Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Convertimini, ait Dominus, ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras, in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israel? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus, revertimini, et vivite. Quamquam peccavimus, Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum : et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Ipse enim vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera. Ad eum ergo revertamur, qui omnes pœnitentes benigne suscipit: nec dubitemus quin adsit nos suscepturus, et paratus ad ignoscendum, modo ad eum fideli pœnitentia accedamus, ei nos subjiciamus, in ejus viis posthac ambulemus, jugum ejus suave et onus leve super nos tollamus, quatenus eum in humilitate, patientia, et charitate sequentes, a Sancto ejus Spiritu gubernemur, gloriam ejus semper quæramus, et ei in vocatione nostra, prout nos oportet, cum gratiarum actione serviamus. Quod si fecerimus, Christus nos redimet de maledicto legis, et de gravissima illa maledictione quæ in eos incidet, qui a sinistris statuentur immo nos a dextris statuet, et dabit nobis benignam Patris sui benedictionem,

jubens nos gloriosum suum regnum possidere: ad quos nos omnes pro infinita sua misericordia perducere dignetur. Amen.

Deinde, omnibus genuflexis, Sacerdos et Clerici (in loco ubi Litaniam dicere solent) genuflexi hunc Psalmum di

cant.

M

Psalmus li.

ISERERE mei Deus : secundum magnam misericordiam tuam.

Et secundum multitudinem miserationum tuarum : dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me.

Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum : et in peccatis concepit me mater mea.

Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.

Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Auditui meo dabis gaudium et lætitiam : et exsultabunt ossa humiliata.

Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.

Cor mundum crea in me, Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Ne projicias me a facie tua : et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.

Redde mihi lætitiam salutaris tui et Spiritu principali confirma me.

Docebo iniquos vias tuas : et impii ad te convertentur. Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meæ : et exsultabit lingua mea justitiam

tuam.

Domine, labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam.

Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique : holocaustis non delectaberis.

Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: ut ædificentur muri Hierusalem.

Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes, et holocausta tunc imponent super altare tuum vitulos.

Gloria Patri, et Filio: et Spiritui Sancto;

Sicut erat in principio, et nunc, et semper : et in sæcula sæculorum. Amen.

Kyrie eleison.

Christe eleison.

Kyrie eleison.

[blocks in formation]

D'

EUS potentissime, Pater misericors, qui misereris omnium, et nihil odisti eorum quæ fecisti; qui dixisti pœnitentiam et salutem te malle peccatoris quam mortem: Dimitte

ATER noster, qui es in nobis misericors debita nostra:

tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo,

nos onere

ut suscipias et refoveas depreca mur. Tuum est semper misereri

tui solius est veniam dare delictorum. Parce nobis ergo, Domine, parce populo tuo quem redemisti; non intres in judicium cum nobis, qui vilis terra sumus, et miseri peccatores; sed ita iram tuam avertas a nobis, turpitudinem nostram humiliter agnoscentibus, et culpas nostras ex animo deflentibus, et ita in hoc sæculo ad adjuvandum nos festines, ut in futuro tecum semper vivamus. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde populus quod sequitur dicat, præeunte Ministro.

C

cando convertitur. Tu enim misericors es Deus, Plenus miserationum, Longanimis et miserator. Parcis nobis pœnam merentibus; Et etiam iratus recordaris misericordiam. Parce populo tuo, parce, Domine; Et ne des hæreditatem tuam in opprobrium. Exaudi nos, Domine, quia magna est misericordia tua : Et secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos. Propter merita benedicti Filii tui, Mediatoris et Domini nostri, Jesu Christi. Amen.

Deinde solus dicat Minister,

ONVERTE nos, Domine, B

et convertemur. Propitius esto, Domine, Propitius esto populo tuo, Qui ad te in fletu, in jejunio, et in suppli

ENEDICAT nobis Dominus, et custodiat nos: convertat Dominus vultum suum super nos, et det nobis pacem nunc et semper. Amen.

Psalterium Davidicum.

DIES I. Matutinas.

B

PSALMUS I.

EATUS vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit : et in cathedra pestilentiæ non sedit:

Sed in lege Domini voluntas ejus et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum quod, fructum suum dabit in tempore

suo:

Et folium ejus non defluet: et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.

Non sic impii, non sic : sed tanquam pulvis quem projicit

ventus a facie terræ.

Ideo non resurgent impii in judicio neque peccatores in consilio justorum.

Quoniam novit Dominus viam justorum et iter impiorum peribit.

PSALMUS II.

UARE fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania?

Adstiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum : adversus Dominum, et adversus Christum ejus.

Dirumpamus vincula eorum : et projiciamus a nobis jugum ipsorum.

Qui habitat in cœlis irridebit eos et Dominus subsannabit

eos.

Tunc loquetur ad eos in ira sua : et in furore suo conturbabit eos.

Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus prædicans præceptum ejus.

Dominus dixit ad me, Filius meus es tu : ego hodie genui te.

Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam : et possessionem tuam terminos terræ.

Reges eos in virga ferrea : et tanquam vas figuli confringes eos.

Et nunc reges intelligite : erudimini qui judicatis terram. Servite Domino in timore : et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus : et pereatis de via justa.

Cum exarserit in brevi ira ejus beati omnes qui confidunt in eo.

PSALMUS III.

quæ dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini.

Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino :

DOMINE, quid multiplicati multi dicunt, Quis ostendit no

qui tribulant me?

multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.

Tu autem, Domine, susceptor meus es : gloria mea, et exaltans caput meum.

Voce mea ad Dominum clamavi : et exaudivit me de monte sancto suo.

Ego dormivi, et soporatus sum et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

bis bona?

Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine dedisti lætitiam in corde meo.

A fructu frumenti, vini, et olei sui : multiplicati sunt. In pace in idipsum : dormiam et requiescam.

Quoniam tu, Domine, singulariter in spe : constituisti me.

PSALMUS V.

ERBA mea auribus per

Non timebo millia populi cipe, Domine: intellige

circumdantis me : exsurge, Domine, salvum me fac, Deus

meus.

Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti.

Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua.

PSALMUS IV.

UM invocarem, exaudivit me Deus justitiæ meæ in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei : et exaudi orationem meam.

Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?

Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum : Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.

Irascimini, et nolite peccare :

clamorem meum.

Intende voci orationis meæ : Rex meus et Deus meus.

Quoniam ad te orabo, Domine mane exaudies vocem meam.

Mane adstabo tibi et videbo : quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.

Neque habitabit juxta te malignus : neque permanebunt injusti ante oculos tuos.

Odisti omnes qui operantur iniquitatem : perdes omnes qui loquuntur mendacium.

Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus : ego autem in multitudine misericordiæ tuæ.

Introibo in domum tuam : adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.

Domine, deduc me in jus

« ZurückWeiter »