Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

grato concurrentes assensu, donationem cujusdam domus à Theobaldo Trecensi, divinitatis intuitu rationabiliter vobis factam et per venerabilem fratrem nostrum W. Remensem archiepiscopum, S. Sabinæ cardinalem, apostolicæ sedis legatum, tunc verò Senonensem archiepiscopum, confirmatam, sicut eam pacificé possidetis et in ipsius archiepiscopi scripto autentico pleniùs continetur, vobis et ecclesiæ vestræ auctoritate apostolică confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergò omninò hominum liceat hanc paginam, etc. Datum Lat. nonis maii, pontificatus nostri anno tertio (7 mai 1193).

INNOCENT III.

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum prælatis, ad quos litteræ istæ pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis et plurimâ perturbatione didicimus quòd ità in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur, et canonica sententiæ severitas enervatur, ut viri religiosi et hi maximé qui per Sedis Apostolicæ privilegia majori donati sunt libertate, passim à malefactoribus suis injurias sustinent et rapinas, dùm vix invenitur qui congruâ illis protectione subveniat, et pro fovendå pauperum inopiâ se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilecti filii nostri fratres de Pontiniaco, Cist. ord. tam de frequentibus injuriis quàm de ipso quotidiano defectu justitiæ conquerentes, universitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari, ut ità videlicet eis in tribulationibus suis contrà malefactores eorum promptâ debeatis magnanimitate consurgere, quòd ab angustiis quas sustinent et pressuris, vestro possint præsidio respirare. Ideòque universitati vestræ per apostolica scripta mandamus, et in virtute obedientiæ districté præcipimus quatinus qui in aliquem de fratribus ipsis manus violentas injecerint, vel res seu domos eorum vel hominum suorum irreve

renter invaserint, aut ea quæ prædictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur contra justitiam retinuerunt, vel decimas laborum seu nutrimentorum suorum, spretis privilegiis Apostolicae Sedis, extorserunt, aut res eorum à fugitivis ablatas illicité retinere præsumpserunt, si laïci fuerint, eos et principales fautores eorum publicé, candelis accensis, excommunicationis sententiâ percellatis; clericos autem, canonicos sive monachos, appellatione remotâ, ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sententiam, donec prædictis fratribus plenarié, satisfaciant, et hi præcipué qui, pro violenta manuum injectione, vinculo fuerint anathematis innodati, cum dioecesani episcopi litteris ad Sedem Apostolicam venientes, ab eodem vinculo mereantur absolvi. Villas autem, in quibus bona prædictorum fratrum, seu hominum suorum, per violentiam detenta fuerint, ipsi prædones permanserint, seu etiam fratres fugitivi, monachi vel conversi, contrà voluntatem eorum extiterint, nisi habitatores ipsarum, diligenter admoniti, eos à se curaverint amoveri, quandiù ibi fuerint, interdicti sententiæ, appellatione postposita, supponatis. Datum Lat. 14 kal. junii, pontificatùs nostri anno tertio (19 mai 1200).

aut

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. salutem et apostol. benedictionem. Solet annuere Sedes Apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, usuarium quod venerabilis frater noster Hatto Trecensis episcopus in bosco suo, quod apud Aquigranum villam suam juxtà castrum Villæmauri sitam, tam ad pastum pecorum quam ad ædificia Domuum vestrarum piâ liberalitate concessit, sicut ipsum justé ac pacificé possidetis et in ejusdem episcopi autentico continetur, vobis et per vos domui vestræ auctoritate apostolicâ confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Later. 4 kal. novembris, pontificatus nostri anno quinto (29 oct. 1202).

Bref d'INNOCENT III, adressé à l'abbé de Citeaux et aux quatre premiers Pères, en 1202.

