Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tantâ religione et honestatis nitore Pontiniacense monas-. terium decoravit, ut non solùm vicina loca sed etiam remota de vestræ conversationis exemplo laudabiliter illustrentur et ad meliora quæque sectanda pariter informentur. Quamobrem, dilecte in Domino fili Wicarde abbas, personam tuam arctioris caritatis brachiis amplectentes, tuis desideriis debitâ benignitate annuimus, et Pontiniacense monasterium cui, Deo auctore, præesse dinosceris, Apostolicæ Sedis. privilegio communimus: statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona, idem venerabilis et Deo amabilis locus inpræsentiarum canonicé possidet, aut in futurum, concessione. pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis terras videlicet Dochiaci et Creciaci, quas utique canonici S. Florentini, per manum atque scriptum fratris nostri Henrici Senonensis archiepiscopi, Pontiniacensi monasterio jure perpetuo concesserunt; quod et ipsum abbas S. Germani Autisiodorensis cum suo capitulo collaudavit et scripto firmavit: concambium quoque terræ S. Martini Cableiacensis, quæ in parrochiâ Laginiaci sita est, pro terrâ Hugonis de Merliniaco et Humbaldi præpositi, quæ sita est in territorio Cableiacensi : grangiam insuper Challiaci, cum omnibus terris ad eam pertinentibus, et quicquid in silvâ Othæ eidem ecclesiæ donatum, vel ab eâ legitimé emptum est; vobis nihilominùs confirmamus. Nulli ergò omninò hominum fas sit præfatum monasterium temeré perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sané in posterum ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam, sciens, contrà eam, temeré venire tentaverit, secundò tertiòve commonitus, nisi reatum suum congruâ satisfactione correxerit, potestatis hono¬ risque sui periculum patiatur, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat

Alaldus, qui illius loci erat procurator. Illis temporibus, donnus Joannes de Molendino et conjux ejus Osila et filius eorum Gofridus, rogatu antedicti abbatis et comitis Willermi, dederunt monachis illam terram, quæ est inter viam quâ itur de Vendosâ ad S. Porchariam et ecclesiam eorumdem monachorum, et inter magnum nemus et rivulum quemdam : hanc terram concesserunt eis ab omnimodâ exactione liberam. Post hæc dederunt eis usuarium in omni terrà quam possidebant in vicinitate monachorum, addentes insuper et laudantes ut quicquid monachi, per se vel per alios, de omni silvâ eorum, extirpando, planare potuissent, si carrucam non admisissent, ipsorum esset; et si carrucâ eamdem terram coluissent," Joannes vel sui decimas indé sumpsissent. Simili modo donaverunt monachis de campis suis, quicquid carrucâ non coluerint. De 'vià autem quâ de Pontiniaco pergitur ad Ven dosam in dextra parte, in omni silvâ.. quæ juris eorum erat, dederunt usuarium ad usus porcorum monachorum, et hoc cunctis diebus. In alias autem silvas Joannis vel suorum, non mittant monachi porcos suos donec ipsi suos vel aliorum miserint. Si verò ipsi porcos suos vel aliorum usque ad octavam Domini mittere distulerint in silvas, abhinc porci monachorum per omnes silvas illas mittantur. Hi sunt testes: Milo capellanus Laniaci Castri et alter Milo presbyter, Willermus comes Nivernensis, Theodoricus, Helias, Stephanus, Achardus, Hugo, et multi procerum ejusdem comitis.

BULLES DES PAPES.

BULLES D'INNOCENT II.

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Wikardo Pontiniacensi ábbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Omnipotenti Domino, cujus melior est misericordia super vitas, gratiarum actiones referimus, qui

tantâ religione et honestatis nitore Pontiniacense monas-. terium decoravit, ut non solùm vicina loca sed etiam remota de vestræ conversationis exemplo laudabiliter illustrentur et ad meliora quæque sectanda pariter informentur. Quamobrem, dilecte in Domino fili Wicarde abbas, personam tuam arctioris caritatis brachiis amplectentes, tuis desideriis debitâ benignitate annuimus, et Pontiniacense monasterium cui, Deo auctore, præesse dinosceris, Apostolicæ Sedis privilegio communimus: statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona, idem venerabilis et Deo amabilis locus inpræsentiarum canonicé possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis terras videlicet Dochiaci et Creciaci, quas utique canonici S. Florentini, per manum atque scriptum fratris nostri Henrici Senonensis archiepiscopi, Pontiniacensi monasterio jure perpetuo concesserunt; quod et ipsum abbas S. Germani Autisiodorensis cum suo capitulo collaudavit et scripto firmavit: concambium quoque terræ S. Martini Cableiacensis, quæ in parrochiâ Laginiaci sita est, pro terrå Hugonis de Merliniaco et Humbaldi præpositi, quæ sita est in territorio Cableiacensi : grangiam insuper Challiaci, cum omnibus terris ad eam pertinentibus, et quicquid in silvâ Othæ eidem ecclesiæ donatum, vel ab eâ legitimé emptum est; vobis nihilominùs confirmamus. Nulli ergò omninò hominum fas sit præfatum monasterium temeré perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sané in posterum ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam, sciens, contrà eam temeré venire tentaverit, secundò tertiòve commonitus, nisi reatum suum congruâ satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat

conservantes autem eidem loco quæ sua sunt, omnipotentis Dei et beatorum Petri ac Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episcopus. - Ego Theodewinus Silva candidæ episcopus. Ego Anselmus presbyter cardinalis tit. sancti Laurentii in Lucina. - Ego Lucas presbyter card. tit. SS. Johannis et Pauli.Ego Guido S. rom. ecclesiæ indignus sacerdos. - Ego Ivo presb. card. S. Laurentii tit. Damasi. -Ego Martinus presb. card. tit. S. Stephani in Coelio Monte. - Ego Azo presb. card. tit. S. Anastasiæ. Ego Grisogonus presb. card. tit. sanctæ Praxedis.-Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi.-Ego Otto diac. card. sancti Georgii ad velum aureum. - Ego Guido diac. card. SS. Cosma et Damiani. Datum Laterani per manum Aimerici S. rom. ecclesiæ diac. card. et cancellarii, 9 Kal. aprilis indict. II, incarnationis dominicæ anno 1138, pontificatus verò donni Innocentii Papæ II, anno X. (Autour du médaillon qui précède la souscription du pape se lisent ces mots: Adjuva nos Deus Salutaris noster.),

-

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, Guichardo dilecto filio Pontiniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Habitantes in domo Dei, in sinceritate caritatis unanimes, conservant unitatem spiritûs in vinculo pacis puræ namque mentis religio indissolubili divini amoris glutino confirmata, vultum clementissimum creatoris ut terrena coelestibus conjungantur et ima superis. socientur, mundis orationibus incessanter profusis, inclinat. Quia igitur fratres Pontiniacensis monasterii à curâ seculari liberos et divinis obsequiis mancipatos, pié vivere ac religiosé cognovimus, idcircò, in Domino dilecte fili Guicharde abbas, tuis justis petitionibus duximus annuendum. Statuimus itaque ut quascumque possessiones aut bona ad eundem locum inpræsentiarum justé et canonicé pertinere noscuntur, aut in futurum concessione Pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Domino, ei conferri contigerit, firma tibi. tuisque successoribus et illibata permaneant. Confir

sum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostrà protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus: statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona idem monasterium inpræsentiarum justé et canonicé possidet, et in futurum, parante Domino, poterit adipisci rationabiliter, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis : abbatiam de Pontiniaco cum omnibus pertinentiis suis; grangiam S. Porchariam, Bunionem, Creceium, Challiacum, Burs, Vilers, Agremontem, Campum Inventum, Fulcherias, Aiglisoles, cum omnibus pertinentiis earum, in nemoribus, in planis, pratis, aquis, usaria quoque in universâ Ottå et in nemoribus quæ ad Senonensem archiepiscopum et Trecensem episcopum pertinent, sicut ab eis pià vobis devotione concessum et scripti sui paginâ noscitur confirmatum. Addicimus prætereà ut infrà spatium dimidiæ leucæ circà grangias vestras et præcipué circà grangiam Seveiæ, domum aliquam de novo ad habitandum, nulla penitùs ecclesiastica sæcularisve persona, sine conscientiâ et permissione vestrâ, facultatem habeat construendi. Si quis autem id attentare præsumpserit, canonicâ sententiâ percellatur. Sane novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus à vobis decimas præsumat exigere. Decernimus ergò ut nulli omninò hominum liceat præfatum monasterium temeré perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum guber¬ natione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularis ve persona, hanc nostræ confirmationis paginam sciens, contrà eam venire, etc. Dat. Lat. per manum. Rolandi s. rom. ecclesiæ presb. card. et cancellarii 15, kal. junii indict. V, incarnat. Dominicæ anno 1156; pontificatus.

« ZurückWeiter »