Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

viris, diu multumque in Pontificalibus cæremoniis et ritibus versatis, negotium dedimus, dictum Pontificale undequaque corrigendi et restituendi, necnon quæcumque ad exactam illius editionem spectare viderentur , perquirendi et præstandi. Cumque apud eos paterna hortatione ad hoc opus maturandum quotidie fere uteremur, re tota tandem ad Nos perlata, et in hanc, quæ nunc editur, formam redacta, singulari Dei benignitate ( neque enim aliter accipimus), Pontificale Romanum tandem restitutum et absolutum est, atque ita ex omni parte dispositum (quod ii etiam, qui negotio ac muneri huic præfuere, confirmaverunt) ut nihil ab antiquis Pontificalium codicibus, qui tum in clarioribus Urbis Ecclesiis, tum in Nostra Vaticana Bibliotheca , ac denique in quibusdam aliis insignibus locis asservantur, alienum aut discrepans irrepserit. Ad quam operam in vetustis libris inter se conferendis , strenue ac fideliter navatam , id commodi quoque accessit , quod ii, qui ea in re industriam collocarunt, ex gravissimis scriptoribus eos demum auctores, qui omnium probatissimi haberentur , secuti fuerint; quodque ambiguis omnibus ac dubiis rebus prætermissis, eas dumtaxat, quæ essent in veteris Pontificalis volumine comprehensæ , delegerint , iis tamen exceptis, quæ ad Romanum Pontificem attine

uod nimirum in Cæremoniali Sanctæ Romanæ Ecclesiæ sunt expressæ. Ex rubricis vero multis detractis, quæ exactiore methodo in librum Cæremoniarum Episcoporum sunt relata , plerisque etiam, uti necessitatis ratio postulabat, adjectis , et præterea non paucis, quibusdam in melius commutatis, clariusque expositis, ac denique cantu plano in aptiorem modulatio

bant,

nis formam (permultis syllabis, pro temporum natura , ubi ratio eas produci et corripi postulabat, contra quam prius in antiquo Pontificali expressum erat, magis apposite extensis , vel contractis) a viris ejus rei peritis, ad hoc jussu Nostro delectis , diligenter redacto opus jam absolutum probavimus, et Romæ edi, editumque divulgari mandavimus. Ut autem ipsius operis labor finem eum, ob quem est susceptus sortiatur, utque posthac in omnibus et singulis Ecclesiis uno eodemque modo cæremoniæ et ritus Pontificales observentur, Motu proprio, et ex certa scientia , ac de Apostolicæ potestatis plenitudine omnia et singula Pontificalia in hunc usque diem in quibuscumque terrarum orbis partibus impressa et approbata, et quibusvis privilegiis Apostolicis munita , et decretis ac clausulis roborata , per præsentes supprimimus et abolemus , eorumque usum in posterum universis Ecclesiis , Monasteriis , Conventibus, Militiis, Ordinibus, et locis , atque etiam omnibus Patriarchis, Archiepiscopis , Episcopis, Abbatibus , et aliis Ecclesiarum Prælatis , cæterisque omnibus, et singulis Personis Ecclesiasticis , sæcularibus et regularibus utriusque sexus interdicimus et prohibemus, et hoc nostrum Ponti. ficale sic restitutum et reformatum in omnibus universi terrarum orbis Ecclesiis, Monasteriis, Ordinibus, et locis etiam exemptis, si quæ sunt, recipi et observari præcipimus. Statuentes, Pontificale pradictum nullo umquam tempore in toto, vel in parte mutandum, vel ei aliquid addendum, aut omnino detrahendum esse, ac quascumque personas, quæ Pontificalia munera exercere, vel alias, quæ in dicto Pontificali continentur, facere aut exequi debent, ad ea peragenda et præstanda , ex hujus Pontificalis præscripto et ratione, teneri, neminemque ex iis, quibus ea exercendi et faciendi munus impositum est, nisi formulis, quæ hoc ipso Pontificali continentur, servatis satisfacere posse. Omnibus igitur et singulis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis , Abbatibus, et cæteris Ecclesiarum Prælatis, necnon aliis quibuscumque Personis Ecclesiasticis, sæcularibus et regularibus utriusque sexus, ad quas id spectat, præcipimus ac mandamus, ut omissis, quæ sic suppressimus et abolevimus, cæteris omnibus Pontificalibus, hoc Nostrum in suis Ecclesiis, Monasteriis , Conventibus, Ordinibus , Militiis, Diæcesibus, et locis prædictis recipiant , illoque posthac perpetuo utantur. Cæterum ut præsentes litteræ omnibus plenius innotescant, mandamus illas ad Valvas Basilicæ Principis Apostolorum de Urbe, et Cancellariæ Apostolicæ, et in acie Campi Floræ publicari, earumque exemplar de more affigi. Volumusque præterea, et motu atque auctoritate similibus decernimus, ut qui in Romana Curia sunt præsentes, lapsis duobus mensibus ; qui vero intra montes, octo; et qui ultra ubique locorum degunt, duodecim integre excursis, vel alias ubi venalium hujus Pontificalis voluminum notitiam et facultatem habuerint, sacras cæremonias et ritus in eodem Pontificali præscriptos, juxta illius modum et normam , in quibuscumque actibus exercere, et observare teneantur. Ipsarum autem litterarum exempla, manu Notarii publici , et sigillo alicujus Personæ in Ecclesiastica Dignitate constitutæ , aut illius Curiæ obsignata , vel in ipsis voluminibus , absque prædicto, vel alio quopiam adminiculo Romæ impressa , eam ubique locorum et gentium fidem