Quia qui ambulat simpliciter, graditur confidenter, Cisterciensem ordinem credimus hactenus usque adeò profecisse, ut à mari usque ad mare propagines suæ religionis extenderit et in omnem terram forma honestatis ejus exierit, quia rectè, purè, ac simpliciter hactenus ambulavit. Neque enim qui erant superiores in eo, visi sunt tanquam dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo, noluerunt de prælatione contendere aut sibi primos accubitus aut primas cathedras vindicare, vel suos excessus sub occasione defendere prælaturæ. Legerant enim quod principes gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici appellantur. Verùm discipuli domini non sic, sed qui major est inter eos, servus omnium reputatur, et qui præcessor est, tanquam ministrator existit : indè præesse et subesse quasi paria reputantes, fratres se non dominos reputabant, nec præesse, nec subesse credebant cum sibi subjectis et spirituales epulas et corporales cibos cogebantur ex injunctæ sibi dispensationis debito ministrare. Nuper autem ad nos rumores pervenere sinistri, quòd mutatus sit aliquantulum color optimus et nativus, et aurum in scoriam sit conversum ; cùm aliqui jam de prælatione contendant et ea quæ sua sunt non quæ Jesu-Christi quærentes, à suæ rectitudinis tramite ac propriæ simplicitatis consuetudine recedere videantur. Ne igitur temporibus nostris qui sincere zelamus Cisterciensis ordinis honestatem, alicujus dissentionis scrupulus oriatur per quem, quod absit, fama vestri nominis obfuscetur, discretionem vestram monemus et exhortamur attentiùs et per apostolica scripta mandamus, ut in simplicitatis ac puritatis vestræ proposito persistentes, non retrahatis manum ab aratro sed ad anteriora vos jugiter extendatis, occasionem scandali et dissentionis materiam præcipuè fugientes, ne fortè sicut Grandimontenses, in derisum et fabulam incidatis. Sanè cùm parati sumus cum apostolo inobedientiam omnem ulcisci, si quis usurpando prælationem indebitam, vel subjectionem debitam substra

[ocr errors]

hendo, quietem vestri ordinis turbare præsumeret, tantæ presumptionis excessum taliter puniremus in eo, quod ipse illud evangelicum verbum quo dicitur: væ illi per quem scandalum venit, in se frustrà quæreretur impletum eligeremus enim potiùs paucos offendi, quàm totum ordinem aboleri.

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, carissimæ in Christo filiæ illustri reginæ Francorum, salutem et apostolicam benedictionem. Consuevit annuere Sedes Apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, carissima in Christo filia, devotionem quam ergà monasterium Pontiniaci et fratres qui jugiter Domino famulantur ibidem, habere dinosceris, attendentes, tuis piis postulationibus clementer annuimus, auctoritate præsentium inhibentes ne quis, post obitum tuum, fratribus ipsis impedimentum aliquid inferre præsumat quin corpus tuum in eorum monasterio, juxtà tuam dispositionem, liberam habeat sepulturam. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Later. 8 kal. maii, pontificatus nostri anno septimo (24 avril 1204).

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. salutem et apostol. benedictionem. Cùm monasterium S. Martini de Monte indigeret provisione apostolica reformari, utpote quia jam ad tantam devenerat paupertatem cùm propter possessionum alienationem tum pro defectu etiam personarum, quòd ibidem ordo servari secundùm B. Benedicti regulam et Cisterc. ordinis instituta, et per dilectos filios abbatem et conventum S. Sulpitii, ad quos idem monasterium pertinebat, restaurari non posset, jurisdictionem ejus ipsi monasterio adimentes, monasterio vestro contulimus, à quo ad locum ipsum evocatis personis idoneis tam monachis quam conversis, per eos ibidem observantur vestri ordinis instituta. Ne igitur id possit in posterum temeritate cujuslibet infirmari, præsentium vobis auctoritate concedimus ut in eodem monasterio liceat vobis et successoribus vestris de cætero tam in capite quàm in membris, secundùm ordinis vestri statuta, corrigere quæ

fuerint corrigenda, et statuere quæ statuenda videritis expedire. Decernimus ergò ut nulli omninò hominum liceat, etc. Datum Later. 2 nonas martii, pontificatus nostri anno tertio decimo (6 mars 1210).

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. Cist. ord. salutem et apostol. benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere assensum, et vota quæ à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, vineas quas bonæ memoriæ archiepiscopus Bituricensis et Petrus Atrebatensis episcopus vestro monasterio concesserunt; cellarium de Fornellis cum appendiciis suis; nemus de Barris, sicut continetur in autenticis Petri Autisiodorensis et Hervei Nivernensis comitum, et A. et M. uxorum eorum; eleemosynas nobilium virorum Johannis Lagniaci et Johannis S. Florentini vicecomitum, et Daimberti domini de Sollempniaco (Seiliniaco); quitationem quam abbas S. Martini Trecensis fecit ecclesiæ Pontiniacensi de nemore Francuil, sicut in autentico continetur ipsius; eleemosynam molendini et sexaginta solidos censualium, quam Milo dominus de Herviaco fratribus Pontiniac. dedit; sicut ea omnia justé ac pacificé possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolicâ confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Later. 8 idus maii, pontificatus nostri anno tertio decimo (8 mai 1210).

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. salutem et apostol. benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cùm igitur dilecti filii Helias S. Columbæ Senonensis abbas, Willermus Autisiodorensis decanus et magister Philippus officialis ecclesiæ Senonensis, in causâ quæ inter vos ex parte unâ, et venerabilem fratrem nostrum episcopum Trecensem ex alterâ, super terris, nemoribus et rebus aliis vertebatur,

« ZurückWeiter »