Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Circumdate Sion, et complectímini eam: narráte in túrribus ejus.

Pónite corda vestra in virtúte ejus

domos ejus, ut enarrétis in progénie áltera.

et distribúite

Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum, et in sæculum sæculi: ipse reget nos in sæcula.

Glória Patri, etc.

Sicut erat, etc.

Psalmus 50. Miserére mei, Deus, ⚫ secúndum magnam misericórdiam tuam, etc. Et totus dicitur cum, Glória Patri, ut infra pag. 102.

E

Psalmus 138.

Cce quam bonum, et quam jucúndum
tres in unum.

habitáre fra

Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.

Quod descéndit in oram vestiménti ejus: sicut ros Hermon, qui descéndit in montem Sion.

Quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, et vitam usque in sæculum.

Glória Patri, etc.

Sicut erat, etc.

Quibus finitis, Pontifex deposita mitra, surgit, et dicit: Pater noster.

* Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed libera nos a malo.

. Salvum fac servum tuum, Dómine.

R. Deus meus, sperántem in te.

y. Mitte ei, Dómine, auxílium de sancto.

R. Et de Sion tuére eum.

. Nihil proficiat inimícus in eo.

R. Et filius iniquitátis non appónat nocére ei.

. Dómine, exáudi oratiónem meam.

Et clamor meus ad te véniat.

ỳ. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

O rémus.

Eus, qui non vis mortem peccatóris, sed per pœniténtiam, et emendatiónem, vitam semper inquíris: te supplíciter deprecámur, ut huic fámulo tuo, sæcularibus áctibus renuntiánti, large tuæ pietatis grátiam infúndere dignéris; quátenus castris tuis insértus, ita tibi militándo statum vitæ præsentis percúrrere váleat, ut bravíum ætérnæ remuneratiónis, te donánte, percípiat. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

His dictis, sedet Pontifex, et mitram accipit; ac coram eo genuflexus Electus emittens professionem, ex præscripto cujusque Congregationis, in charta scriptam, quam in manibus tenet, et legit.

Qua lecta, ponit chartam ipsam super altare; et iterum, ut prius, genuflectit coram Pontifice incipiente, et schola prosequente, Antiphonam, ton. 8.

Confirma hoc, Deus, quod operátus es in nobis, a templo sancto tuo, quod est in Jerúsalem.

Qua dicta Pontifex adhuc cum mitra sedens accipit eum in Congregationem et Societatem aliorum Monachorum sui Ordinis, dicens:

[ocr errors]

Mnes quamvis per grátiam baptismi fratres simus in Christo, et unum Patrem habeamus in cœlo, si ejus præcéptis, prout póssumus, obséquimur, proculdubio tune máxime unímur, quando oratiónibus et beneficiis invicem nos copulámus: quemádmodum in primitíva Ecclésia sancti Patres, quibus cor unum et ánima una erat, fecisse legúntur, quorum plures Christi amóre mente accénsi, possessiónes et facultates rerum vendéntes, congregátis in unum prétiis, ad Apóstolos ferébant gaudéntes. Quæ Apóstoli accipiéntes, tribuébant ómnibus, prout opus erat. Sicque iste nihilóminus, Deo inspiránte, eórum exémplo 'commónitus, religiosórum Ordinis Sancti V optat conjungi consórtiis. Idcirco damus ei commúnem societátem vivéndi cum illis, quantum a Dómino póssumus promeréri, et nostrum est largiri; quátenus cum eléctis a remuneratóre

ómnium bonórum váleat præmia repromíssa percipere. Præstánte Dómino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spíritu sancto vivit et regnat Deus, per ómnia sæcula sæculórum.. Amen.

Qua dicta, Pontifex et omnes Monachi præsentes recipiunt cum ad osculum pacis.

Deinde Electus vadit ad capellam suam, in qua paratur amictu, alba, cingulo, et stola in modum Presbyteri, ac pluviali, et associatus medius inter duos Abbates indutos superpelliceo, stola, pluviali, et mitra simplici, si benedicendus sit de mitra; alias inter priorem et seniorem, aut duos seniores religiosos sui, si adsunt, aut alterius Monasterii, indutos superpellicco et pluviali, ducitur ad Pontificem in faldistorio ante altare sedentem, cui, deposito bireto, se humiliter inclinans facit reverentiam: Assistentes etiam, detectis capitibus, illa inclinantes Pontificem venerantur. Tum sedent omnes eo ordine, prout in Consecratione Episcopi supra dictum est. Et, postquam parum quieverint, surgunt omnes, capitibus detectis, et senior Assistentium, stans detecto capite versus ad Pontificem dicit: Adest, etc. ut infra.

DE BENEDICTIONE ABBATIS

AUCTORITATE APOSTOLICA.

