Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Paciferum canimus cœlefti semine regem,
Fauftaque facratis fæcula pacta libris,
Vagitumque Dei, & ftabulantem paupere tecto
Qui fuprema fuo cum patre regna colit,
Stelliparumque polum,modulantefque æthere turmas,
Et fubitò elifos ad fua fana Deos.

Dona quidem dedimus Chrifti natalibus illa,
Illa fub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque preffa manent patriis meditata cicutis,
Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELEGIA SEPTIMA, Anno Ætatis 19.

N

86

90

Ondum blanda tuas leges Amathufia nôram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, fagittas,
Atque tuum fprevi maxime numen Amor.
Tu puer imbelles dixi transfige columbas,
Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de pafferibus tumidos age, parve, triumphos,
Hæc funt militiæ digna trophæa tuæ.

In genus humanum quid inania dirigis arma ?
Non valet in fortes ifta pharetra viros.

5

10

Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras
Promptior) & duplici jam ferus igne calet.
Ver erat, & fummæ radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi Maie diem:

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,
Nec matutinum fuftinuere jubar.

Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,
Prodidit aftantem mota pharetra Deum :
Prodidit & facies, & dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum & Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo
Mifcet amatori pocula plena Jovi;

[ocr errors]

16

20

Aut

Aut qui formofas pellexit ad ofcula nymphas
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, fed & has decuiffe putares, 25
Addideratque truces, nec fine felle minas.
Et mifer exemplo fapuiffes tutiùs, inquit,
Nunc mea quid poffit dextera teftis eris.
Inter & expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipfe ego fi nefcis ftrato Pythone fuperbum
Edomui Phoebum, ceffit & ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipfe fatetur
Certiùs & graviùs tela nocere mea.

30

Me nequit adductum curvare peritiùs arcum, 35 Qui poft terga folet vincere Parthus eques : Cydoniufque mihi cedit venator, & ille

40

45

Infcius uxori qui necis author erat. Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion, Herculeæque manus, Herculeufque comes. Jupiter ipfe licet fua fulmina torqueat in me, Hærebunt lateri fpicula noftra Jovis. Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt, Et tua non leviter corda petenda mihi. Nec te ftulte tuæ poterunt defendere Mufæ, Nec tibi Phoebus porriget anguis opem. Dixit, & aurato quatiens mucrone sagittam, Evolat in tepidos Cypridos ille finus. At mihi rifuro tonuit ferus ore minaci, Et mihi de puero non metus ullus erat. Et modò quà noftri fpatiantur in urbe Quirites, Et modò villarum proxima rura placent. Turba frequens, faciéque fimillima turba dearum Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore corufcat, Falloran & radios hinc quoque Phoebus habet. Hæc ego non fugi fpectacula grata feverus, Impetus & quò me fert juvenilis, agor.

[ocr errors]

55

Lu

Lumina luminibus malè providus obvia mifi,
Neve oculos potui continuiffe meos.
Unam fortè aliis fupereminuiffe notabam,
Principium noftri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipfa videri,
Sic regina Deûm confpicienda fuit.

60

Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido, 65
Solus & hos nobis texuit antè dolos.

Nec procul ipfe vafer latuit, multæque fagittæ,
Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis hæfit, nunc virginis ori,
Infilit hinc labiis, infidet inde genis:
Et quafcunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus infoliti fubierunt corda furores,
Uror amans intùs, flammaque totus eram.
Interea mifero quæ jam mihi fola placebat,
Ablata eft oculis non reditura meis.

70

75

Aft ego progredior tacitè querebundus, & excors, Et dubius volui fæpe referre pedem.

Findor, & hæc remanet, fequitur pars altera votum,
Raptaque tam fubitò gaudia flere juvat.

Sic dolet amiffum proles Junonia cœlum,
Inter Lemniacos præcipitata focos,

Talis & abreptum folem refpexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, & luctu victus ? amores
Nec licet inceptos ponere, neve fequi.
O utinam fpectare femel mihi detur amatos
Vultus, & coràm tristia verba loqui;
Forfitan & duro non eft adamante creata,
Forte nec ad noftras furdeat illa preces,
Crede mihi nullus fic infeliciter arfit,
Ponar in exemplo primus & unus ego.
Parce precor teneri cum fis Deus ales amoris,
Pugnent officio nec tua facta tuo.

Cc 2

80

85

90

Jam

Jam tuus O certè eft mihi formidabilis arcus,
Nate deâ, jaculis nec minus igne potens :
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus & in fuperis tu mihi fummus eris.
Deme meos tandem, verùm nec deme furores,

95

Nefcio cur, mifer eft fuaviter omnis amans: 100 Tu modo da facilis, pofthæc mea fiqua futura eft, Cufpis amaturos figat ut una duos.

HC ego mente olim lævâ, ftudioque fupino

Nequitiæ pofui vana trophæa meæ.

Scilicet abreptum fic me malus impulit error, 105
Indocilifque ætas prava magiftra fuit.
Donec Socraticos umbrofa Academia rivos
Præbuit, admiffum dedocuitque jugum.
Protinus extinctis ex illo tempore flammis,
Cincta rigent multo pectora noftra gelu.
Unde fuis frigus metuit puer ipfe fagittis,
Et Diomedeam vim timet ipfa Venus.

In Proditionem Bombardicam.

[ocr errors]

110

UM fimul in regem nuper fatrapafque Britannos Aufus es infandum perfide Fauxe nefas, Fallor? an & mitis voluisti ex parte videri, Et penfare malâ cum pietate fcelus? Scilicet hos alti miffurus ad atria cœli, Sulphureo curru flammivolifque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis Liquit Iordanios turbine raptus agros.

In eandem.

Siccine tentafti cœlo donâsse Iäcobum

Quæ feptemgemino Bellua monte lates?

Ni meliora tuum poterit dare munera numen,
Parce precor donis infidiofa tuis.

3

Ille quidem fine te confortia ferus adivit
Aitra, nec inferni pulveris ufus ope.
Sic potiùs fœdos in cœlum pelle cucullos,
Et quot habet brutos Roma profana Deos,
Namque hac aut aliâ nifi quemque adjuveris arte,
Crede mihi cœli vix bene fcandet iter.

In eandem.

Purgatorem animæ derifit Täcobus ignem,

Et fine quo fuperûm non adeunda domus.
Frenduit hoc trinâ monftrum Latiale coronâ,
Movit & horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea facra Britanne,
Supplicium fpretâ relligione dabis.

Et fi ftelligeras unquam penetraveris arces,
Non nifi per flammas trifte patebit iter.
O quàm funefto cecinifti proxima vero,
Verbaque ponderibus vix caritura fuis!
Nam prope Tartareo fublime rotatus ab igni
Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.

Q

In eandem.

10

[ocr errors]

UEM modò Roma fuis devoverat impia diris,
Et Styge damnârat Tænarioque finu,

Hunc vice mutatâ jam tollere geftit ad aftra,
Et cupit ad fuperos evehere usque Deos.

In inventorem bombardæ.

Apetionidem laudavit cæca vetuftas,

Qui tulit ætheream folis ab axe facem ; At mihi major erit, qui lurida creditur arma, Et trifidum fulmen furripuiffe Jovi.

Cc 3

Ad

« ZurückWeiter »