Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

BENEDICTI XIV. .

APOSTOLICE LITTER E

In forma Brevis de nova Ritualis, Ceremonialis Episcopo

rum, necnon et Romani Pontificalis editione, ex quibus selegimus ea, quæ Pontificale Romanum tantummodo spectant.

BENEDICTUS PAPA XIV.

Ad perpetuam rei memoriam.

Vuam ardenti studio, incredibili sollicitudine, assidua cura , et indefesso, diuturnoque labore, adhibitis etiam , accitisque undequaque viris in Sacra Doctrina disciplinaque Ecclesiastica versatis , æque ac de rerum Liturgicarum peritia peritissimis, sedulam operam navaverint atque contenderint Prædecessores Nostri Romani Pontifices, ut Rituale Romanum, Cæremoniale Venerabilium Fratrum Episcoporum , et Pontificale Romanum, sive emendatis erroribus , sive correctis inordinationibus, sive ablatis inutilibus, sive restitutis necessariis, ad eam tandem formam normamque, juxta quam de præsenti usui sunt, maximo cum omnium virorum Ecclesiasticorum commodo et utilitate redigerentur: præstat in primis intelligere ex ipsis præsertim Apostolicis in simili forma Brevis litteris eorumdem Prædecessorum Nostrorum , qui post S. Pium Papam V. felicis recordationis Clemens VIII. Innocentius X. Paulus V. Urbanus VIII. et Benedictus XIII. ad gravissimum dignissimumque

hujusmodi opus omnibus numeris absolvendum sese pro viribus addiderunt.

Tenores autem memoratarum litterarum sunt, qui sequuntur: Ac primum quidem quæ pro Rituali Romano statuit Paulus Papa V. Búlla incipiente , Apostolicæ Sedi: Item quæ pro remoniali Episc. Clemens Papa Vill. Bulla incipiente, Cum novissime; Innocentius Papa X. Bulla incipiente, Etsi alias : Quin etiam Benedictus XIII. Bulla incipiente, Licet alias : brevitatis gratia hic omittuntur.

Pro Pontificali vero Romano

CLEMENS PP. VIII. Ad perpetuam rei memoriam. Ex quo in Ecclesia Dei multa , tum a sacris Conciliis, tum a Romanis Pontificibus Prædecessoribus Nostris, ad Dei gloriam augendam, et ad Catholicæ fidei unitatem ubique retinendam, pie ac sapienter instituta sunt, nihil magis ridem Pontifices Prædecessores Nostri curandum sibi esse statuerunt, quam ut communes Ecclesiastici muneris rationes ad propriam normam, servata antiquitatis auctoritate, revocarent. Hac sollicitudine impulsus fel. rec. Pius Papa V. Prædecessor Noster, formulam primam psallendi Horas Canonicas et celebrandi Missas , varie prius constitutam, et a nonnullis Prædecessoribus Nostris restitui et instaurari coeptam, ad unam pariter formam, Romano Breviario ac Missali propterea summo studio ac diligentia edito, redigendam curavit. Atque hoc sane consilio alii Romani Pontifices, qui eumdem Pium præcesserunt, Pontificales etiam cæremonias ac ritus, quibus ejusdem Catholicæ Ecclesiæ Præsules in suorum munerum functione uterentur, certis similiter forma et modo præfinitis , in Romanum Pontificale retulerunt. Cæterum, quia eædem

Cæremoniarum ac Rituum formulæ ibi expressæ postea , sive diuturnitatis injuria , sive Typographorum negligentia , sive alia de causa , in ipso Pontificali partim immutatæ , partim corruptæ, veteris instituti atque auctoritatis gratiam magna ex parte ainiserant; idcirco necessaria res visa est, ut eædem formulæ in sacris Præsulum Ecclesiasticorum muneribus servandæ , recuperato prioris integritatis statu, omnino restituerentur, et ab omnibus, præscripta forma aliqua ratione, observarentur. Nos igitur ad summum Apostolatus apicem , meritis licet imparibus, evecti , prædictorum Romanorum Pontificum Prædecessorum Nostrorum vestigiis inhærentes , omni cura et sollicitudine adnitendum Nobis esse duximus, ut errores, qui quidem nec pauci, nec leves in idem Pontificale, depravatis passim locis, irrepserant, quam accuratissime tollerentur. Idem enim Pontificale corrupti et mendosi voluminis speciem adeo præseferebat, ut (multis dictionibus, hinc inde partim in unam contractis, partim una in plures distincta , partim iisdem male ac perperam collocatis et trajectis , partim denique ipso orationis sensu mutato) dubium esset, quibus tandem officiis, vel laudibus iidem Ecclesiæ Præsules Divinum Numen prosequerentur; præterquamquod in rubricis etiam sparsim turbata ordinis serie dispositis, tanta erat varietas et obscuritas, ut multis in locis rectene se haberent, opinione magis, quam judicio esset statuendum. Hanc ergo ad rem, tam cum Ecclesiæ cultu officioque Nostro conjunctam , tamque eorum, qui pro impositi oneris debito sacris Ecclesiæ muneribus vacare debent, concordiæ et unitati congruentem examinandam et absolvendam , piis quibusdam atque insignibus

« ZurückWeiter »