Dest, Reverendíssime Pater, Eléctus Monastérii N. Ordinis Sancti N. diœcésis N. quem ad vestram Reverendíssimam Paternitátem, ex parte convéntus ejusdem Monastérii dúximus præsentándum: humiliter postulantes a Vobis, ut ipsum in Abbátem dicti Monastérii, auctoritáte Apostólica vobis commíssa, dignémini ordináre.

Pontifex interrogat eos, dicens: Habétis mandátum Apostólicum?

Respondet ille: Habémus.
Pontifex dicit: Legátur.

Tunc Notarius Pontificis, accipiens mandatum a præsentante, illud legit a principio usque ad finem. Interim omnes sedent, tectis capitibus. Quo totaliter perlecto, Pontifex dicit: Deo grátias.

Vel si benedictio fit vigore litterarum Apostolicarum, per quas etiam juramenti receptio committitur, litteris lectis, antequam Pontifex aliquid dicat, Electus de scabello suo veniens, coram Pontifice genuflectit, et legit juramentum de verbo ad verbum, juxta formam juramenti prout infra.

Es

Go N. Eléctus Monastérii A. Ordinis Sancti N. diœcé

sis N. ab hac hora in ántea, fidélis et obédiens ero beáto Petro Apóstolo, sanctæque Románæ Ecclésiæ, et Dómino nostro, Dómino N. Papæ N. suísque successóribus canónice intrantibus. Non ero in consílio, aut consénsu, vel facto, ut vitam perdant aut membrum, seu capiántur mala captióne, aut in eos violénter manus quomodolibet ingerántur, vel injúriæ áliquæ inferántur, quovis quæsíto colóre. Consilium vero, quod mihi creditúri sunt, per se, aut Núntios suos, seu lítteras, ad eórum damnum, me sciénte, némini pandam. Papátum Románum, et Regália Sancti Petri adjútor eis ero ad retinéndum et defendéndum, salvo meo órdine, contra omnem hóminem. Legátum Apostólica Sedis in eúndo et redeúndo honorífice tractábo, et in suis necessitátibus adjuvábo. Jura, honóres, privilégia, et auctoritátem sanctæ Románæ Ecclésia Dómini nostri Papæ et successórum prædictórum, conserváre, deféndere, augére, et promovére curábo. Neque ero in consílio, vel facto, seu tractátu, in quibus contra ipsum Dóminum nostrum, vel eámdem Románam Ecclésiam áliqua sinistra vel præjudiciália personárum, júris, honóris, status, et potestatis eórum machinéntur. Et, si tália a quibuscúmque tractári vel procurári nóvero, impédiam hoc pro posse, et quanto cítius pótero, significábo eídem Dómino nostro, vel álteri, per quem possit ad ipsius notítiam perveníre. Régulas sanctórum Patrum, decréta, or

dinatiónes, seu dispositiónes, reservatiónes, provisiónes, et mandáta Apostólica, totis víribus observábo, et fáciam ab áliis observári. Hæréticos, schismáticos, et rebélles eidem Dómino nostro vel successóribus prædictis pro posse pérsequar et impugnábo. Vocátus ad Synodum, véniam, nisi præpedítus fúero canónica præpeditióne. Possessiónes vero ad Monastérium meum pertinéntes non vendam, nec donábo, neque impignorábo, nec de novo infeudábo, vel áliquo modo alienabo, étiam cum consénsu Convéntus Monastérii mei, inconsúlto Románo Pontífice. Et si ad áliquam alienatiónem devénero, pœnas in quadam super hoc édita Constitutióne conténtas eo ipso incurrere volo.

Quo per eum lecto, Pontifex supra gremium suum librum Evangeliorum apertum tenens, inferiori parte libri Electo versa, ab eo præstationem hujusmodi juramenti recipit, Electo dicente: Sic me Deus ádjuvet, et hæc sancta Dei Evangélia. Et textum Evangeliorum ambabus manibus tangente, tum, non prius, dicit Pontifex: Deo grátias.

Deinde, Electo et Assistentibus sedentibus, Pontifex intelligibili voce legit sequens examen.

A

Ntíqua sanctórum Patrum institútio docet et præcipit, ut is, qui ad régimen animárum elígitur, examinári et interrogári débeat de divérsis causis et móribus, quæ huic regímini cóngruunt ac necessária sunt. Eádem ígitur auctoritáte, te, frater charíssime, interrogámus.

Interrogatio.

Vis tuum sanctum propósitum, et sancti N. régulam observáre, tibíque subjectos, ut idípsum fáciant, diligénter instrúere?

Electus assurgens detecto capite ad istam, et ad omnes alias responsiones sequentes respondet:

Volo.

Interrogatio.

V is mores tuos ab omni malo temperáre, et quantum, adjuvánte Dómino, póteris, ad omne bonum commutare? R. Volo.

« ZurückWeiter »