Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

verò domni Adriani Papæ IV, anno 3. (Autour du médaillon se trouvent ces mots : Oculi mei semper ad Dominum.)

ADRIANUS episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Guicardo Pontiniacensi abbati salutem et apostolicam benedictionem. Quæ rationabiliter ab aliquibus personis ecclesiasticis et pro ecclesiarum utilitate facta esse noscuntur, ne in posterum temeritate aliquâ immutentur, Apostolicae Sedis debent munimine confirmari. Eapropter, dilecte in Domino fili, commutationem grangiæ de S. Polcaro, quam cum nobili viro G. comite Nivern. fecisse dinosceris, auctoritate apostolicâ confirmamus et confirmationem ipsam ratam futuris temporibus decernimus permanere. Nulli ergò hominum liceat etc. Datum Romæ apud S. Petrum 2 idus januarii.

ALEXANDRE III.

ALEXANDER episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Wiscardo Pontiniacensi abbati ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris monasticam vitam professis in perpetuum. Quotiès illud à nobis petitur, quod religioni et honestati noscitur convenire, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et mopasterium Pontiniacense, in quo divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostrâ protectione suscipimus et præsentis scripti privilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundùm Dei timorem et B. Benedicti regulam in ipso monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur prætereà quascumque possessiones, quæcumque bona idem monasterium inpræsentiarum justé et canonicé possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma

vobis vestrisque mccessoribus et Tihata permaneant; in quibes hoc propriis duximus exprimenda vocabulis: grangam de Bunione cum omnibus pertinentiis suis; grangiam de S. Porcaria cum omnibus pertinentis suis; quicquid habets in terri quæ communia dicitar; grangiam Acrimontis cum omnibus pertinentiis suis; grangiam Villaris Sicci cum omnibus pertinentiis suis; grangiam Creciaci cum omnibus pertinentis suis; grangiam Challiaci cum omnibus pertinentis suis; grangiam de Burs cum omnibus pertinentiis suis; quicquid habetis in toto nemore Otæ; domum de Saveià cum omnibus pertinentis suis; domum de Campo Reperto cum omnibus pertinentiis suis; domum de Revisiaco cum omnibus pertinentiis suis; domum de Fulgeriis cum omnibus pertinentiis suis; domum de Cableià cum omnil-us pertinentiis suis; domum de Agliscolis cum omnibus pertinentiis suis; domum Autisiodori cum omnibus pertinentiis suis. Sané novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium decimas à vobis nullus præsumat exigere. Prohibemus quoque ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, aliquâ levitate, sine prioris vel abbatis sui licentia, fas sit de claustro discedere, discedentem verò absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Decernimus ergò ut nulli omninò hominum liceat præfatum monasterium temeré perturbare, etc. Datum Anagniæ per manum Hermanni s. rom. ecclesiæ subdiaconi et domni Papæ notarii, 11 kal. martii, indict. VIII, anno incarnat. dominicæ 1159, pontificatus verò domni Alexandri Papæ III, anno primo. (On lit autour du médaillon : Vias tuas Domine demonstra mihi.)

Alexander episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Guarino abbati et fratribus pontiniacensibus, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum ; et vota quæ a rationis tramite non discordant, effectu sunt prosequente complenda. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam Dalonensem cum ecclesiis sibi adhærentibus,

sicut abbas et fratres prædicti loci cum reliquis fratribus ejusdem congregationis, liberâ et spontaneâ voluntate, vobis, assentiente pariter et favente Lemovicensi episcopo, communiter concesserunt, vobis et per vos ecclesiæ vestræ, auctoritate apostolicâ, confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulli omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei aliquatenùs contraire : si quis autem id attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum] Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud S. Mariam novam, 6 idus julii.

ALEXANDER episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et fratribus Pontiniacensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.

Fidei et devotionis vestræ fervorem quem circa nos et ecclesiam romanam multipliciter geritis, in eo quòd venerabilem fratrem nostrum, Cantuariensem archiepiscopum, tam benignè, tam humanè et honestè tractatis, nec ad alicujus minas aut blanditias in hoc respicere voluistis, exhibitione operis abundè demonstrastis. Quòd utiquè gratum nobis omnimodis et acceptum, tanquam si personæ nostræ fuisset exhibitum, reputantes, quantas possumus charitati vestræ super hoc gratiarum referimus actiones, et affectionem vestram innumeris exindè laudibus in domino commendamus. Verum quoniam boni operis finis magis quam principium solet attendi, discretionem vestram per apostolica scripta rogamus, monemus et hortamur in Domino, quatenùs jam dicto archiepiscopo, sicut hactenus laudabiliter fecisse noscemini, fraternæ libertatis subsidia ità honestè, ità honorificè ministretis, ut fraternam in vobis charitatem ferventiorem semper inveniat, neque eam unquam minis aut terroribus tepuisse cognoscat.

ALEXANDER episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Garino Pontiniacensi abbati ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse præsidium, ne cujuslibet temeritatis iucursus eos à proposito revocet, aut robur,

quod absit, sacræ religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum monasterium in quo divino estis obsequio mancipati, ad exemplar patris et prædecessoris nostri sanctæ recordationis Eugenii papæ, sub beati Petri et nostrå protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundùm Deum et B. Benedicti regulam et institutionem Cisterciensium fratrum, in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Prætereà quascumque possessiones, quæcumque bona idem monasterium inpræsentiarum justé et canonicé possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, parante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis : terram Runcinaci, nemus, planum, aquam, et alias terras, prata et silvas, et quicquid juris habetis in territorio Pontiniacensi; grangiam de Bunnione cum pertinentiis suis; vineas de Fulceriis cum terris et nemoribus; et quicquid juris habetis apud S. Porcariam in terris, nemoribus, aquis et pratis; quicquid juris habetis in allodio de Revisy et in nemore de Contest; vineas, terras et prata de Sableiâ (Chableiâ); insulam quæ est juxtà molendinum de Novis; terras de Bretonariâ cum nemore; terras et nemora de Burs veteri, quæ habetis pro quinque solidis de censu à monachis Molinni; usuariam quam dedit vobis Atto episcopus Trecensis in suis nemoribus de Hortâ ; usuariam de nemore sancti Lupi; usuariam nemorum et terrarum Venatorum de Castro Witonis ; quicquid juris habetis apud Seveias; usuariam quam dedit vobis Henricus archiepiscopus in nemoribus suis de Ortà; grangiam de Creceio cum terris, pratis, nemoribus et aquis; cambium quod fecistis cum abbate S. Germani, de terrà quam habetis cum eo apud Creceium et Dulceium; cambium quod fecistis cum canonicis Senonensibus in territorio Creceii; insulas Salonis, vineas, terras et prata quæ habetis apud S. Florentinum; terras et silvas quas dedit vobis Milo Collum Gelatum; terram S. Martini de Cableiâ; terras

Calliaci; terras de valle Jourdis et de Maveriis; terras, prata et nemora de Campo Troveto; silvas sancti Petri ad omnes usus præter dandum et vendendum; terram Villaris Sicci cum omnibus pertinentiis suis et usibus nemorum et pascuorum; terram et nemus quæ erant in controversiâ cum monachis S. Germani, quæ posteà censu 3 solidorum pacificata possidetis; terram Loronii cum nemore et plano; terram Carielli cum nemore et plano; silvam Cannielli; terram de Nusi cum nemore et plano; prata Insularum quæ consistunt super Ichaonam fluvium, et alia prata, vineas quas habetis apud Autisiodorum; quicquid juris habetis in silvâ quæ dicitur Otta, sive in proprietatibus sive in usuariis. Prohibemus etiam ut nulli fratrum vestrorum, post factam in monasterio vestro professionem, absque licentiâ abbatis liceat de claustro discedere, discedentem verò nullus audeat retinere. Paci quoque et tranquillitati vestræ paternâ consideratione providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut infrà clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam, sive furtum committere, ignem apponere, seu hominem capere vel interficere audeat. Sané laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus à vobis decimas exigere præsumat. Decernimus ergò ut nulli omninò hominum liceat præfatum monasterium temeré perturbare, etc. Datum Lat. per manum Gerardi s. rom. ecclesiæ scriptoris, 3 idus novembris, indict. XIV. anno incarn. dominicæ 1166. Pontificatus verò domni Alexandri Papæ III, anno octavo.

CÉLESTIN III.

CELESTINUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et fratribus Pontiniacensibus, salutem et apost. benedictionem. Viros religiosos diligere et illorum quieti sollicité providere, commissa nobis auctoritas persuadet, et caritas exigit ordinata. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus

« ZurückWeiter »