Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

utero de ventre matris meæ tu es protector meus.

In te cantatio mea semper: tanquam prodigium factus sum multis; et tu adjutor fortis.

Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam : tota die magnitudinem tuam.

Ne projicias me in tempore senectutis: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.

Quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum.

Dicentes, Deus dereliquit eum persequimini, et comprehendite eum; quia non est qui eripiat.

Deus,ne elongeris a me: Deus

[blocks in formation]

Deinde dicat Minister,

OMINUS Omnipotens,

meus, in auxilium meum respice. D qui omnibus in se con

Confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ : operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi.

Ego autem semper sperabo: et adjiciam super omnem lau

dem tuam.

Os meum annuntiabit justitiam tuam : tota die salutare

tuum.

Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini: Domine, memorabor justitiæ tuæ solius.

fidentibus turris est fortitudinis, et inferna, humiliter obediunt, et cui omnia cœlestia, terrestria, sit tibi nunc et in perpetuum protector; et det tibi cognoscere et sentire non aliud nomen esse sub cœlo datum hominibus, in quo et per quod sanitatem et salutem consequi possis, præter Nomen Domini nostri Jesu Christi. Amen.

Et postea dicat, ENIGNE Dei miseri

Deus docuisti me a juventute B cordiæ et tutelæ te com

mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.

Et usque in senectam et senium Deus, ne derelinquas

me:

Donec annuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est:

mittimus. Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem, nunc et per omnia sæcula sæculorum. Amen.

O

Oratio pro parvulo infirmo. MNIPOTENS Deus, Pater misericors, cuju solius sunt exitus vitæ et mortis: Respice, quæsumus, de cœlo, oculis misericordiæ super hunc puerum nunc jacentem in lecto ægritudinis. Visita eum, Domine, salute tua; libera eum, quando tibi visum fuerit, a corporali dolore ejus, et salvam fac animam ejus propter misericordiam tuam : ut si tibi placuerit vitam ei temporalem producere, tibi vivat, et tuæ gloriæ inserviat, tibi fideliter famulando et inter æquales bona faciendo. Sin aliter tibi visum fuerit, suscipe eum in cœlestia illa tabernacula, in quibus animæ eorum qui in Domino Jesu dormiunt sempiterna requie et felicitate perfruuntur. Hoc præsta, Domine, propter misericordias tuas, in eodem Filio tuo Domino nostro Jesu Christo, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oratio pro infirmo de cujus salute pæne desperatur.

PATER misericordiarum, et

Deus totius consolationis, in quo solo nobis est auxilium opportunum: Ad te confugimus pro hoc famulo tuo, hic sub manu tua in magna infirmitate corporis jacentem. Respice eum, Domine, propitius; et quo magis is qui foris est homo corrumpatur, eo magis

hominem qui intus est gratia tua et Spiritu Sancto, quæDa sumus, jugiter corrobora. nibus vitæ præteritæ culpis, et ei veram pœnitentiam de omfidem in Filio tuo Jesu con

et

stantem; ut peccata ejus misericordia tua deleantur, et indulgentia ei in cœlis confirmetur, priusquam abeat amplius non sit. Scimus, Domine, quod non est impossibile apud te omne verbum ; et quod si tibi ita placuerit, et nunc potes eum ad salutem erigere, et dare ei ut nobiscum diutius permaneat. Sed quia, quantum æstimare possumus, appropinquat tempus resolutionis ejus, ita eum, quæsumus, præpares ad horam mortis, ut anima ejus, postquam in pace et tua gratia discesserit, in regnum tuum sempiternum suscipiatur. Per merita Jesu Christi, Filii tui unici, Domini nostri Mediatoris et Salvatoris. Amen.

Commendatio animæ infirmi in articulo mortis.

[ocr errors][merged small][merged small]

mundi ut elutis et deletis, si quas in miseria mundanæ pravitatis, ex carnali commercio, aut fallente diabolo, contraxit maculas, tibi pura et incontaminata præsentetur. Nos autem, qui supersumus, doceas per hæc et alia mortalitatis indicia intelligere quam incerta sit et fragilis nostra conditio : dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia, ut dum hic vivimus, in sancta illa et cœlesti sapientia omne studium collocemus, quæ nos ad vitam sempiternam denique perducat. Per merita Jesu Christi, Filii tui unici, Domini nostri. Amen.

