Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, dicentem: Dicite filiæ Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis. Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. Et adduxerunt asinam et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos

de arboribus, et sternebant in via: turbæ autem quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna Filio David: Benedictus, qui venit in nomine Domini: Hosanna in altissimis. Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? Populi autem dicebant: Hic est Jesus Propheta a Nazareth Galilææ. Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo; et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: et dicit eis: Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.

Dominica Secunda Adventus.

[blocks in formation]

tiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum : ut unanimes, uno ore honorificetis Deum, et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et Nomini

[blocks in formation]

timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi; nam virtutes coelorum movebuntur : et tunc videbunt Filium Hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores: cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas. Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant. Colum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.

Bominica Tertia Adventus.

OMINE Jesu Christe, qui

D in primo Adventu tuo

nuntium tuum misisti ad præparandam ante te viam tuam: Da ministris et dispensatoribus mysteriorum tuorum simili modo ita viam tuam præparare, convertendo corda incredulorum ad prudentiam justorum, ut cum Judex mundi iterum adveneris, nos populus tibi acceptus inveniamur. Qui vivis et regnas cum Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

SI

Epistola.

I ad Cor. iv. I. IC nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico. Nihil enim mihi

conscius sum: sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita

[blocks in formation]

demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. Et qui missi fuerant, erant ex Pharisæis. Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?

Oratio.

Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.

En Die Nativitatis Domini.

[blocks in formation]

ciens, sedet ad dexteram Maangelis effectus, quanto diffejestatis in excelsis: tanto melior rentius præ illis nomen hæreditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? E rursum: Ego ero illi in Patrem, Et cum iterum introducit priet ipse erit mihi in Filium ? dicit: Et adorent eum omnes mogenitum in orbem terræ, angeli Dei.

Et ad angelos

te

quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Ad Filium autem: Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis. Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli. Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et oinnes ut vestimentum veterascent: et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

Evangelinm.

S. Joan. i. I.

lumine.

Erat lux vera, quæ

illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

In

IN principio erat Verbum, et mundo erat, et mundus per

Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil quod factum est; in ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de

Oratio.

rece

ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non perunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in Nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis.

En Die Sancti Stephani

DA nobis, Domine, quæ

sumus, ut inter omnia quæ in terra propter testimonium veritatis tuæ patimur, in cœlum intendentes, gloriam quæ in futuro revelanda est per fidem intueamur; et, Spiritu Sancto repleti, persecutores nostros diligere et benedicere discamus, exemplo Sancti Stephani Protomartyris tui, qui pro interfectoribus suis te, Jesu benedicte, exoravit, qui stas a dextris Dei omnes propter te patientes adjuturus, unicus Mediator noster et Advocatus. Amen.

Deinde sequatur Oratio de Nativitate, quæ quotidie di

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »