Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Infra actionem , dicit Consecrator: Anc igitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ I famíliæ tuæ, quam tibi offérimus, étiam pro hoc fámulo tuo, quem ad Episcopátus órdinem promovere dignátus es, quæsumus, Dómine , ut placátus accípias , et propitius in eo tua dona custódias ; ut, quod divíno múnere consecutus est , divinis effectibus exequátur; diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi , et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Consecratus dicit: | Anc igitur oblatiónem servitútis nostræ , sed et cunI ctæ famíliæ tuæ, quam tibi offérimus, étiam pro me fámulo tuo, quem ad Episcopátus órdinem promovere dignátus es, quæsumus , Dómine, ut placátus accípias , et propítius in me tua dona custódias; ut, quod divino múnere consecútus sum, divinis effectibus exequar; diésque nostros in tua pace dispónas , atque ab ætérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Per Christum Dóminum nostrum.

R!. Amen.

Dicta Oratione , Dómine Jesu Christe, qui , etc. per Consecrantem , et Consecratum , Consecratus accedit ad dexteram Consecratoris , et ambo osculantur altare : tum dat pacem Consecrator Consecrato , dicens:

Pax tecum. Cui respondet Consecratus : Et cum spíritu tuo.

Et dat eam Assistentibus suis, seniori primo, tun alteri, singulis dicens :

Pax tibi. Et illi sibi respondent: Et cum spíritu tuo.

Deinde, postquam Consecrator Corpus Domini sumpserit, non totum Sanguinem sumit, sed solum partem ejus cum particula Hostiæ in Calicem missa. Et priusquam se purificet, communicat Consecratum ante se in eodem cornu, capite inclinato stantem , et non genuflectentem, prius de Corpore, tum de Sanguine: deinde purificat se, postea Consecratum. Tum abluit digitos super Calicem, et sumit etiam ablutionem , et assumpta mitra , lavat manus.

Interim Consecratus cum Assistentibus Episcopis accedit ad posteriorem partem alterius cornu altaris, videlicet Evangelii, et ibi prosequitur Missam, sicut Consecrator in cornu Epistolæ.

Postcommunio, quæ dici debet cum Postcommunione diei sub uno, Per Dóminum. D Lenum , quæsumus, Dómine, in nobis remedium tuæ

miseratiónis operáre: ac tales non esse perfice propítius , et sic fove , ut tibi in ómnibus placére valeamus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum : Qui tecum vivit, et regnat in unitáte Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculórum. Amen.

Deinde dicto, Ite Missa est, vel Benedicámus Dómino, prout tempus requirit, Consecrato dicto in medio altaris, Pláceat , etc. accepta ibidem mitra, si non sit Archiepiscopus, et in sua provincia, stans versus ad altare populo solemniter benedicit , dicens : Sit nomen Domini benedietum, etc.

Data benedictione , reponitur faldistorium ante medium altaris, et Consecrator cum mitra in eo sedet; Consecratus vero parvum biretum in capite tenens, coram eo genuflectit. Tum Consecrator, deposita mitra , surgit, et benedicit mitram, si non sit benedicta , dicens :

Orémus. T Omine Deus, Pater omnipotens , cujus præclára bóni

| tas est , et virtus immensa, a qua omne datum óptimum , et omne donum perféctum, totiúsque decóris ornaméntum ; bene * dicere, et sanctificáre diguáre banc mitram hujus fámuli tui Antistitis cápiti imponendam. Per Christum Dóminum nostrum.

Bl. Amen.

Et mox cam aspergit aqua benedicta: deinde sedens cum mitra , adjuvantibus ipsum assistentibus Episcopis, imponit eam capiti Consecrati, dicens :

TMponimus, Dómine, cápiti hujus Antistitis et agonistæ I tui gáleam munitiónis, et salútis, quatenus decorata fácie et armáto capite, córnibus utriusque Testamenti terribilis appareat adversáriis veritátis; et, te ei largiente grátiam , impugnátor eórum robustus existat , qui Móysi fámuli tui fáciem , ex tui sermónis consórtio decoratam , lucidíssimis tuæ claritátis , ac veritátis córnibus insigniisti , et cápiti Aaron Pontificis tui tiáram imponi jussísti. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Deinde, si chirothecæ non sint benedictæ, surgit Consecrator, mitra deposita , et cas benedicit, dicens :

