Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

pítius réspice: da ei, quæsumus, verbo et exémplo, quibus præest, proficere, ut ad vitam, una cum grege sibi crédito, pervéniat sempitérnam. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

His dictis, Consecrator, detecto capite, manet ad cornu Evangelii altaris, apud quem Assistentes stant sine mitris.

Consecratus vero surgit, et accedens cum mitra et baculo pastorali ante medium altaris, versus ad illud, signans se cum pollice dexteræ manus ante pectus, dicit: . Sit nomen Dómini benedíctum.

R. Ex hoc nunc, et usque in sæculum.

Deinde faciens signum Crucis a fronte ad pectus, dicit: ỳ. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.

R. Qui fecit cœlum et terram.

Tum elevans, ac jungens manus, et caput inclinans, dicit:

Benedícat vos omnipotens Deus.

Et cum dixerit: Deus, vertit se ad populum, et tertio super eum signans, benedicit, dicens: Pa ter, et Fí lius, et Spíritus sanctus. R. Amen.

Tum Consecrator accipit mitram, stans in cornu Evangelii, versa facie ad cornu Epistolæ, apud quem etiam stant Assistentes cum mitris: Consecratus vero accedit ad cornu Epistolæ altaris, et ibidem cum mitra et baculo genuflexus, versus ad Consecratorem, dicit cantando: Ad multos annos.

Deinde accedens ante medium altaris, ubi iterum ut prius genuflexus, dicit altius cantando: Ad multos annos. Postea accedit ad pedes Consecratoris, ubi tertio genuflexus, ut supra, iterum altius cantando, dicit: Ad multos annos.

Tum Consecrator recipit eum surgentem ad osculum pacis; et similiter faciunt Assistentes Episcopi, qui Consecratum cum mitra et baculo pastorali incedentem, et Evangelium S. Joannis, In princípio erat Verbum, dicentem post reverentiam Cruci super altare factam, inter se mc

dium ducentes, ad suam capellam revertuntur, ad se exuendum sacris vestibus, et interim dicit Antiphonam. Trium puerórum, et Canticum, Benedícite, etc. Consecrator vero, pacis osculo, ut præmittitur, Consecrato dato, dicit submissa voce: Dóminus vobíscum. Inítium sancti Evangélii, etc. Signat altare et se, et facta similiter Cruci reverentia, apud sedem vel faldistorium deponit sacras vestes, interim etiam dicens Antiphonam, Trium puerorum, et Canticum, Benedícite, etc. Quibus depositis, Consecratus Consecratori et Assistentibus suis, pró more, gratias agit, et vadunt in pace omnes.

Quando electus in Patriarcham, vel Archiepiscopum consecratur, forma præmissa in omnibus observatur; sed per hujusmodi consecrationem non assumit sibi nomen Patriarchæ, vel Archiepiscopi, quod per traditionem Pallii dumtaxat sibi attribuitur, usque ad quam dicitur Electus, etiam post consecrationem prædictam, prout infra dicetur. Electus vero in Episcopum, cum primum consecratus est, Episcopus vocatur, non Electus.

In anniversario Consecrationis Episcopi, dicitur Missa, ut in Missali Romano.

C

DE PALLIO.

Cm Pallium a Sede Apostolica mittitur, Pontifex, cu

in Ecclesia sua, si commode fieri potest, vel alia Ecclesia sue Diocesis, vel Provincia magis commoda, in qua Missarum solemnia peragantur. Et, facta Communione per Celebrantem, Pallium reponitur supra medium altaris extensum, et serico, in quo involutum portatum fuit, coopertum. Deinde peractis Missarum solemniis, Pontifex indutus amictu, stola, pluviali, et mitra, sedens ante altare super faldistorio, capit juramentum fidelitatis, nomine Sedis Apostolicæ, ab ipso Electo, omnibus Pontificalibus paramentis, ac si celebraturus esset, mitra tamen, et chirothe

eis demptis, induto, ante se genuflexo, juxta formam per litteras Apostolicas traditam.

E

FORMA JURAMENTI

Go N. Eléctus Ecclésiæ N. ab hac hora in antea fidélis, etc. prout habetur in Consecratione Electi in Episcopum, pag. 61.

Expleto Juramento ab Electo, dictus Pontifex in gremio suo librum Evangeliorum ambabus manibus apertum tenens, inferiore parte libri Electo versa, ab eo præstationem hujusmodi juramenti recipit, et Electo, adhuc coram eo genuflexo, dicente: Sic me Deus ádjuvet, et hæc sancta Dei Evangélia

Tum Pontifex respondet: Deo grátias.

