Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

officio Missa convenientis, videlicet, sandalia, amictus, alba, cingulum, crux pectoralis, stola, tunicella, dalmatica, chirothecæ, planeta, mitra auriphrygiata, annulus Pontificalis, baculus pastoralis, et manipulus.

Item paratur faldistorium ornatum pro Pontifice, et tria scabella, pro Electo et duobus Abbatibus Assistentibus, Missale, et Pontificale. Pontifex habeat tres Capellanos ad minus, cum superpelliceis, et duos scutiferos ad credentiam. In capella vero minore pro Electo, quæ a majori debet esse distincta, paratur altare cum Cruce et duobus candelabris, et super illud Missale, et Pontificale, ac paramenta omnia Pontificalia albi coloris, ut supra pro Pontifice numerata sunt. Et hoc, si Abbas benedicendus sit de mitra: si vero non sit de mitra, parantur tantum paramenta Sacerdotalia, et ultra illa, pluviale album; prope altare sit credentia minor cum mappa munda et vasis ad abluendum manus. Ponuntur etiam quinque mappulæ æqualis mensuræ, factæ ex una canna cum dimidia panni linei subtilis; et candelæ octo unius libræ quælibet, quarum quatuor super altare Pontificis, duæ super ejus credentiam, et duæ super altare Electi ponuntur. Annulus cum gemma benedicendus et Electo tradendus, vestes monastica seu regulares; et pro offertorio intortitia duo, quatuor librarum quodlibet, duo panes magni, et duo barilia vini; panes et barilia ornentur, duo videlicet videantur argentea, et duo aurea, hinc et inde insignia Pontificis et Monasterii, seu electi, habentia, cum capello, vel cruce, vel mitra pro cujusque gradu et dignitate.

Adsint duo Abbates Assistentes, qui sint induti superpelliceo, stola, pluviali, et mitra simplici alba.

Hora igitur competenti Pontifex, Electus, Assistentes, et alii, qui benedictioni interesse debent, ad Ecclesiam conveniunt; et Pontifex, facta oratione ante altare, ascendit ad sedem, si sit in Ecclesia sua, vel accedit ad faldistorium in capella sua, juxta cornu altaris Epistolæ præparatum, et ibi de more paratur. Interim etiam Abbates

Assistentes sua paramenta prædicta capiunt. Quibus sic paratis, Pontifex sedet cum mitra super faldistorium, ante medium altaris sibi paratum. Electus vero in habitu suo quotidiano, medius inter Abbates Assistentes paratos et mitratos, Pontifici cum debitis reverentiis præsentatur, atque eidem mandatum Apostolicum traditur. Quo publice lecto per Pontificis Notarium, Electus genuflectit ante Pontificem, qui surgit, deposita mitra, et super eum dicit Orationes sequentes, nisi jam sit Professus :

D

Adjutórium nostrum in nómine Dóminí

R. Qui fecit cœlum et terram.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Eus indulgéntiæ Pater, qui severitátem tuæ districtiónis témperans, indulsísti ne filius portet iniquitátem patris; et qui mira dispensatióne, étiam malis bene utens, tuæ dignatiónis grátiam per eos frequénter operáris: quæsumus cleméntiam tuam, ut huic fámulo tuo non obsistat, quod hábitum religiónis per nos, tanta ac tali re indígnos, áccipit; sed ministérium, quod extérius per nos exhibétur, tu intérius per donum Spíritus sancti exequáris. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R Amen.

O rémus.

Eus, qui per coætérnun Fílium tuum cuncta creásti,

D quique mundum peccátis inveterátum per mystérium

sanctæ Incarnatiónis ejus renováre dignátus es: te supplíciter exorámus, ut ejúsdem Dómini nostri grátia super hunc fámulum tuum, abrenuntiatiónem sæculi profiténtem, cleménter respícere dignéris, per quam in spíritu suæ mentis renovátus, véterem hóminem cum áctibus suis éxuat; et novum, qui secúndum Deum creátus est, indúere mereátur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.

B. Amen.

D

O rémus.

Omine Jesu Christe, qui es via, sine qua nemo venit

ad Patrem, quæsumus cleméntiam tuam, ut hunc fámulum tuum, a carnálibus desidériis abstractum, per iter disciplinæ reguláris dedúcas; et qui peccatóres vocáre dignátus es, dicens: Veníte ad me omnes, qui laborátis, et oneráti estis, et ego vos reficiam; præsta, ut hæc vox invitatiónis tuæ ita in eo convalescat, quátenus peccatórum ónera depónens, et quam dulcis es gustans, tua refectióne sustentári mereátur. Et sicut attestári de óvibus tuis dignátus es, agnósce eum inter oves tuas, ut ipse te agnóscat, et aliénum non sequátur, sed te; neque áudiat vocem aliórum, sed tuam, qua dicis: Qui mihi ministrat, me sequátur: Qui vivis et regnas Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

S

rémus.

Ancte Spíritus, qui te Deum ac Dóminum mortalibus. reveláre dignátus es, imménsam tuæ pietátis grátiam postulámus: ut, sicut ubi vis, spiras, sic et huic fámulo tuo efféctum devotiónis indúlgeas. Et quóniam tua sapiéntia est cónditus, tua quoque providéntia gubernétur. Quem juxta tibi consuétam grátiam únctio tua de ómnibus dóceat; et per intercessiónem Sancti A quem præcipuum hujus sanctæ institutiónis legislatórem dedísti, necnon et aliórum Sanctórum, ad quorum nómina professiónem facit, eum a vanitáte sæculi veráciter convérte. Et sicut es ómnium peccatórum remissio, ita depriméntes impietatis colligatiónes in eo dissolve; et ad observántiam hujus sancti propósiti fac eum ita certátim fervére, ut in tribulatiónibus et angústiis, tua indeficiénti consolatióne váleat respirare; ut juste et pie, per veram humilitátem atque obedientiam in fratérna charitáte fundátus, quod, te douánte, hódie promíttit, felíci perseverantia cómpleat: Quod ipse præstáre dignéris, qui cum Deo Patre, sanctóque unigénito Fílio ejus Dómino nostro Jesu Christo, vivis et gloriáris Deus per infiníta sæcula sæculorum. K Amen.

Deinde benedicuntur vestes, quæ novæ afferuntur, et tenentur per unum ex ministris Electi coram Pontifice : qui stans sine mitra, dicit:

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Omine Jesu Christe, qui tégumen nostræ mortalitátis indúere dignátus es, obsecrámus imménsam tuæ largitátis abundantiam: ut hoc genus vestiménti quod sancti Patres ad innocéntiæ, vel humilitátis indícium, abrenuntiántes sæculo, ferre sanxérunt, tu ita benedícere dignéris, ut hic fámulus tuus qui hoc indútus fúerit vestiménto, te quoque indúere mereátur. Qui vivis et regnas Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Et aspergit vestes cum aqua benedicta. Post hæc Pontifex sedet cum mitra, et exuit Electum veste sæculari, dicens:

Exuat te Dóminus véterem hóminem, cum áctibus suis.

Et mox induit illum habitum Monasticum, dicens: Nduat te Dóminus novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est, in justítia et sanctitáte veritátis.

Tune deposita mitra, surgit Pontifex, et dicit:

Orémus.

Eus miséricors, Deus clemens, cui cuncta bona pla

DE

cent, sine quo nihil boni inchoátur, nihílque boni perfícitur, adsint nostris humíllimis précibus tuæ pietatis áures: et hunc fámulum tuum, cui in tuo sancto nómine hábitum sacræ religiónis impónimus, a mundi impediménto, vel sæculári desidério defénde; et concéde ei, ut in hoc sancto próposito devótus persistere, et remissióne peccatórum percépta, ad electórum tuórum váleat perveníre consortium. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R Amen.

Quibus dictis, sedet Pontifex, et imponitur illi mitra; et Electus, Professionem emissurus, junctis ante pectus manibus, coram eo genuflexus dicit:

Uscipe me, Dómine, secúndum elóquium tuum, et vivam: et non confúndas me ab expectatióne mea. Circumstantibus, vel Monachis, si sit in suo Monasterio, respondentibus:

Uscépimus, Deus, misericórdiam tuam, in médio templi tui.

. Glória Patri, etc.

R. Sicut erat, ete.

Et hoc ter, tam per Electum, quam per circumstantes, repetitur. Deinde Electus ante altare et Pontificem se prosternit in terram, et dicuntur sequentes Psalmi per Pontificem sedentem cum mitra, circumstantibus respondentibus. Psalmus 47.

M

[ocr errors]

Agnus Dóminus, et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.

Fundátur exultatióne univérsæ terræ mons Sion: * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.

[ocr errors]

Deus in dómibus ejus cognoscétur, cum suscipiet eam. Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.

I psi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: tremor apprehéndit eos.

bi dolóres ut parturientis, in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.

Sicut audivimus, sic vidimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri : Deus fundávit eam in ætérnum.

Suscepimus, Deus, misericórdiam tuam, in médio templi tui.

>ecúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * justítia plena est déxtera tua.

[ocr errors]

Lætétur mons Sion, et exúltent filiæ Judæ, propter judícia tua, Dómine.

« ZurückWeiter »