Oratio pro eis quorum mens aut conscientia vexatur. ENEDICTE Domine,

B

Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis; hunc famulum tuum, ægrimonia laborantem, ut pius et misericors respicias deprecamur. Scribis contra eum amari

tudines, et consumere eum vis peccatis adolescentiæ ejus. Super eum confirmatus est furor tuus, et repleta est malis anima ejus. Sed, Deus misericors, qui sanctum verbum tuum ad nostram doctrinam scripsisti, ut per patientiam et consolationem sacrarum tuarum Scripturarum spem habeamus; da ei recte et seipsum noscere et minas promissionesque tuas intelligere, et nec confidentiam suam quæ in te est amittere, nec eandem in alio nisi in te collocare. Da ei virtutem contra omnes tentationes, et sana omnes languores ejus. Calamum quassatum noli conterere, aut linum fumigans extinguere. Ne contine in ira tua misericordias tuas ; sed auditui ejus da gaudium et lætitiam, ut exsultent ossa humiliata. A timore inimici eripe animam ejus; converte vultum tuum ad eum, et da ei pacem. Per merita Jesu Christi Mediatoris et Domini nostri. Amen.

Communio Enfirmorum.

Quoniam omnes mortales multis subitis periculis, morbis, et infirmitatibus sunt obnoxii, et semper incertum eis est quando ex hac vita sint decessuri; ideo ut semper ad mortem sint parati, quandocunque Deo Omnipotenti placuerit eos avocare, Parochi subinde (sed præsertim tempore pestis vel alius morbi contagiosi) hortentur parochianos suos ut Sacram Communionem Corporis et Sanguinis Christi Salvatoris nostri in Ecclesia publice administratam sæpe percipiant; quatenus, si aliqua subito inciderit visitatio, minorem sollicitudinis habeant causam qui eo careant. Si tamen infirmus in Ecclesiam venire nequeat, sed Communionem in domo sua percipere cupiat; oportet eum id Parocho tempestive indicare, necnon significare quot cum ipso sint communicaturi (tres autem, vel duo ad minimum, necesse est adsint). Et loco convenienti in domo infirmi præparato, cum omnibus necessariis ita dispositis ut reverenter ministrare possit, Parochus ibi Sacram Communionem celebret ; incipiens ab Oratione, Epistola, et Evangelio, hic sequentibus.

[blocks in formation]

Postea pergat Sacerdos secundum formam in Ordine Sacræ Communionis supra præscriptam, incipiens ab his verbis: Vos quos vere et serio.

Tempore administrationis Sancti Sacramenti, Sacerdos ipse primus communicet, deinde eis administret qui ad communicandum cum infirmo designati sint, et postremo ipsi infirmo. Sed si quis, propter vel gravitatem morbi, vel indicium opportunum Parocho non datum, vel defectum eorum qui cum eo communicare possint, vel aliud quodvis justum impedimentum, Sacramentum Corporis et Sanguinis Christi non sumat; doceat eum Parochus, quod si peccatorum eum vere pœniteat, si Jesum Christum pro se in Cruce mortem esse passum, et pro sua redemptione Sanguinem ejus profudisse, constanter credat, si beneficia per hoc sibi collata studiose recolat, eique gratias ex animo referat, Corpus et Sanguinem Christi Salvatoris nostri utiliter in animæ salutem manducat et bibit, quamvis Sacramentum ore non accipiat.

Quando uno temporis spatio et visitatur infirmus, et Sacram Communionem percipit, tum Sacerdos, ut res celerius procedat, Officium Visitationis ad Psalmum, in te, Domine, speravi, dirimat, et statim ad Communionem pergat.

Tempore pestis, morbi sudoriferi, vel similis contagionis, cum propter ejusdem timorem nulli parochiani vel vicini adduci poterint ut cum infirmis in eorum domibus communicent, liceat Ministro solo, si id infirmus diserte postulaverit, cum eo communicare.

« ZurückWeiter »