Juramento præstito, Pontifex surgit cum mitra, et Pallium de altari accipit, et illud super humeros Electi adhuc ante se genuflexi imponit, dicens:

I honórem omnipoténtis Dei, et beátæ Mariæ semper Vírginis ac beatórum Apostolórum Petri et Pauli, Dómini nostri N. Papæ N., et sanctæ Románæ Ecclésiæ, necnon Ecclésiæ N. tibi commissæ, trádimus tibi Pállium de córpore beáti Petri sumptum, in quo est plenitúdo Pontificalis officii, cum Patriarchális, (vel Archiepiscopális) nóminis appellatióne; ut utáris eo intra Ecclésiam tuam certis diebus, qui exprimúntur in privilégiis ab Apostólica Sede concéssis. In nómine Patris, et Filii, et Spíritus sancti. R. Amen.

Quo dato, Pontifex, detecto capite, vadit ad cornu Evangelii altaris, et Patriarcha, vel Archiepiscopus surgit cum Pallio, et ascendens ad altare, Crucem suam ante se habens, si sit in Ecclesia sua, vel alia suæ diœcesis, vel provinciæ, detecto capite, benedicit populo solemniter, dicens: Sit nomen, etc.

Qua benedictione data, dimissis in Ecclesia paramentis, omnes ad sua revertuntur.

Et quia Pontificalis officii plenitudo confertur per Pal

lium, antequam obtinuerit quis Pallium, licet sit conseeratus, non sortitur nomen Patriarchæ, Primatis, aut Archiepiscopi et non licet ei Episcopos consecrare, nee convocare Concilium, nec Chrisma conficere, neque Ecclesias dedicare, nec Clericos ordinare, etiam si Pallium in alia Ecclesia habuisset. cum oporteat petere novum Pallium. Potest tamen, quando vult, Missam sme Pallio, et sandaliis celebrare.

Potest etiam hujusmodi Consecrationes ante Pallii receptionem alteri committere, dummodo non sit in mora petendi Pallium.

Neque ante habitum Pallium potest Electus ante se Crucem deferre, sed tantum postea

Nec potest Patriarcha, vel Archiepiscopus uti Pallio extra suum Patriarchatum, vel provinciam ; et non omni tempore, sed tantum in Ecclesiis, in Missarum solemniis. in Festis præcipuis, non in Processionibus, neque in Missis pro defunctis. Et quia Pallium est personale, ideo accommodari non potest, neque in morte alicui relinqui; sed Patriarcha, vel Archiepiscopus cum eo sepeliri debet.

DIES

Quibus Pallio ut potest Patriarcha, sive Archiepiscopus, sunt hi:

Nativitas Domini nostri Jesu Christi.

S. Stephani Protomartyris.

S. Joannis Apostoli et Evangelista.

Circumcisio Domini.

Epiphania Domini.

Dominica in Palmis.

Feria V. in Coena Domini.

Sabbatum Sanctum.

Dominica Resurrectionis cum duobus sequentibus diebus.

Dominica in Albis.

Ascensio Domini.

Dominica Pentecostes.

Festum Corporis Christi.

Festivitates quatuor B. Mariæ semper Virginis, Purificationis, Annuntiationis, Assumptionis, et Nativitatis. Nativitas S. Joannis Baptistæ.

Festum omnium Sanctorum.
Festivitates omnium Apostolorum.
Dedicationes Ecclesiarum.

Principales festivitates Ecclesia sua.
Ordinationes Clericorum.

Consecrationes Episcoporum, et Virgmum
Dies anniversarius Dedicationis Ecclesiæ,
Et Consecrationis suæ.

DE BENEDICTIONE

ABBATIS.

'N primis benedicendus provideat de mandato Aposto Llico, benedictionem sibi impendendam Pontifici com

mittente.

Deinde statuta die benedictionis, quæ debet esse Dominica, vel festiva, tam ipse Pontifex, quam Electus convenit, quod die præcedenti jejunent.

In Ecclesia, ubi benedictio fiet, ornantur duæ capellæ, major pro Pontifice, minor pro Electo. In majori quidem super altari parato, ut est moris, erit Crux in medio, et ad minus, quatuor candelabra. In terra ad gradus altaris erunt tapetia strata.

Paratur etiam in loco congruo credentia pro Pontifice, super quam erit mappa munda, duo candelabra, vasa ad abluendum manus cum suis mantilibus, vas cum aqua benedicta et aspersorio, thuribulum cum navicella, cochleari et incenso, ampullæ pro viuo et aqua pro sacrificio, Calix, hostiaria cum Hostiis.

Item paramenta omnia Pontificalia, coloris tempori, et

« ZurückWeiter »