad ipsuin Episcopum quamprimum transmittat.

Minores Ordines iis, qui saltem Latinam linguam intelligant, per temporum interstitia, nisi aliud Episcopo magis expedire videretur, conferantur, ut eo accuratius, quantum sit hujus disciplinæ pondus , possint edoceri; ac in inoquoque munere, juxta præscriptum Episcopi, se cxerreant; idque in ea, cui adscripti erunt, Ecclesia, nisi forte 'x causa studiorum absint , atque ita de gradu in gradum ascendant, ut in eis cum ætate, vitæ meritun, et doctrina major acerescat. Quod et bonorum morum exemplum, et assiduum in Ecclesia ministerium , atque major crga Presbreros, et superiores Ordines reverentia, et crebrior, quam anta, Corporis Christi Comnunio, maxime comprobabunt i'nmque bine ad altiores gradus, et sacratissima mysteria

« ZurückWeiter »