Orémus.
Mnipotens Creator, qui hómini ad imaginem tuam con-

dito, manus discretiónis insignítas, támquam órganum intelligentiæ, ad recte operándum , dedísti , quas servári mundas præcepisti , ut in eis ánima digne portarétur, et tua in eis digne consecraréntur mystéria : bene * dicere, et sancti * ficáre dignáre mánuum hæc teguménta ; ut quicúmque ministrórum tuórum sacrórum Pontificum his veláre manus suas cum humilitate volúerit , tam cordis , quam operis ei mundítiam tua misericórdia subministret. Per Christum Dominum nostrum. R Amen.

Et aspergit eas aqua benedicta. Tum extrahitur Consecrato annulus Pontificalis; deinde sedet Consecrator, et, accepta mitra, adjuvantibus Assistentibus Episcopis, imponit illas manibus Consecrati, dicens:

Ircúmda, Dómine, manus hujus Ministri tui munditia U novi hominis, qui de cælo descendit; ut quemádmodum Jacob diléctus tuus, pelliculis hædórum opértis manibus, patérnam benedictiónem, obláto patri cibo potuque gratíssimo impetrávit; sic et iste, obláta per manus suas hostia salutári, grátiæ tuæ benedictionem impetrare mereátur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum : Qui in similitudinem carnis peccáti tibi pro nobis obtulit semetipsum.

Ti Amen.

• Et statin imponit ei annulum Pontificalem. Tum surgit Consecrator, et accipit Consecratum per manum dexteram, et primus ex Assistentibus Episcopis per sinistram , et inthronizat eum , ponendo ipsum ad sedendum in faldistorio, de quo surrexit Consecrator; vel , si id fiat in Ecclesia propria Consecrati , inthronizat cum in sede Episcopali consueta ; et Cousecrator tradit ei baculum pastoralem in sinistra.

Deinde versus ad altare Consecrator, deposita mitra , stans incipit, cæteris usque ad finem prosequentibus,

Hymnum.

I E Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi cæli, et universæ Potestates.

Tibi Chérubim et Séraphim * jncessábili voce proclámant.

Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
I'leni sunt cæli, et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolorum chorus.
Te Prophetarum * laudábilis númerus.
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia.
Patrem * immensæ majestátis.
Venerándum tuum verum, * et únicum Filium.
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempiternus es Filius.

Tu ad liberándum susceptúrus hóminem, * pon horruisti Virginis úterum.

Tu devícto mortis acúleo, * aperuisti credentibus regna colórum.

Tu ad dexteram Dei sedes * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

Te ergo, quæsumus, tuis fámulis súbveni , * quos pretióso Sánguine redemisti.

E térna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

alvum fac pópulum tuum , Dómine, * et bénedic hæreditáti tuæ.

Lt rege eos, et extolle illos usque in ætérnum.
Per singulos dies * benedicimus te.

It laudamus Nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi. Pignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodire.

iserére nostri, Dómine, ' miserére nostri. Fiat inisericórdia tua, Dómnine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

in te, Dómine, sperávi, * non confúndar in ætérnum.

Incepto hymmo, Consecratus ducitur ab Assistentibus Episcopis cum mitris per Ecclesiam, et omnibus benedicit: Consecratore interim apud altare sine mitra stante in eodem loco. Cum vero Consecratus reversus fuerit ad sedem suam, seu faldistorium, iterum sedet , quousque finiatur hymnus prædictus: Assistentes deponunt mitras, et stant apud Consecratorem.

Finito hymno, Consecrator stans sine mitra apud sedem, seu faldistorium a parte dextera Consecrati, dicit; vel si Otlicium cantatur, incipit, schola prosequente, Antiphonam, ton. 6.

Firmetur manus tua, et exaltétur dextera tua: justitia , et judicium præparátio sedis tuæ.

W. Glória Patri, etc.
R. Sicut erat, etc.

Et repetitur lota Antiphona: qua finita, Consecrator: dicit :

9. Dómine , exáudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
7. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

(rémus.
Eus, ómnium Fidélium pastor et rector, hunc fámu-
lum tuum, quem Ecclésiæ tuæ præésse voluisti, pro-
PONTIF KON

« ZurückWeiter »