faciant, quam præsentes facerent, si essent exhibitæ , vel ostensæ.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum, sub Annulo Piscatoris, die X. Februarii MDXCVI. Pontificatus Nostri Anno V.

M. Vestrius Barbianus.

Ac laudatus Urbanus VIII. Ad perpetuam rei memoriam. Quamvis alias fel. rec. Clemens Papa VII. Prædecessor Noster, Pontificale Romanum tunc multis, et non levibus erroribus scatens, piorum atque insignium virorum in Pontificalibus cæremoniis et ritibus versatorum opera undequaque corrigi et restitui curaverit , attamen successu temporis compertum est plurimos errores denuo in Pontificale hujusmodi, Typographorum inscitia, seu incuria, aliave de causa irrepsisse. Unde curæ Nostræ Pastoralis esse rati sumus ad novam ejusdem Pontificalis , quod Cæremoniarum et rituum, quibus Catholici Antistites in suorum munerum functione uti debent , norma existit, correctionem animum appellere. Idcirco, ut idem Pontificale denuo typis quam emendatissime auctoritate Nostra ederetur, emendationem errorum, qui in illud , ut præfertur, irrepserunt, nonnullis Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, et aliis viris doctrina et pietate conspicuis, Pontificalium Cæremoniarum, et rituum peritis , commisimus , quorum opera cum Pontificale prædictum ab omnibus, quibus scatebat, mendis et erroribus accuratissime repurgatum fuerit, Nos, ne tam exacta Cardinalium, et aliorum prædictorum hac in re industria et diligentia optato frustretur effectu, mandavimus dilecto filio Andreæ Bro

giotto, Typographiæ Nostræ Apostolicæ Præfecto, procurationem emendati Pontificalis hujusmodi elegantibus typis, et insigni forma in lucem edendi; quod exemplar, qui posthac Pontificale Romanum impresserint, sequi omnes teneantur. Extra Urbem vero nemini licere volumus idem Pontificale in posterum typis excudere, aut evulgare, nisi facultate in scriptis accepta ab Inquisitoribus hæreticæ pravitatis, siquidem inibi fuerint; sin minus, ab locorum Ordinariis. Quod si quis quacumque forma contra præscriptam hoc Pontificale Romanum , aut Typographus impresserit, aut noviter impressum Bibliopola vendiderit, extra ditionem Nostram Ecclesiasticam excommunicationis latæ sententiæ pænæ subjaceant, a qua, nisi a Romano Pontifice (præterquam in mortis articulo constituti ) absolvi nequeant; in alma vero Urbe, ac reliquo statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium eidem Cameræ applicandorum pænas , absque alia declaratione , irremissibiliter incurrant; et nihilominus Pontificalia sine prædicta facultate impressa aut evulgata , eo ipso prohibita censeantur. Inquisitores vero , locorumque Ordinarii facultatem hujusmodi non prius concedant, quam Pontificale tam ante, quam post impressionem cum hoc ipso exemplari auctoritate Nostra vulgato diligenter contulerint, et nihil in iis additum detractumque cognoverint; in ipsa autem facultate , cujus exemplum in fine, aut initio cujuscumque Pontificalis impressum semper addatur, mentionem manu propria faciant absolutæ hujusmodi collationis, repertæque inter utrumque Pontificale conformationis , sub pæna Inquisitoribus privationis

« ZurückWeiter »